PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Utrum verbum divinum eo quod est humanitati se iungens omni loco seu alio divino supposito quis debeat plus amare
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC
|P1 11v| Utrum verbum divinum eo quod est humanitati se iungens omni loco seu alio divino supposito quis debeat plus amare.
Prima conclusio: etsi verbum divinum cum precisione cuiuslibet alterius increate persone sit terminus unionis in carne, nullatenus tamen potest cum dicta seclusione fore terminus unionis in mente illius qui ipsum beatifice intuetur.
Contra istam sic: non plus implicat contradictionem unam personam videri intuitive alia non visa quam unam incarnari alia non incarnata, igitur divine omnipotentie eque est possibile. Antecedens notum est, quia neutrum implicat, cum non sint eiusdem omnino subiecti contradictoria predicata et propositiones etiam de forma sunt omnino similes. Et consequentia tenet, nam quidquid contradictionem non includit fieri vel esse est a Deo scibile. Confirmatur, nam videri est 2 abstractive et spirituale, ut videtur, quid sit incarnari vel uniri ypostatice, igitur multo fortius potest communicare uni persone sine hoc quod communicat alteri quam incarnari, cum abstrahentium non sit inde datum, separantium vero bene.
Item, si conclusio foret vera, hoc maxime foret, quia videri est agere in ratione oppositi, incarnari vero non. Sed hoc non obstat, nam non quolibet videri est agere, cum ipse Deus omnia videat et omnia a Deo videantur, nichil tamen in eum agit.
Similiter potest Deus se solo agere visionem mediante qua anima utetur circa oppositum.
Similiter ipsam visionem destructo vel absentato oppositi se solo potest in anima conservare et anima videbit et oppositum abstrahens videbitur, nichil tamen aget, igitur videri non quodlibet agere, igitur 3 non obstabit quin poterit uni persone convenire non conveniendo alteri, non obstante quod opera trinitatis fiunt indivisa ad extra.
Ipsum vero incarnari est terminare dependentiam nature assumpte, igitur est esse causam et agere. Nichil enim terminat dependentiam alicuius creature, nisi eius causa cum creatura nulla nec assumpta nec non assumpta ab alico dependatur nisi a causis suis. Per hoc enim ostenditur aliquid esse causam alicuius, quia ab illo dependat et existit.
Contra eandem consequentiam capiatur in mente ista negativa ‘Pater non est Filius in divinis’, est enim vera negativa. Queritur an conceptus subiecti representet vel supponat vel stet pro significato per predicatum. Si dicatur quod sic, ipsa est falsa et opposita affirmativa vera. Si non, igitur cum Deus possit in mente conservare conceptum unum sine alio ipso conservato, representabit tantum unum suppositum et videbitur unum sine alio, et propositum.
Item, verbum divinum est clarum representativum ipsi beato omnium futurorum contingentium aliter omnium4 requisitorum ad suam beatitudinem, ut multotiens innuit , Super Genesim ad litteram, de notitia matutina et vespertina in verbo et proprio genere, et auctoritas multorum catholicorum, nam hic dicunt de verbo divino et de nullo alio divino supposito.
Hic adverte quod probabilius est ibi capi verbum essentialiter quam personaliter, sicut Spiritus Sanctus, cum ponitur dari menti, et verbum cum in ipso ponitur mundus creatus, et iterum Spiritus Sanctus cum sibi ascribitur opus incarnationsi et similia.
Similiter hic nota quod non bene potest assignari differentia inter notitiam etc. in verbo et proprio genere intellectus illud ponendo verbum esse formalem notitiam etiam que in verbo videri dicuntur. Et si sic, taliter representationem sine aliis divinis suppositis a multo fortiori poterit hoc esse oppositum visionis nostre sine eisdem.
Confirmatur, nam est possibile et ponitur de facto a doctoribus. Et in suo primo ponit expresse Spiritum Sanctum tertiam in trinitate personam personaliter non solum per dona sua dari menti creature rationalis institute iuxta illud caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis, igitur a simili et poterit esse in proposito de hiis et similibus similiter procedendum et extra visa 5.
Quod una persona possit diligi 6 sine alia.
1 magis] dub. P12 est] magis1 add. sed del. P13 igitur] nobis add. sed del. P14 aliter omnium] dub. P15 visa] et potentiam intellectus add. sed del. P16 diligi] intelligi add. sup. lin. P1
