PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Contra Augustinensem: inquiritur an Deus misericordius agat cum peiori vel econtra
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC
|P1 2r| Contra Augustinensem: inquiritur an Deus misericordius agat cum peiori vel econtra1.
Utrum verbum divinum nobiscum efficiens valeat iuxta demeritum cruciare. Posuit multa iste pater respondendo contra aliqua, tamen extitit argutum.
Et primo, nam dixit Deum iuxta demeritum cruciare secundum statutum sue misericordie.
Contra, nam, si hoc sit verum, tunc Deus misericordius ageret cum magis peccante quam cum minus peccante. Consequentia patet per modum deducendi et , nam peccantibus duobus uno2 peccato duplo, et puta ut octo, altero ut quattor, si iuxta demerita oraret, oportet ut maiori remittat duplam penam 3, ut patet satis consequentia. Notatum est esse falsum, nam magis peccans est minus dignus misericordia. Ad istud concessit quod misericordius agit cum peiori qui non est minus dignus misericordia, sed magis indignus misericordia. Nec ob hoc indecet Verbum divinum sic agere, nam per hoc nec magis peccanti nec minus posset agere misericorditer cum neuter sit dignus.
Contra: concessum quod Deus non misericordius agit cum peiori, nam equalem penam uterque remittit, igitur eque misericorditer cum utroque agit. Consequentia patet. Et antecedens probatur ex uno dicto istius patris, quod etiam dictum communiter tenetur, nam omnis peccans mortaliter demeretur penam infinitam intensive, et sic cum quilibet talis puniatur sola pena finita, sequitur quod uterque infinita remittitur, et per consequens equalis, cum unum infinitum non sit maius alio, ut suppono pro nunc.
Secundo, ad idem eque iuste agit cum utroque, igitur cum neutro misericordius. Antecedens patet, quia duplo magis peccanti, duplo maiorem penam infligit, ut suppono. Et consequentia tenet pro tanto, quia quanto quis iustius punitur tanto minus misericorditer, et econverso quante misericordius tanto minus insit, ut videtur, quia quanto plus infligitur de pena tanto minus remittitur, et econtra. Unde quamvis ista sint simul et concurrant, tamen ex diversa causa aucto uno reliquum minuitur et econtra. Et per consequens, si in aliquibus duobus unum sit equale, et reliquum, ut videtur.
Tertio ad idem, nam queritur penes quid attentitur misericorditer: vel misericordius puniri vel penes remissionem pene condigne debitam, et hoc non, quia sic cum quolibet infinite misericorditer agitur ut prefertur et tangit prima ratio; vel penes remissionem pene debite de lege statuta, et hoc non, quia de tali nichil de facto remittetur, alias non esset statuta dari.
Quarto, ad idem, nam supposito quod maiorem penam debitam de lege statuta seu aliter remitteret uni quam alteri, non sequitur ‘igitur misericordius agit’ 4 sicut non sequitur ‘hoc pertransit maiorem resistentiam vel vincit, igitur velocius agit’. Nam dicam sibi quod remittere maiorem penam debitam peccato non est magis misericorditer agere, sed remittere maiorem proportionem pene ad peccatum, verbi gratia, si pro A peccato, deberet pena ut A pro B sub duplo, ut quattuor subduplentur pene respectu suorum peccatorum, quamvis a maiori auferatur maior quantitas pene, tamen post absolutionem remanebit equalis proportio penarum ad peccata que erat ante, et per consequens dicam quod equalis iusticia et misericordia, ut videtur, quare etc.
Ad primum respondet: quidquid sit de illo assumpto antecedentis, utrum scilicet equalem uterque remittat, quia infinita, quia tamen unus illorum magis illum meretur, puta magis malus, ideo cum illo agitur misericordius. Contra istud: quamvis ista solutio sit valde apparens, non arguitur contra ipsam, sed aliter reducitur, ideo cui reductionem non valebit ista solutio ‘sic eque misericorditer agitur cum utroque, igitur non misericordius cum peiori’. Consequentia nota 5.
|P1 2v| Et sic non dimittitur propositum6
Antecedens probatur ex concessu quod uterque infinita, igitur 7. Igitur cum utroque agitur infinite misericorditer, nam quanto alteri maior pene dimittitur tanto cum illo misericordius agitur iuxta illud Luc. 7 extime quod id cui plus donavit, igitur cui remittitur infinita pena vel infinitum debitum cum eo infinite misericorditer agitur. Alias, si non foret possibile 8 eque misericoditer agi cum eo cui finita tantum remitteretur sicut cum illo cui infinita, per deductam conclusionem, igitur ex concessu suo contra ipsum.
