PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Quomodo Deus concurrit aut finite vel infinite
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC
|P1 4v| Quomodo Deus concurrit aut finite vel infinite1
Quidquid sit de hoc, tamen certum est quod ad Deum facere odium sui non sequitur contradictio, nec ad se solo facere. Nam si voluntas in odiendo Deum foret pure passiva, Deus posset supplere vicem cuiuscumque agentis naturalis quasi causantis odium in mente, cum nullum tale preter eum que odit male agat, et tunc Deus se solo ageret odium sui2 in voluntate. Voluntatem autem esse pure passivam in odiendo non implicat, sicut nec implicat in multis aliis actibus. Nam si Deus causaret se solo bonam volutionem3 in me, possem illa uti ut multi ymaginantur nec cum ipsam causarem.
Item, Deum facere odium sui non est Deum4 odire Deum, nec aliquid aliud peccatum de numero etiam que peccata dicimus, igitur non est vel non foret Deum peccare.
Item, nunc cum creatura facit actum illum que est odium Dei esse odium Dei, nec propter hoc male agit, igitur nec agendo se solo male ageret sic agendo. Assumptum patet, quia odium Dei esse odium aut esse odium Dei aut est esse aliquid aut aliqualiter positive, et tunc omne tale est a Deo aut est ipsi carere alica circumstantia debita inesse. Et hoc non, quia tunc illa circumstantia adhibita posset bene fieri, et etiam quia ut alias dicebatur in odio Dei est maior malitia quam in simplici carentia dilectionis Dei, et tamen omnis carentia que est vel esse potest in odio Dei est in totali carentia dilectionis Dei.
Item, si odium Dei esse odium Dei non est ipsum esse aliquid aut aliqualiter, nec est a causa secunda nec a prima, quamvis cause secunde posset imputari. Et sic omnibus modis quibus est a creatura est a Deo, quia nullo modo est a creatura quin illo modo, si melius sit, veraciter et realiter sit a Deo, etiam odium Dei bene potest fieri per ignorantiam invincibilem, puta si occurrente angelo Sathane transfigurato vel econverso Deo sub specie angeli Sathane ipsi odire – et hec tenet . Tunc enim creatura non peccaret propter 5 bonum causatum ab illa ignorantia nec Deus qui nullo modo potest peccare, et tamen potest omnia possibilia, et causa est quia peccare non est precise aliquid agere – de hoc alibi. Deum vero odire se sine assumptione alicuius nature forte implicaret.
De quidditate divini concursus6
Si Deus concurreret nobiscum ad quemlibet actum nostrum, aut finite aut infinite meruit. Modo igitur non finite, quoniam tunc eius concurssus esset supplebilis per actionem alicuius cause finite virtutis, nam actio finita non videtur necessario requirere virtutem infinitam. Cum qualibet finita data virtute Deus posset facere aliam finitam maiorem, et sic non est alica difficultas finita quin possit superari ab alica finita virtute factibile a Deo. Si infinite concurrit, igitur non magis concurrit vel agit ad effectum duplum quam subduplum, quod videtur inconveniens. Confirmatur, nam ex hoc sequitur nullum effectum mundi posse duplari.
Ad alium, nam effectus non duplatur nisi duplatis omnibus causis suis vel totali causalitate sua, Divinus autem concursus, cum foret infinitus, non foret duplabilis. Et de hoc tangetur infra, cum pro nunc ostenditur faciliter quod non finite, ymo infinite. Primo, quia Deus infinite vult item quidlibet esse et fieri, igitur infinite agit, quia |P1 5r| suum velle est suum agere. Assumptum patet, quia quidquid intelligit et vult infinite intelligit et vult, ut videtur.
Secundo, quia infinite difficile est ratio de nichilo et independenter facere, igitur ad hoc requiritur infinitum agere. Assumptum patet, quia inter nichil et ens est distantia infinita que pertransiri non potest nisi per infinitam potentiam. Quoad secundam, quia quanto agens paucioribus indiget tanto requiritur maior accidentalitas et potentia, et per consequens ad nullum simpliciter indigere requiritur infinita accidentalitas. Et consequentia patet, nam sic est de quolibet agere vel concurere divino vel esse potest agendo de nichilo et certum est quod independenter agit.
