PDF TEI XML Stephanus Galdeti — De peccato originali
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC

|P1 10r| De peccato originali1

Videndum si Adam non peccasset, an Deus fuisset incarnatus et de similibus2

Ostenditur quod non quilibet propagatus ab Adam contrahat peccatum originale supponendo verum quod plures homines generantur et sunt geniti nunc de facto quam fuissent si primus parens stetisset in sua iustitia. Ista suppositio apparet 3 pro tanto, nam soli predestinati fuissent geniti, ut dicunt sancti et doctores. Modo constat illos fore in minori numero quam prescitos, ut patet per illud Evangelii multi sunt vocati, pauci vero electi et illud arta est via que ducit ad vitam et per Augustinum et alios doctores. Nec istud revocatur in dubium, tunc isto supposito capitur aliquis de illis qui non fuissent geniti si primus parens non peccaset, et sic ille Iudas. Tunc arguo sic: primus parens numquam supresit iustitiam originalem pro isto, igitur iste numquam perdidit iustitiam originalem in primo parente nec fuit debitor alicuius iustitie, et per consequens non contraxit peccatum originale propter debitum habendi iustitiam originalem, et eadem ratione nullus dampnatus vel dampnandus, igitur contra conclusionem.

Confirmatur, nam capto parvulo decedente4 ante babtismum qui non fuisset generatus nisi Adam peccasset. In tali carentia iustitie originalis non videtur peccatum ex origine, nam sive Adam peccasset sive non, talis erat cauturus iustitia originali vel non habiturus eam, igitur talis non privatur iustitia originali propter peccatum primi parentis.

Ad istam rationem respondet quidam pater, negat quoddam assumptum in antecedente, videlicet quod primus parens numquam accepit pro isto demonstrato Sorte prescito iustitiam.

Contra probatur istud assumptum tripliciter. Primo sic: iste numquam fuit aut nullo casu possibili posito fuisset habiturus iustitiam a primo parente, igitur primus parens non accepit pro isto iustitiam originalem. Consequentia videtur nota, quia accipere aliquid pro alio est accipere ut alter communicetur vel detur vel ut alter habeat illud. Et antecedens probatur. Quoad primam partem est notum 5 quod numquam fuissset habiturus, id est6 nullo casu posito, quia quocumque istorum contradictorum dato quorum alterum de necessitate oportuit esse verum ‘primus parens peccat originaliter vel non peccat’, vel ‘perdit iustitiam originalem vel non perdit’, quolibet istorum dato. Iste fuit cariturus iustitia, ut patet, nam, si non peccassset Adam, non fuisset generandus, per concessum si pecasset, sicut de facto peccavit, fuit generandus prescitus propter carentiam iustitie originalis ad minus, igitur.

Confirmatur, quia, si Adam stetisset, non transfundisset isti iustitiam originalem, igitur cadendo non abstulit. Antecedens ex concessione suppositi, quia non fuisset generandus. Et consequentia videtur nota quia ita prescitus fuit Adam creatus ad transfundendum etc.

Secundo probatur idem antecedens. Capiatur namque tempus intermedium inter peccatum primi parentis et suam creationem in sua iustitia, tunc sic Adam accepit pro Sorte iustitiam originalem, igitur Sortes erit causa habiturus vel debiturus. Hinc arguitur: non erit peccatururs originaliter. Saltem sequitur ‘igitur Sortes erit’ et ultra sequitur ‘Sortes erit, igitur Adam erit peccaturus’, nam ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis. Patet in concessione propositionis assumpte, sed antecedens primum istarum consequentiarum est necessarium vel fuit necessarium illo tempore intermedio, cum sit unum lapsum in preteritum a nullo de futuro in sui veritate dependens, igitur omnia consequentia necessaria, et sic Adam non libere peccavit.

