PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Magistri Amandi. Cordigeri fratris Amandi positio in Sorbona
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC

|P1 1r| Magistri Amandi. Cordigeri fratris Amandi positio in Sorbona1:

Utrum Verbum divinum ad causandum omnipotens ubique fore omnino sit consonum affirmare.

Agit primo de Verbi formatione. De qua ponit tres propositiones cum tribus corollariis.

Prima, quod idem fuit Verbum in substantia quod Pater in Deo2 generavit et quo omnia creavit, diversum tamen in forma. Probatur per Augustinum Super Genesim et recitat Magister 2 libro, distinctione 3, ubi querit quomodo possit intelligi quod dicitur quod Deus dixit et facta sunt vel Dixit Deus ‘Fiat lux’, utrum temporaliter sono vocis illud dixerit an alio modo. Augustinus de hoc Super Genesim ait “nec temporaliter nec sono vocis Deum fuisse locutum, sed in Verbo coeterno sibi, id est Verbum genuit intemporaliter, in quo erat et disposuit ab eterno ut fieret in tempore et in eo factum est.” Hec de prima parte illius propositionis.

Secunda pars patet, nam verbum indicativi modi et imperativi non sunt idem formaliter. Primo autem modo Verbum Dei est indicativi modi iuxta illud: Ego hodie genui te. Verbum autem quod loquitur beata Trinitas fuit verbum imperativi modi iuxta illud Genesis primo: Dixit Deus ‘Fiat lux’ et facta est lux.

Ex ista propositione infert quod Verbum formale seu forma Verbi quod Deus Pater locutus est fuit necessarium et naturale, verbum autem quod3 tota Trinitas fuit voluntarium et liberale. Nam verbum indicativi importat presentiam rei, omne autem quod est, quando est, necesse est esse. Verbum autem imperativi, quamvis importet presentiam in actu voluntatis, tamen contingentiam et futuritionem in re et effectu sequente, ut patet avertenti ad vim verborum iuxta istam ymaginationem: quod eadem actio in substantia fuit ab eterno in primo instanti originis generatio, in secundo spiratio, in tempore creatio, quia formata locutio de huiusmodi multa tradit malencolica et extranea.

Secundum circa istam materiam ab ipso tactum est de Verbi perfectione et omnipotentia. De qua tres propositiones cum suis corollariis.

Prima est hec: quod ad causandum quodlibet ad extra minimum requiritur in Verbo omnipotentia sicut ad causandum quodlibet maximum. Probatur, quia ad quodlibet tale requiritur maior activitas quam esset activitas omnium causarum secundarum, si per impossibile duplarentur, triplarentur, et sic deinceps, et esset in eis processus in infinitum, igitur. Patet consequentia. Et antecedens patet per actorem De causis, quia secundum eum prima causa plus influit quam tota latitudo causarum secundarum essentialiter ordinatarum. Igitur, cum tantum influat quando est infinita latitudo uniformiter difformis causarum secundarum vacuata nec plena est causis secundis, quantum influeret tunc dupla, tripla latitudine causarum essentialiter ordinatarum repleta, aliter difformiter in se ageret cum pluribus et aliter cum paucioribus, et sic cum nulla nichil ageret, quod est falsum.

Corollarium: quod agit actione infinita, aliter virtus aliqua posset in tantum intendi quod posset huiusmodi actionem impedire.

Secunda propositio est ista: quod ad hoc quod aliqua – demonstratis impossibilibus – non possint a Verbo fieri seu poni in esse requiritur in Verbo omnipotentia. Probatio: quia ad hoc quod huiusmodi ponerentur in esse requiritur in Verbo nullipotentia, ergo ad hoc quod non possint poni requiritur in Verbo omnipotentia. Antecedens patet, quia sequitur: ‘Impossibilia sunt in esse posita, igitur necesse esse est impossibile esse’ seu ‘non est’; sed Verbum est necesse esse; igitur ad impossibilia esse sequitur Verbum non esse, et per consequens nullipotentem esse 4.

Corollarium: quod nichil est ymaginabile ad extra ens aut non-ens, possibile aut impossible, quod potest effugere omnipotentiam Verbi quin ab eodem causetur.

Tertia propositio: quod Verbum est nullipotens ad ponendum in esse infinita vel infinitum cathegorematice. Nam, si forent duo infinita in quantitate mobilis, vel unum in quantitate virtutis et aliud in quantitate mobilis, essent duo infinita intensive in virtute, et sic duo dii. Assumptum patet, nam quamvis non5 semper in maiori sit proportionaliter maior virtus quam in minori, tamen in infinito quanto esset infinita virtus, ut ostendit Commentator 3 Physicorum, commento 43, et 8 Physicorum, commento 80.