Tertio, si Deus finite ageret, posset minus agere quam agit in duplo et triplo, et sic deinceps, et sic posset agere aliquid actione ad quam effectus ad quem ageret, et sic alica actio Dei esset frustrabilis, quod videtur inconveniens.
Quarto, si actio Dei sit finita vel si Deus semper finite agat, cum in aliqua actione Deus habeat contrarium agens resistens, puta cum ipse se solo aut cum alio agente producit frigidum in subiecto calido, tunc posset ita reverse agere quod illa resistentia non superaret, ymo potius actio sua per aliquod agens impediretur. Tenet consequentia, quia ita est in qualibet actione contrariorum ut videtur quod cum unum agens producens unum contrariorum remisit suam actionem reliquum, auget eandem propter minorem resistentiam et tandem per talem diminutionem totaliter superat et optinet.
Contra aliam partem 7 qua diceretur quod Deus infinite concurrit8 plusquam possent concurrere infinite cause secunde essentialiter ordinate vel quotlibet, si ponerentur contra. Nam, si sic, tunc tali actione posita sine concurssu creature produceretur effectus talis ac tantus sicut nunc cum creatura. Ex quo ultra sequitur quod creatura nichil penitus agit, ymo frustra est simpliciter, ymo creatura esset causa rationalis, cum agat actione que sufficit, quia infinite agit per ipsum.
Secundo sequeretur quod tantum concurreret ad viles creaturas sicut ad9 nobiles, ad actus malos sicut bonos, et multa alia que videntur absurda.
Tertio, quod nullus effectus posset dari totaliter duplus ad unum effectum nunc datum. Et tangebatur in principio huius materie.
Item, Deus potest agere finite tantum. Potest enim supplere precise actioni cause secunde, puta ignis in calefaciendo, igitur potest finite agere.
Item, nunc de facto et in via et in patria concurrit actione ad notitiam sui non plusquam partiale ad sui notitiam, ut videtur.
Item, quod Deus agat finite, nam terminus actionis sue finitus est, et sicut per actionem finitam non potest infinitum, sic, ut videtur, nec per infinitam10 finitum. Aliter esset possibile Deum equaliter agere ad infinitum11 et finitum et posset poni hec instantia in forma loci a transmutata proportione.
Ad tertiam 12 istarum que tangit, et fuit prima supra, quod si Deus ageret infinite, non posset duplari effectus aliquis a Deo taliter productus, negat consequentiam.
Contra: si consequentia non sit vera, tunc ad duplationem alicuius effectus a Deo sic producti non requireretur quamlibet eius causam in causando duplari, vel igitur duplatio cuiuslibet cause sufficeret vel non, sed alicuius et alicuius non. Non potest dari primum, nam ad experientiam videmus oppositum, si enim duo trahant navem duplato conatu vel potentia unius trahentium non duplatur velocitas initius, |P1 5v| ymo 13 oportet ut utraque dupletur. Unde quattuor movent precise in duplo idem mobile ceteris paribus quam duo. Si autem alicuius requiritur duplatio et alicuius non, maxime videntur cause principaliter et plus influenter que est ipse Deus. Nam causa secunda seu partiali quecumque duplata, cum ipsa in infinitum minus agat, Deo in infinitum minus additur ad effectum, et sic non duplatur effectus. Ulterius, si per possibile vel impossibile Deus concurssus duplaretur, non plus quam ad duplum augeretur effectus, sed nunc de facto, cum augetur vel duplatur causa secunda in infinitum, minus additur toti causalitati effectus dati, ut tactum est, igitur. Igitur in infinitum minus quam duplum additur ad effectum.