Item, si sic, ut videtur iuxta dicta istius patris, magis misericorditer agere attenderet penes indignitatem misericordie impeccanter vel penes maiorem dignitatem pene. Et, si sic, sequitur quod non posset ita modicum bonitas magis malo de pena finita quin misericordius ageretur cum eo quam cum minus malo quantumcumque multum sibi remitteretur. Patet consequentia per dictum suum, nam semper peior est magis indignus misericordia. Consequens falsum, nam sequeretur quod totaliter remittendo minus malo, ymo conferendo sibi gloriam, non misericordius ageretur quod falsum videtur nec aliquis concederet prima fronte.
Item, si talis misericordia attenderetur penes indignitatem, Deus non posset misericorditer agere cum creato in puris naturalibus ipsum non puniendo aut premiando.
Item, maior peccator non semper magis indignus misericordia, nam peccatum ingratuitudinis inter cetera faciens magis indignum misericordia, nam totius misericordie fontem siccat. Constat autem quod, cum sit finite malitie, potest esse aliquod peccatum alterius generis gravius illo.
Aliter autem, et posset esse ad principale, ostenditur quod minus malus sit vel esse possit eque indignus misericordia vel plus, nam talis tenetur Deo ex eo quod non est tantus peccator sicut alter, et per consequens plus obligatur Deo pro huius beneficio preservationis quam magis malus, igitur exinde aggravatur eius peccatum. Et fit iste minus dignus misericordia, et hoc videtur confirmari, nam super maiore peccato magis gaudium est angelis Dei, ut etiam habetur in Luce de filio prodigo et illud Appostoli, ubi habundavit delictum superhabundabit et gratia. Unde ista desertio in ulterius peccatum vel excessum peccati videtur esse quoddam malum, scilicet pene, quod videtur esse in magis malo sufficiens pro puniendo excessum sue malitie et preservatio in minus malo beneficium faciens in eo ingratuitudinem vel saltem aliquem gradum ingratuitudinis et indignitatis ad misericordiam consequendam. Et potest in tantum crescere illa ingratuitudo quod faciet indignitatem tantam quanta est in magis peccanter, et sic causa9 negationis consequentie non manebit. Ista ymaginatio esset bene prosequibilis, qui eam poneret in forma.
Item posset argui quod magis malus non sit magis indignus misericordia seu quod non magis mereatur illam penam minus malo. Sic quilibet istorum summe meretur penam infinitam et est summe indignus misericordia, igitur equaliter. Patet consequentia, nam si inequaliter, unus magis alio, et sic alter non esset summe. Tale assumptum probo, quia nullus eorum est alico modo dignus misericordia, modo sicut id est albius quod est nigro impermixtius, et quod nullo modo est |P1 3r| nigro permixtum summe album vel albissimum, <sic> illud indignissimum quod digno omnino impermixtum.
Item captis duobus quorum unus plus duplo alio peccavit, tunc duplo punitur, et tunc non videtur alico modo misericordius agi cum eo quam cum alio, nam tantum est precise dignus pena sua sicut alter, nec plus nec minus, nec aliquis istorum videtur dignior alio ulteriori pena nec indignior per consequens remissione. Et super hoc fundatur ratio alias facta quod eque iuste agitur cum utroque, igitur non misericordius cum altero.
Ad istud iste pater dicit quod non maiorem penam uni remitti quam alteri, quamvis non equalem, si concesserit. Dicit ibi se recipere ly ‘maius’ prout in proposito idem est precise quod penam aliquam demonstratam continere plures gradus demonstratos tante intenssionis demonstrate quam alia, quomodo nulla infinita pena intenssive est maior alia infinita et non prout idem est quod penam aliquam demonstratam continere eosdem saltem equivalenter et aliquos alios gradus tales quos non continet alia, licet non contineat plures. Ista est distinctio Magistri in 1 in materia de infinito adservandum quomodo linea infinita ex utraque parte est maior sua medietate infinita ex 10 altera tantum aut consimile saliendum in hac materia 11.
Contra hoc: primo, distinctio nulla est, nam secundum membrum non infert aliquid esse maius alio, non 12 enim sequitur ‘hoc continet tantumdem et aliquid quod non est aliud, igitur est maius illo’. Propter quod notanter dicimus aliquid esse maius alio quod continet tantumdem et amplius sicque distinctio non servat virtutem sermonis.
Item, quamvis talis distinctio haberet locum in aliquibus infinitis, puta in illis quorum unum est pars alterius vel quorum unum est simpliciter equale toti alterum parti vel in quibus unum est pars alterius formaliter vel equivalenter, sicut dicebatur de duabus lineis infinitis, tum quod sit sic in penis debitur magis peccanti et minus peccanti et remissum videtur actum voluntarie ut arguatur sic. Et potest fieri ad principale omnem gradum pene possibilem et ymaginabilem quem demeretur magis malus demeretur minus malus, igitur tanta pena omnibus modis vel saltem nullo modo maior deberet uni quam alteri, igitur nullo modo maior nec primo, nec secundo modo remittitur uni quam alteri. Apparent consequentie satis note. Et antecedens probatur, nam si foret aliquis gradus qui deberetur magis malo et non minus malo, Deus iniuste posset punire minus malum illo gradu pene, quod non videtur.