Tertio arguitur: supposito quod Sortes sit unus prescitus propter defectum babtismi et iustitie originalis, tunc nullus unquam accepit pro isto iustitiam originalem. Probo, quia nulli Deus contulit pro isto iustitiam originalem, igitur assumptum patet, quia pro7 quolibet instanti vel tempore preterito, ymo breviter, ab eterno voluit isti angelo transfundi istitiam originalem et illa ipsum simpliciter carere, sed istud miscetur cum materia prescientie et predestinationis, ut supratacta in alio puncto.

Contra concessum suppositi vel suppositionis non est multum insistendum, cum videtur multum mirabile dicere, quodsi Adam non peccasset, quod maximus numerus hominum8 nunc in esse positus non fuisset, et quod peccatum primi parentis, quod fuit unum continens in eius potestate, fuit causa sine qua non generationis multorum, et quod fuerit causa quare ex Abel et eius uxore predestinatur, vel ex aliis duobus talibus fuit genitus aliquis qui alias non fuisset genitus, cum ex eisdem causis non variatis semper proveniat idem effectus si fuerunt eodem modo disposite. Multoque rationabilius videretur dicendum |P1 10v| quod illi qui sunt modo presciti, si Adam non pecasset, fuissent predestinati. Tales namque conditionales sunt receptibiles, nam ista est vera ‘si Iudas perseverasset in iustitia quam aliquando habuit, fuisset predestinatus’, attamen de facto fuit prescitus. Sic: ‘si Adam non pecasset etc.’. Et istud videtur esse vocabile de parvulis decedentibus ante babtismum, qui dampnantur, quia Adam peccavit causaliter quodammodo, quia non nascerentur nec morerentur in suo peccato, nisi Adam pecasset, quia isti, si Adam non pecasset et sic morerentur, essent predestinati. Nichil plus de isto.

Ad primum: supradictus pater negat istam consequentiam ‘primus parens accepit pro Sorte prescito iustitiam, igitur Sortes predestinatus fuit aut est eam habiturus’. Et negat expositionem assumptam de accipere aliquid pro alio, et ideo quia insistere circa hoc esset agere de vocabulis. Aliter probatur dicta consequentia sic et quesi tangebatur: Deus numquam dedit Ade iustitiam originalem pro Sorte prescito, igitur nec Adam a Deo ipsam accepit pro Sorte prescito. Consequentia apparet. Et antecedens probatur, quia Deus numquam voluit Sortem habere aut recipere mediante Adam aut quocumque alio iustitiam originalem.

Vel potest argui contra expositionem suam qua exponit accipere iustitiam pro Sorte. Dicit enim accipere iustitiam pro Sorte9 esse non ut habeat, sed ut teneatur habere sub pena peccati mortalis.

Primo, nam istud est falsum. Secundus enim nec prescitus nec predestinatus tenetur habere iustitiam originalem sub pena peccati, ymo sufficit habere gratiam gratum facientem, que non est iustitia originalis nec eiusdem speciei.

Secundo, quia sic accipere iustitiam pro Sorte, ut ipse illam teneatur habere, non est accipere pro Sorte, ymo contra Sortem et in eius preiudicium et gravamen, potissime in casu quo Sortes ipsa carebit, nam sic accipere iustitiam est una causa partialis quare Sortes peccabit vel erit in peccato et dampnabitur, et summe male erit, et sic non pro ipso accepit, sed contra ipsum.

Tertio, quod non sic sit exponendum ut exponit, nam de Adam accepisse huius iustitiam non sequitur Sortem obligari vel obligatur esse, sed ad Adam accepisse et perdidisse, quia si precise accepisset et non perdidisset, Sortes non fuisset generandus ex concessu, et ita potius Adam perdidit pro Sorte quid accepit.

In responsione vero ad quandam confirmationem concedit verum antecedens, que est propositio conditionalis equivalens consequentie ‘si Adam fecisset, non transfundisset Sorti iustitiam originalem’, nam illa conditionalis seu consequentia a nullo logico concedenda in qua oppositum consequentis potest stare cum antecedente. Sic est de illa conditionali, nam posito inesse antecedentis quod aliquando fuit possibile, scilicet Adam stare, aliter necessario et inevitabiliter cecidisset ‘possibile fuit Sortem generari, quamvis de facto non fuisset generatus’, et hoc de potentia Dei absoluta. Et possibile fuit ipsum fuisse predestinatum et habuisse ab Adam iustitiam originalem, et gratiam, et gloriam. Et multa de hiis occurere possent.

