PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Positio Carmelite de prescientia futurorum
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC

|P1 18v| |P2 36v| Positio Carmelite de prescientia futurorum1.

Si Deus presciat infallibiliter A futurum et Sortes per assumptum creatum, tunc si non eveniret, iudicium Sortis foret error. Et de Deo esset verum quod non esset verum iudicium, ymo nec iudicium, ymo nec unquam fuit iudicium.2

Utrum ineffabile primum esse prescire valeat omnia nunc futura.

Prima conclusio:3 quamvis nullum nunc futurum in se realiter sit presens ineffabili primo esse, stat tamen quod ab ipso immediate est cognitum quodlibet tale nunc futurum esse 4. Prima pars probatur, quia 5 nullum nunc futurum esse in se realiter existit, aliter non esset futurum, igitur nec in se realiter alicui est presens. Secunda pars patet per Magistrum, libro 1, distinctione 35, qui ponit quod “Deus quodlibet tale perfectissime cognoscit, igitur intuitive, cum omnis intuitiva sit perfectior abstractiva”.

Ex hac conclusione inferuntur tria corollaria. 6 Primum ad questionem responsum, quod ineffabile primum esse valet prescire omnia nunc futura.

Secundum, quod ex rei notitia intuitiva non infertur formaliter eiusdem rei in se presens existentia.

Tertium, quod aliter coexistunt Deo presentia quam futura.

Secunda conclusio:7 quamvis ineffabili primo esse contingentia nulla sit intrinseca, stat |P2 37r| tamen quod nunc futura sunt ab ipso contingenter et libere precognita. Prima pars patet, quia8 ipsum 9 intrinsece est summe necesse esse necessitate immutabilitatis absoluta que omnem excludit contingentiam, igitur. Secunda pars patet, quia futura contingentia ab ipso ineffabili esse possunt numquam poni in esse, et sic possunt non esse futura, et per consequens ab ipso non cognosci esse futura.

Ex ista conclusione infero tria corollaria.10 Primum quod cognitione simpliciter necessaria aliqua possunt contingenter esse cognita. Patet.

Secundum quod nunc11 futura possunt numquam fuisse futura.

Tertium quod cum cognitione simpliciter necessaria stat 12 rerum cognitarum contingentia. Patet ex conclusione.

Tertia conclusio:13 quamvis ineffabili primo esse creaturam in notitia equari sit impossibile14, stat tamen creaturam nunc futura intuitive15 posse cognoscere. Prima pars non est dubia. Et secunda probatur, quia de facto anima Christi, que creatura est, cognoscat futura, ut patet per Magistrum libro 16 3, distinctione 14, et non17 nisi intuitive, cum illa cognoscat in verbo.

Ex hac conclusione infero tria corollaria.18 Primum quod quelibet creatura seu creata anima proficere potest in rei cognite notitia. Patet, quia cuiuslibet talis anime notitia est minor notitia, notitia primi igitur est finita, igitur potest augeri. Secundum, quod beata anima Christi potest proficere in rerum notitia, probatur ut precedens. Tertium, quod nulla creatura potest esse inifinta. Patet, quia in nullo creatura potest equari creatori, ut dicit probatio prime partis conclusionis 19.

Hec de illa positione 20.

1 positio — futurorum] in marg. sup. P12 si — iudicium] in marg. sup. P13 prima conclusio] iter. in marg. P14 esse] probatur prima add. sed del. P25 quia] an add. sed del. P26 corollaria.] corollaria tria add. in marg. P17 secunda conclusio] iter. in marg. P18 quia] p. c. sup. lin. P2;per a. c. P29 ipsum] quia add. sed del. P210 tria corollaria] iter. in marg. P111 nunc] numquam P212 stat] re quo add. sed del. P213 tertia conclusio] iter. in marg. P114 impossibile] possibile P215 intuitive] intuitiva P216 libro] primo distinctione add. sed del. P117 non] p. c. P218 tria corollaria] iter. in marg. P119 conclusionis] et add. P220 positione] et cetera add. P2


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409