Ad primum negat consequentiam. Contra: inferet quamcumque penam aut gradum pene quem demeretur unus et alter, igitur nullo modo maioris. Et ratio negationis est multiplicitas huius termini ‘maior’ vel ‘maius’ supradicto 13.
Contra confirmando rationem arguitur sic: omnis pena debita magis peccati debetur minus peccanti vel equalis illi, igitur nullo modo maior. Consequentia videtur nota, nam non sequitur ‘alica pena que debetur Sorti non debetur Platoni, igitur maior debetur Sorti’, nisi addatur ‘que non debetur Sorti nec equalis’. Antecedens probatur, nam si alica debetur Sorti que nec equalis minus peccanti detur, illa aut est finita aut infinita. Si finita, non est dubium quin equalis debetur. Si infinita, non videtur cum sit solum finite peior, quia duplo. Hoc tamen dato, probatur quod non maior vel quod equalis debetur minus peccanti, quia sibi debetur pena continens tot partes et equales, igitur consequentia nota. Antecedens patet, quia quotcumque partes et quantecumque possunt signari in una pena infinita, tot et tante in alia |P1 3v| cuiuscumque 14 intenssum et in quocumque et quantocumque numero capiantur. Et in hoc videtur iste pater cum deficere, nam dicunt unum infinitum maius alio, quia continet quidquid illud continet et aliquid quod non 15 illud. Consequentia ulterius nichil valet, igitur istud est maius, nam gravis contineat aliquid quod non aliud, tamen aliud continet equale.
Item, ad idem signetur pena que debetur magis peccanti, et non minus peccanti. Contra: alica equalis debetur minus peccanti, igitur et ista, quia sunt eiusdem rationis. Nec videtur magis ratio de una contrarie debeatur quam de alia.
Ad idem, et est ad hominem: vel peccanti mortaliter debetur tanta pena quod non maior, quia infinita, et tunc non maior magis peccanti debetur quam minus alico modo minoritatis. Et propositum: vel non tanta quin maior, et tunc minus peccanti non solum debetur pena quam dicit fore minoris pena debita magis peccati, ymo ad hoc maior et maior in infinitum, et sic tanta ut magis peccanti vel non minor et multa alia de hoc possent tangi.
Secundus punctus16 tangendus de causalitate peccati respectu Dei. Ponebat ille pater quod omnia que facimus Deus est nobiscum efficiens preter per se17 peccatum. Contra: Deus concurrit ad18 positum peccati, puta ad odium Dei quod non potest non esse peccatum, igitur concurrit ad peccatum. Antecedens notum. Et probatur consequentia, nam quidquid est causa antecedentis alicuius necessarie consequentie est causa sui consequentis. Aliter enim posset poni in esse et esse unum faciens sine suo consequente. Modo ista consequentia est bona: ‘odium Dei est vel fit, igitur peccatum est vel fit’. Confirmatur, quia in odio Dei est aliquis gradus malitie qui non est in carentia dilectionis Dei super omnia et illa non est nisi propter positum, nam omnis privatio que est in odio Dei est in carentia dilectionis Dei, igitur etc.
Ad primum declinatur ista consequentia ‘Deus est causa antecedentis, igitur consequentis’, nam hec est bona consequentia ‘alica entitas creata est, igitur Deus est’. Deus autem est causa antecedentis et non consequentis. Nec tamen19 propterea antecedens potest esse verum sine consequente.
Contra: restringitur illa regula sic ‘quidquid est causa antecedentis est causa consequentis quod incipit esse verum ad veritatem antecedentis precise’. Nec est necessarium aut aliunde incipiens esse verum. Sic est in proposito, igitur. Confirmatur, nam isto casu dato in proposito: ista sunt convertibilia antecedens et consequens, nam hee convertuntur ‘hoc odium Dei est’, ‘hoc peccatum est’, igitur quidquid est causa unius et alterius.
Secundo ad idem: quicumque vult antecedens alicuius consequentie bone et scit illam consequentiam et vult esse bonam habet rationabiliter velle. Consequens sic est de Deo respectu consequentie supradicte, nam vult antecendens ex concesso et consequentiam esse bonam, cum ipsa sit bona et rationabilis et iusta et vera, igitur cum nichil irrationabiliter velit, vult consequens.