Corollarium: quod omnipotentia Verbi huiusmodi multitudini infinite partium convenit non tot divisiones quin plures facit impossibiles esse divisiones infinitas. Nam, quia Verbum non potest facere infinitas cathegorematice, ideo, si Verbum non tot quin plures istas faciat, Verbum non tot quin plures alias facere non potest.

Ista sunt verba sua plena improprietate de secundo. |P1 1v|

Tertio tangit de Verbi locatione atque residentia. Tres propositiones:

Prima: quod non plus6 concedendum est Verbum divinum esse ubique – quia presens omni loco existenti vel ymaginabili – quam nullibi, quia presens negationis omnis loci, tam realis quam ymaginabilis. Probatur, quia, sicut probatur quod sit extra mundum in spatio ymaginato (quia vocetur spatium B et spatium in quo mundus est A: tunc Verbum potest movere mundum ab A in B, quo facto Verbum erit in B sicut nunc est in A; tunc queritur: aut Verbum nunc est in B aut non; si sic, igitur propositum; si non, igitur Verbum est mobile), ita arguam: ymaginemur omnem loci privationem seu negationem seu quod nullus locus sit ymaginabilis. Sit B omnis negatio loci ymaginabilis. Sit B talis negatio et A omnis locus ymaginabilis. Et ymaginemur quod omnis locus ymaginabilis transeat in negationem suam, scilicet A in B. Tunc quero: aut Verbum est in B aut non? Et concludetur vel nunc esse in B vel esse mutabile, ut prius. Nam si nunc non esset in B, id est nullibi, et tunc esset in B propter solam transitionem A in B, et non per7 mutationem Verbi. Ita faciliter dicam in primo casu.

Corrollarium: quod magis8 concedendum est Dei Verbum esse nullibi propter presentiam eius negationi omnis loci tam realis quam ymaginabilis quam dicatur esse ubique propter presentiam sui ad omnem locum ymaginabilem, licet utraque verum sit, unum propter excessum sue infinite immensitatis quo excedit omnem locum, nedum realem, sed ymaginabilem, et quo est9 extra locum, aliud vero propter eius10 presentiam ad omnem locum realem seu ymaginabilem. Probatur corollarium, quia, si aliquid dicatur esse in aliquo loco pro minori sui parte et in alio pro maiori sui parte, magis concedendum est eum esse in loco in quo est pro maiori sui parte quam in loco in quo est pro minori sui parte. Igitur a simili, si aliquid pro maiori sui, ymo pro suo adequato, est in negatione omnis loci realis seu ymaginabilis, et pro minori sui, seu non11 pro adequato, est in omni loco reali seu ymaginabili, magis concedendum est illud non esse alicubi vel nullibi esse quam ubique esse, tamen utraque concedendum.

Secunda propositio est ista: concedendum est Verbum sic esse in omni loco seu ubique, collective capiendo cincategorema et non distributive, sicut sumitur in ista: ‘Omnes apostoli sunt 12’. Probatur, quia, si esset in omni loco distributive, cum non sit contradictio distributionem fieri pro uno et non pro alio, posset Verbum esse in isto loco et sine contradictione non esse in alio. Consequens impossibile, nam eque contradicunt iste: ‘Verbum est in isto loco, et non in illo’, sicut ‘Est in isto loco, et non in illo’. Et sequitur: ‘Non est in omni loco, igitur non est in aliquo’.

Corollarium: quod presentia Verbi ad istum locum est eadem in numero ad presentiam eius ad quemcumque alium locum.

Tertia propositio huius materie: Verbum aliqualiter esse alicubi qualiter non alibi aut aliqualiter esse alicubi qualiter non ibi pater probat, quia Verbum tantum excedit omnia essentialiter quantum omnia loca dimentionaliter, sed non obstante primo, potest sibi applicari aliquod suppositum et non aliud aliqualiter.

Corollarium: quod non videtur implicare contradictionem Verbum aliqualiter posse mutari aliqua specie motus incipiendo, quamvis non esse alicubi, tamen incipiendo aliqualiter esse qualiter non ante.

Hec dicta ex se invicem et ex aliis rationabilibus impugnari possunt, quia circa hec vult consiliare. Hec de illo improbare facile relinquatur.

1 magistri — sorbona] in marg. sup. P12 pater in deo] dub. P13 quod] p. c. P14 esse] g add. sed del. P15 non] nam a. c. P16 plus] p. c. P1;plusquam a. c. P17 per] p. c. P18 magis] p. c. P19 est] sup. lin. P110 eius] cuius a. c. P111 non] sup. lin. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408