Item, duabus causis secundis concurrentibus ad unum effectum eundem sive concurrant essentialiter ordinate et ad totum effectum quemlibet, sive sint partiales, ut est de navis tractu, nulla earum sola duplata duplatur effectus, igitur a multo fortiori nec in proposito divino concursu non duplato. Antecedens notum et consequentia, quia Deus sine proportione plus agit quolibet secundo. Confirmatur, nam illa causa plus videtur agere ad effectum qua variata et duplata precise duplatur effectus quam illa qua non duplata potest aliunde duplari, etiam videretur illud additum in effectu precise respondere addito in causa et soli excessui cause noviter aucte et non esse a divino concursu. Quod probatur sic, nam si illud additum in effectu foret unus effectus distinctus a residuo numero et additum in causa secunda, que duplata duplatur effectus, alia causa distincta a medietate cause prime14. Et non esset una causa una actione agens, sed duabus equalibus, Deus ipse concurreret duobus concursibus equalibus, nam equaliter ageret ad unum sicut ad aliud, igitur ad aggregatum ex illis agit in duplo plusquam ad alterum illorum, quia concurssu et actione equivalente duabus.
Argumentum etiam potest fieri: supposito quod effectus sit unum continuum et causa una, tamen additio in causa et in effectu fiat in tempore discontinuo, nam tunc Deus bis concurrit ad diversas medietates et tantum ad unam sicut ad reliquam, igitur ad aggregatum plus in duplo quam ad alterum. De isto modo arguendi possent multa exempla poni in istis inferioribus causis, unde et secundum ista regula conceditur: “si potentia alica moveat aliquod mobile, medietas potentie movebit medietatem mobilis et econtra”. De isto non videtur dubium.
Item, talis effectus ad quem Deus concurrit potest esse una voluntas alicuius certi motus, sed nulla voluntas potest esse vel fieri dupla aliquid alium nisi duplata proportione totius potentie moventis vel omnium potentiarum moventium supra totalem resistentiam vel omnes resistentias, nam proportio velocitatum in moventibus sequitur proportionem proportionum potentiarum moventium ad suas resistentias, ut ponunt et 4 Physicorum, commento 71, et 2 Celi, commento 36, et 7 Physicorum, commento 35. Et hoc suppositio patet: talis proportio omnium causarum moventium supra totalem resistentiam non potest fieri dupla nisi auctis omnibus moventibus vel saltem nulla una sola causa, ymo nullis causis duplatis una potentia movente non duplata.
Item queratur ab isto patre: numquid si Deus vellet agere15 cum causa secunda ipsa non duplata per actionem Dei solam posset duplari effectus? Credo quod non negaret, et tunc videtur |P1 6r| quod Deus non videtur. Quid arguitur non dico. Non plus ageret nisi finite tantum, quia nisi tantum quantum causa secunda ageret si duplaretur.
Ulterius iste pater dicit quod Deus infinite concurrit in ratione obiecti.
Contra, nam cum Deus ipse in ratione obiecti concurrat naturaliter ut unum agens naturale, acsi ageret de necessitate nature, ymo sicut16 suppositum quod non moveret nisi sicut amatum et desideratum, si infinite concurrat, per concessum producet de se notitiam actualiter infinitam, quod falsum. Consequentia videtur multum rationabilis, nam sic foret de igne infinito supposita materia receptiva.
Item, nunc in visione beatifica in qua potissime est causa, ut oppositum equaliter a quolibet videretur, amaretur omne equaliter, abunderetur cuilibet, quia infinite, et sic omnes forent equaliter beati.
Item, si sic, Deus ad unum effectum finitum bis infinite concurreret. Consequens falsum, nam alter illorum concursuum foret insufficiens.
Similiter sequitur quod Deus ad istum effectum plus infinite concurreret quam ad aliquem alium ad quem tantum simul17 infinite, hoc non videtur cum illi effectus non se extendant nisi cum finite.
Item, anima humana et quevis creatura rationalis videtur esse tantum receptiva motionis finite absolute quovis cum inter oppositum et potentiam debeat esse proportio, quamvis non essentialis, sed motiva. Et similia multa possunt diu consideranti occurrere.