Tertio 20 confirmatur idem: Deus vult odium Dei esse peccatum ipso posito in esse. Ipse enim vult quod quicumque odit Deum peccet mortaliter, igitur facit odium Dei esse peccatum ipso in esse posito, igitur est causa peccati. Assumptum autem probo quod Deus velit odium Dei esse peccatum, nam iustum est odium Dei esse peccatum, si sit, vel supposito quod sit, igitur supposito quod sit, Deus |P1 4r| vult illud esse peccatum et facit, igitur etc. Quamplures rationes de hac materia a , , et ceteris.
Ad primam respondet 21 negando illam regulam sic restrictam. Non enim oportet, si plures sint cause talis antecedentis regulam illam verificari pro illa que non est taliter causa illius qualiter, requiritur adhuc quod consequens ponatur in esse, sic est in proposito respectu Dei et nostri.
Contra, nam sic Deus est causa talis antecedentis, scilicet bene iuste causans quidquid causat et taliter causare requiritur ad peccare, nam nullo modo contingeret nec contingere posset peccare saltem comittendo Deo non concurrente ad substantiam actus, si vero intelligat, ut videtur debere intelligi talitercumque qualitercumque. ‘Requiritur adhuc quod consequens ponatur in esse’ non est glosa rationabilis, nam licet hec requiratur ad causam totalem effectum totaliter producentem, non ad causam partialem, ut posset in multis exemplis dari. Talis autem causa Deus est, scilicet partialis, cum agit cum causa secunda, igitur sufficit quod aliqualiter taliter agat qualiter requiritur ut consequens ponatur in esse, nam aliter nec solum peccatum nec alicuius alterius ubi agit causa secunda Deus foret causa.
Secundo, quia iste pater videtur salvare quod Deus non sit causa peccati, quia quamvis agat actum qui est malus, non male agit illum. Modo adhuc quod actus sit malus malitia culpe requiritur ut ab alico male fiat et ab illo est malus.
Dico isti ymaginationi istius patris quod bene inintelligibile foret quod Deus faceret odium Dei esse malum et esse peccatum, quia faceret ipsum esse male et culpatur a causa secunda, puta ab homine. Et cum hoc bene et iuste faceret, et tunc ipse esset causa consequentis consequentie supradicte, et non esset taliter causa qualiter22 requiritur ut ponatur in esse vel saltem qualiter ponitur in esse.
Tertio, cum illa consequentia sit bona ‘odium Dei est, igitur peccatum est’, saltem videtur bona de alico per se peccato quod non contingit bene esse aut non esse peccatum. Et Deus potest non concurente actione aliquo agente secundo producere antecedens, igitur et consequens, alias antecedens foret verum sine consequente nec foret consequentia bona. Assumptum patet, nam quidquid potest Deus cum causa secunda potest se solo. Confirmatur, quia potest quidquid non implicat, modo quod Deus faciat se solo odium in mente creature rationalis 23 nulla contradictoria implicat, ymo de facto odium quod est in dampnatis videtur causare.
Ad istud 24 dicit solum sequi ‘quidquid potest cum causa secunda potest se solo’. Non plus sequitur nisi quod odium Dei potest se solo, sed non potest se solo facere odium Dei esse. Sed contra fuit argutum, quia non implicat.
Dicit quod ymo implicat, nam dicit sequi Deum male agere 25 et non26 esse summe bonum nec Deum. Contra, nam precise sequitur Deum facere malum nec est idem formaliter malum agere et male agere, igitur non bene insint. Consequentia formali nisi tantum consequentia voluntaria confirmatur, nam non plus sequitur ‘Deus se solo agit odium Dei, igitur male agit’ quam sequitur ‘Deus cum creatura agit odium Dei, ergo male agit’, nam coniunctio cum alio ipsum a peccato non videtur excusare, ymo agravare, nam scandalizat, nisi forte dicatur quod odium Dei non potest esse malum nisi ab alico male ponatur, sed istud non est notum ex terminis.
1 contra — econtra] in marg. sup. P12 uno] p. c. P13 penam] sed cum add. sed del. P14 agit’] nam dicam add. sed del. P15 nota] de modo consequenter arguendi add. sed del. P16 et — propositum] in marg. sup. P17 igitur] equalem igitur eque misericorditer nam add. sed del. P18 possibile] pe add. sed del. P19 causa] p. c. P110 ex] utroque add. sed del. P111 materia] responsio add. in marg. P112 non] si add. sed del. P113 Gregorii] responsio add. in marg. P114 cuiuscumque] de causalitate peccati respectu Dei vel quod Deus sit causa peccati add. in marg. sup. P115 non] est id add. sed del. P116 punctus] de peccato in marg. P117 per se] sup. lin. P118 ad] iter. sed del. P119 tamen] iter. sed coni. P120 Tertio] hic habet locum compositus divisus add. in marg. P121 respondet] responsio add. in marg. P122 qualiter] qualitercumque a. c. P123 rationalis] libere add. sed del. P124 istud] responsio add. in marg. P125 agere] contra nam add. sed del. P126 non] p. c. P1
