PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Responsio Cordigeri de causalitate Dei respectu creatorum
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC

|P1 19v| |P2 37v| Responsio Cordigeri de causalitate Dei respectu creatorum

Utrum primum necesse esse sit causa immediata cuiuslibet effectus seu creati esse. Et arguitur quod non. Nulla causa est immediata suo effectui, nisi informans informabili, sed primum necesse non est causa informans, igitur. Maior1 patet, quia solum informans communicat esse suum intrinsece suo informabili sine medio, quod nec 2 efficiens, nec finis, nec materia 3 faciunt. Minor patet, nam aliter primum necesse esse est intrinsece contingens, nam intrinsece daret esse contingenti, quia esset eius pars formalis.

Ad oppositum, quia tunc aliquid esset quod nec esset creator4 nec creatura, puta illud medium inter primum necesse esse etc.

In ista questione 5 sumo primo pro primo necesse esse Deum.

Pro secundo6, causa immediata actualem et immediatam influentiam efficientis, forme, vel finis. 7 |P2 38r| Tertio,8 pro effectu9 aliquam rem positivam.

Sic igitur sumptis terminis primo ponam tres propositiones.

Secundo ponam tres conclusiones.

Prima propositio10 sit ista: actualis et immediata influentia efficientis est actualis determinatio ipsius ad agendum sine medio ipsum determinante. Ista patet, nam ab indeterminatis non fit actio, ergo nec ab indeterminato sine medio non est actio immediata.

Secunda propositio:11 actualis et immediata influentia forme est actualis expressio formabilis12 sine medio ipsum formabile13 exprimente. Ista patet, nam forma in agente est principium producendi simile sibi in specie, ergo forma per hoc est principium, quia est expressio sui, et ideo, si immediata expressio est, immediata forma est.

Tertia propositio14 est quod actualis et immediata influentia finis est actualis atractio15 eorum que sunt ad finem sine medio 16 ipsum atrahente. Ista patet, nam finis est movens ea que sunt ad finem, ergo17 immediata influentia finis est immediata attractio eorum que sunt ad finem.

Hiis premissis, sit ista prima conclusio:18 Deus est immediata causa efficiens cuiuslibet effectus. Ista probatur: Deus agit quodlibet et per nichil determinatur ad agere, ergo etc. Consequentia patet per primam propositionem. Et antecedens probatur, quia illud determinans esset perfectius Deo, contra Anselmi, Proslogion 2.

Corollarium:19 ex ista infero quod nulla creatura est immediata causa sui effectus, cum quelibet creatura per Deum determinetur ad agendum.

Secunda conclusio:20 Deus est immediata causa formalis cuiuslibet effectus creati. Ista probatur, nam Deus est actualis expressio formalis cuiuslibet rei sine 21 medio ipsum formaliter exprimente, ergo etc. Consequentia tenet per secundam suppositionem. Antecedens ponit22 beatus Augustinus 2 De libero arbitrio dicens “necesse est esse alicam formam eternam et incommutabilem per quam cuncta 23 creata formari valeant”. Talis autem non potest esse nisi Deus. Ergo etc.

Primum corollarium:24 ex hac infero primo quod forma non per hoc quod est pars totius inexistens formabili est causa formalis. Istud patet, nam Deus est causa cuiuslibet creati esse, et tamen nulli inexistit ut pars.

Secundo 25 infero quod forma non per hoc quod educitur de potentia materie vel conservatur in ea est causa formalis. |P2 38v| Patet, quia causa formalis in actu est expressio formalis, ut dicit secunda propositio.

Tertio 26 infero quod nulla forma creata est causa formalis27 immediata. Patet, quia nulla talis est immediata expressio etc. 28

Tertia conclusio:29 Deus est immediata causa finalis cuiuslibet creati esse. Ista probatur, nam Deus est actualis attractio finalis omnium et ipse nullo medio fine30 attrahitur, igitur etc. Consequentia 31 tenet per tertiam propositionem. Antecedens ponit Commentator 9 Metaphysice, ubi ponit quod “Deus habitat in fine omnis nobilitatis et quietatis et omnia que agunt et moventur in natura agunt et moventur 32 propter ipsum”.

Ex isto infero quod, si ultimus finis creature rationalis est formaliter actus beatificus, quod Deus est actus beatificus creature rationalis. Istud patet, quia33 Deus est ultimus finis creature rationalis. Ex hiis ad questionem 34.

Hec de illa positione 37.

1 maior] p. c. sup. lin. P2;antecedens a. c. P22 nec] est add. P23 materia] contra de materia nam est eque intrinseca sicut forma add. in marg. P14 creator] creata P25 questione] responsio add. in marg. P16 pro secundo] probatur P2;secundo P17 finis.] contra omissit materiam add. in marg. P18 tertio] secundo P29 effectu] effectui a. c. P210 prima propositio] iter. in marg. P111 secunda propositio] iter. in marg. P112 formabilis] formalis a. c. P113 formabile] sup. lin. P1;formale P214 tertia propositio] iter. in marg. P115 atractio] actio P216 medio] ipsum add. sed del. P217 ergo] p. c. P218 prima conclusio] iter. in marg. P119 corollarium] in marg. P120 secunda conclusio] iter. in marg. P121 sine] forma add. sed del. P122 ponit] p. c. P123 cuncta] creatura add. sed del. P224 primum corollarium] in marg. P125 Secundo] secundum corollarium add. in marg. P126 Tertio] tertium corollarium add. in marg. P127 formalis] om. P228 etc.] tertium corollarium add. in marg. P129 tertia conclusio] iter. in marg. P130 fine] p. c. P131 Consequentia] prima add. sed del. P232 moventur] preter ipsum add. sed del. P233 quia] quod P234 questionem] debere de nullo medio fine attrahit ut videtur; ista actoritas videtur innuere Deum non efficere add. in marg. P137 positione] de hac materia de esse formam35 Scotus in 436 in materia de unione et Augustinus 2 De libero arbitrio capitulo 28 et 29 in Quolibetis Scoti inveneris etiam de hoc add. in marg. inf. P135 de esse formam] sup. lin. P136 4] distinctione add. sed del. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409