Ostenditur 11 isti patri contra quoddam concessum quod quilibet 12 descendens ab Adam tenetur habere iustitiam originalem. Et arguatur sic: quilibet habens gratiam gratum facientem et in ea descendens absque iustitia originali et etiam quilibet huius non sit de facto decedens. Si in ea decederet, optinebit vel optineret vitam eternam, igitur talis ad nullum donum datum a gratia obligatur sub pena peccati mortalis. Confirmatur, nam ad dictum istius respondentis sequitur gratiam Dei non esse ad salutem sufficientem. Contra: verbum Dei ad Paulum sufficit tibi gratia mea.

Tertio ad idem. Et suppono quod gratia gratumfaciens, que datur in babtismo et aliis sacramentis et que etiam redditur operibus meritoriis in via, et iustitia originalis collata primo parenti sunt dona diversarum specierum. Quod patet ex aliquibus eius conditionibus, nam illa, quamvis sufficeret ad standum, non ad proficiendum, etiam per illam aspectus sensitivus proficeret, subiugabatur rationi et vires inferiores superioribus, etiam habebat annexum huiusmodi complexe significabile ‘numquam peccasse’, ymo forte hoc ipsum erat, scilicet talis innocentia, iustitia originalis que non competunt ipsi gratie seu caritati. Ex quo apparet solam caritatem et non talem iustitiam poni solum conferri in babtismo. Nescio quid intendat nisi dicat parvulum absolvi a debito huius iustitie per adeptionem gratie, quia gratia equivalenter, quamvis non formaliter continet in se huius iustitiam, tamen probabilius dicitur ab aliis parvulum obligari ad hoc disiunctum, scilicet gratiam vel innocentiam, a quorum quolibet absolvitur altero adepto.

Item, contra ipsum, quia in babtismo ipse non poneret |P1 11r| restitui 13 talem originalem iustitiam, ut habuit primus parens, et tamen per babtismum homo simpliciter ponitur extra omne peccatum, ymo in tali statu quod continuando et continue operando ex hiis que habet potest sufficienter cum continuo Dei auxilio sive aliis donis cunctis, nisi ponatur finalis perseverantia, donum distinctum a gratia saltem sine tali innocentia parvulorum ad salutem. Quo posito non video istum patrem <tenere>.

Posset etiam sibi argui, sicut communiter a multis tenetur, quod nec etiam aliquis tenetur habere gratiam nec quemcumque alium habitum talem, nec per consequens a multo fortiori nec huius iustitiam sub pena peccati mortalis. Unde non habere gratiam a multis ostenditur non esse peccatum, quamvis sit pena peccati, sed perdere gratiam, scilicet facere id per quod perditur gratia, unde et Deus hoc facto eam aufert.

Tertio potest argui isti patri, nam ut dicit aliquis, puta Sortes tenetur habere iustitiam originalem sub pena peccati, igitur huius carentia est vel erit sibi peccatum, nisi ipsam habeat, et non aliud quam originale, igitur talis est vel erit in peccato originali, igitur extra tale peccatum non ponetur nec poni poterit, nisi habita ipsa iustitia originali, igitur per solam gratiam Dei gratum facientem non poterit liberari. Multa alia de hoc et hiis similibus possent occurere.

Conclusio quedam cuiusdam respondentis quod stante communi lege talis homo vel angelus non optat per se malum precise nec optare potest nulla inspecta boni apparentia.