Item, ad principale, si sic, tunc Deus in qualibet actione agit secundum extremum sue potentie. Et si sic, sequitur quod producit effectum infinitum, ymo si poneretur effectus infinitus possibilis, Deus non plus ageret ad illum quam modo agit ad unum effectum minimum. Et tunc nulla ratio mundi posset assignari cui Deus non semper agit effectum infinitum a concedentibus possibilitatis infiniti. Et ab isto patre non posset dari causa quare ab ipsa eque intense causant aliquando effectus simplus, aliquando duplus, aliquando triplus. Nec valet allegare libertatem, nam ex libertate videtur sequi oppositum. Nam, si libere agit potest agere intensse vel remisse, finite vel infinite, ut placet. Etiam quia quamvis Deus libere agat, nam videtur quin, si infinite agat, quin effectus sequitur infinitus, nam quamvis ego libere proiciam lapidem, non est in potestate mea quin ex magno conatu vel maiore ceteris paribus sit maior voluntas.
Item, quamvis infinitum non sit possibile, tamen Deus subito posset revolvere celum, et tamen nunc tantum agit a Deo18 motum sicut tunc circumvarie19.
Item, unum agens naturale, puta ignis infinitus vel infinite agens inferiorem calorem produceret, sed libertas in Deo non minuit potentiam eius, igitur.
Ulterius in causalitate obiectiva non videtur posse allegari libertas cum supposito quod Deus ageret de necessitate nature, adhuc posset cognosci et forte videri.
Item, si libere concurret, ut oppositum ponatur concurrere ad visionem una cum anima, sicut causa universalis, non ut oppositum, tunc videbit anima et non Deum.
Nec videtur inconveniens ut sic non agere libere, nam adhuc non sequitur ipsum agere necessario, nam per aliud genus causalitatis poterit non agere.
Nec videtur refferre an naturaliter vel libere ex quo infinite, nam agens liberum equalis virtutis cum alico naturali agens secundum universalem equalitatem effectum producet ceteris paribus.
|P1 6v| Item contra idem, duplato agente secundo duplatur effectus et triplato triplatur, igitur et infinitato infinitatur, igitur a multo fortiori de primo agente. Si dicatur quod agente secundo infinitato non infinitatur effectus, sequitur ex prima parte. Nam si duplato duplatur et triplato, et sic ultra omnem proportionem, igitur infinitato infinitatur. Nam, quamvis non sequitur ‘augmentato agente augentur effectus’, et adhuc augmentato, et sic semper propter quod salvatur cognitionem Dei non esse infinite perfectam, nam semper duplo perfectionis obiecti duplo perfectioni cognitio, tamen ubi proceditur, non minorandi proportionem habet locum processus, nec est impediendus, et de hoc supra Physicorum. Et contra possent adduci.
Item, si duplata causa duplaretur effectus et triplata etc., et non infinitata infinitaretur, contingere posset equales effectus correspondere cause finite aucte et infinite. Et multa certa sibi possent obici. Hec sufficiant per apertionem vie procedendi, ulterius a declaratoria inconvenientia20 proposito principali21.
1 quomodo — infinite] in marg. sup. P12 sui] p. c. P13 volutionem] p. c. sup. lin. P14 deum] iter. sed coni. P15 propter] in add. P16 de — concursus] in marg. P17 partem] Cordigeri add. in marg. P18 concurrit] concurret a. c. P19 ad] sup. lin. P110 infinitam] finitam a. c. P111 infinitum] finitum a. c. P112 tertiam] responsio add. in marg. P113 ymo] de finitate et infinitate modi agendi Dei add. in marg. sup. P114 prime] primam sed coni. P115 agere] agendo sed coni. P116 sicut] sup. lin. P117 simul] dub. P118 deo] Deus coni. P119 circumvarie] circamvarie sed coni. P120 declaratoria inconvenientia] dub. P121 principali] dub. P1