Et impugnatur ista conclusio quadruplici medio. Primo per articulum Parisiensem qui dicit quod “habito iudicio in universali quod omne bonum et vere et perfecte bonum est prosequendum nullam habens rationem aut apparentiam mali; sed A est tale quod voluntas non possit in oppositum – error”. Set stantibus illis duobus iudiciis non stat in opposito A alico apparentia bonitatis, ymo sequitur evidenter debite sillogistici apparentia malitie, igitur etc. Vel stat sic: simpliciter 14 esse bonum est prosequendum; A est huiusmodi, etc. Postea addatur ‘perfecte bonum’, postea ‘non habens apparentiam malitie’ continue replicando et fortificando. Quod autem cum istis non stet apparentia bonitatis in opposito, nam tunc opposita iudicia forent simul in anima, ut posset deduci saltem de opposito contradictorio. Et posset ista ratio poni in pulcriori forma ‘A est bonum et aparens bonum, igitur B, suum oppositum, est apparens malum nec apparens bonum’, aliter eidem duo opposita bona videntur, quod non videtur rationale saltem de contradictoriis. Est igitur illa consequentia bona ‘igitur quidquid stat cum antecedente stat cum consequente, sed velle oppositum A stat cum antecedente, igitur’. Et sic illa conclusio est falsa.

Secundo sequeretur quod voluntas nostra non foret libera respectu sue volutionis. Consequens falsum. Et probatur faciliter consequentia, nam adhuc, ut velit, oppositum aliquod sive malum sive bonum saltem iste ponit hoc de malo. Requiritur ut illud apareat alico modo sibi bonum, sed talis apparentia non est in potestate voluntatis, igitur nec ipsa sua volutio quod talis aparentia non sit in potestate voluntatis, nam licet intelligamus cum volumus, non tamen opinamur cum volumus.

Confirmatur aparenter oppositum esse bonum non requiritur ad volendum bonum, igitur nec ad volendum malum. Consequentia videtur nota, quia detur causa dissimilitudinis. Antecedens probatur, quia plura sunt que sola simplici incomplexa notitia appetuntur et desiderantur vel saltem voluntas aliquod ens potest ad solam simplicem aprehensionem velle, nec negaret, sed per talem non apparet esse bonum, cum hoc sit notitie complexe.

Tertio ad idem voluntas potest velle bonum apparens bonum quidcumque remissum vel remisse aparens bonum et duplo minus et quadruplo et sic deinceps. Nec est dare maximum gradum bonitatis aut aparentie que requiratur adhuc ut voluntas velit ultimum qui non requiratur, igitur simpliciter sine tali aparentia bonitatis potest velle.

Quarto, talis apparentia bonitatis in opposito malo vel bono iuvat voluntatem ad volendum, quia requiritur ad hoc ut voluntas vult. Et apparentia malitie retrahit aut requiritur quod illa aparentia plus trahit et iuvet quam malitia retrahat et impediat. Et tunc non salvatur libertas voluntatis, quia sequitur fortior pariter15 sicut agens naturale ad16 hoc non requiritur, et tunc quantumcumque remissa apparentia bonitatis sufficeret ad quantumcumque malum quantumcumque appareat appetendum, quod non videtur. Confirmatur ista ratio, nam talis apparentia finite iuvat, igitur omnino sine tali poterit actu tale remisissionis velle sine illa, nam si non infinite iuvaret, quia sine ipsa nec posset habere actum A, nec sub duplum nec sub triplum reducitur in infinitum, ubi tamen procederetur ad infinitam facilitatem et ad non gradum 17 difficultatis.

1 de peccato originali] in marg. sup. P12 videndum — similibus] in marg. sup. P13 apparet] de facto add. sed del. P14 decedente] descendente sed coni. P15 notum] quoad add. sed del. P16 id est] sup. lin. P17 pro] sup. lin. P18 hominum] hominem sed coni. P19 sorte] Sortem sed coni. P111 Ostenditur] materia10 add. in marg. P110 materia] dub. P112 quilibet] tenetur add. sed del. P113 restitui] de iustitia originali motum quod nullus possit velle malus non inspecta boni apparentia add. in marg. sup. P114 simpliciter] s add. sed del. P115 fortior pariter] dub. P116 ad] aut sed coni. P117 gradum] seu add. sed del. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408