PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Prima epistula ad Bernardum
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC

|P1 22v| |P2 42v| Prima epistula ad Bernardum1

Amantissime patre fratre Bernarde, cum omni reverentia ad quam vobis exhibendam sum frui exigentibus meritis obligatus volo in presenti cedula explicare dubia, ymo ut quibusdam videtur aperta inconvenientia que ad dicta vestra sequi videntur quatenus ex eorum dissolutione michi et 2 aliis veritas clarius ostendatur.

Legi enim in quadam 3 scriptura quam in scolis fratrum minorum legistis et pro vera omni volenti habere concessistis propositiones que secuuntur.

Prima 4 que ponitur a nobis primi Sententiarum, distinctione 3, questione 4, est ista notitia intuitiva clara est5 per quam indicamus rem esse sive sit sive non sit.

Secunda propositio 6 vestra que ponitur ubi supra est talis: ‘obiectum non est7, igitur non videtur’. Non valet consequentia nec ista hoc videtur, ergo hic est ymo utrobique est fallacia, sicut in hiis consequentiis ‘cesar est in oppinione, igitur cesar est’, ‘cesar non est 8, igitur cesar non est in oppinione’.

Tertia propositio 9 ibidem posita est ista: notitia intuitiva non requirit necessario rem existentem.

Ex istis 10 infero unam propositionem quartam quod omnis apparentia nostra consequentia habeamus de existentia obiectorum extra potest esse falsa ex quo per vos potest esse sive obiectum sit sive non sit.

Et unam 11 aliam propositionem que quinta est et est 12 talis: in lumine naturali non possumus esse certi quando apparentia |P2 43r| nostra de existentia obiectorum extra est vera vel falsa, quia uniformiter, ut dicitis representat rem esse sive sit sive non sit. Et ita cum quicumque ponat antecedens habeat ponere consequens quod formali consequentia infertur ex illo antecedente. Sequitur 13 quod 14 vos non15 habetis certitudinem evidentie de natura obiectorum extra, et etiam habetis omnia que ad illa secuntur et etiam concedere quod non habetis certitudinem evidentie de existentia obiectorum sensus16. Patet, quia nullus habet certitudinem de aliquo consequente virtute alicuius consequentie in qua manifeste committitur fallacia, sed sic est hic, nam per vos hic est fallacia albedo, videtur ergo albedo est.

Sed forsan 17 dicetis prout michi 18 videtur volebatis innuere in quadam dispositione apud predicatores quod licet ex visione non possit inferri obiectum visum esse quando visis ponitur inesse a causa supernaturali ver conservatur ab ipsa, tamen quando posita est inesse a causis naturalibus precise concurrente influentia generali primi agentis, tunc potest inferri.

Contra 19: quando ex aliquo antecedente, si esset positum in esse ab aliquo agente, non potest inferri consequentia formali et evidenti aliquod consequens nec ex illo antecedente poterit inferri illud consequens a quocumque fuerit posistum inesse. Patet ista propositio exemplo et ratione. Exemplo: sicuti si albedo esset posita in esse ab agente A et non posset formaliter inferri ‘albedo est, igitur color est’, igitur non posset a quocumque agente20 esset posita in esse. Patet etiam ratione, quia antecedens in se non est propter hoc variatum a quocumque sit positum in esse nec res significata per antecedens.

Iterum ex quo ex illo antecedente mediante notitia intuitiva |P1 23r| non potest inferri evidenter, igitur albedo est.

Tunc oportet aliquid addere ad antecedens, scilicet illud quod supra innuistis, scilicet quod albedo non est supernaturaliter in esse posita aut conservata. Sed ex hoc manifeste habetur propositum, nam quando aliquis non est certus de aliquo consequente, nisi mediante aliquo antecedente de quo an ita sit sicut significat non est certus evidenter, quia nec illud est notum ex terminis nec experientia.

Nec ex talibus deductis, |P2 43v| sed tantum est creditum, talis non est evidenter certus de consequente, sic est si consideretur illud antecedens cum sua modificatione, ut21 clarum est cuilibet22, igitur etc.

Item, secundum istam responsionem, qui inferunt ex illo antecedente sine illa23 modificatione adiecta, male infert sicut philosophi et Aristoteles et alii non audebant hoc ad antecedens, cum non crederunt Deum posse inpedire effectus corporum naturalium, sequitur ergo quod non erant certi de existentia rerum sensibilium.

Item, quero a vobis si vos cognoscatis omnes causas naturales que sunt et que possibiles sunt 24 esse et quantum possunt et quomodo vos scitis evidenter evidentia reducta ad certitudinem primi principii quod aliquid est quod fieri non implicat contradictionem, et tamen non potest fieri nisi a Deo. Super hiis libenter velem certificari cerititudine descripta.

Iterum dicitis quod notitia intuitiva perfecta naturaliter potest esse rei non existentis, nunc quero de intuitiva vestra quomodo estis certus in materia25 descripta quando est perfecta usque26 ad illum gradum sic quod non potest esse naturaliter rei non existentis et bene volo de hoc doceri. Sic igitur clarum est ac michi videtur quod ad dicta vestra sequitur quod vos habetis dicere quod vos non estis certus de existentia obiectorum quinque sensuum. Sed quod gravius sustineri posset habetis dicere quod vos non estis certus de actibus vestris, ut pote quod videatis quod audiatis, ymmo quod non estis certus quod aliquis apareat vobis vel aparuerit vobis27, nam ubi supra 1 Sententairum, distinctione 3, dicitis quod intellectus videtur de actibus vestris non habet intuitivam notitiam et probatur per istud medium: omnis notitia intuitiva est clara, sed notitia quam habet intellectus vester de actibus vestris non est clara, ergo etc.

Nunc secundum hoc arguo sic: ille intellectus qui non est certus de existentia rerum de quorum notitia magis claram notitiam habet nec de illis erit certus de quibus minus claram notitiam habet, sed ut dictum est, vos non estis certus de existentia obiectorum de quibus magis claram notitiam habetis quam de actibus vestris, igitur.

Et si vos dicatis quod aliquando aliqua notitia abstractiva est ita clara sicut notitia intuitiva, ut pote omne totum maius est sua parte, istud non proficit, quia expresse dicitis quod nulla notitia quam habemus de actibus nostris non est ita clara sicut intuitiva, |P2 44r| et tamen intuitiva saltem imperfecta non certificat naturaliter evidenter patet per vos. Et ita sequitur evidenter quod vos non estis certus de evidentia vestri aparere. Et per consequens non estis certus an aliquid apareat vobis. Et etiam sequitur quod non estis certus an alica propositio sit vera vel falsa, quia non estis certus evidenter an alica propositio sit vel fuerit. Ymo sequitur, si vos essetis interrogatus de articulis fidei and vos credatis vos haberetis dicere dubito, quia de actu vestro credi non possetis esse certus secundum dicta vestra.

Et confirmo, quia si essetis certus de actu vestro credi, vel hoc esset mediante ipsomet actu, et tunc actus rectus et reflexus essent idem quod vos non vultis concedere vel per alium 28 actum, et tunc secundum dicta vestra non essetis simpliciter certus, quia tunc non esset contradictio plusquam quod29 visio albedinis esset et albedo non esset etc.

|P1 23v| Sic igitur recolligendo dicta apparet quod habetis dicere quod vos non estis certus de illis que sunt extra vos. Et ita nescitis si30 sicut in celo vel in terra, in igne vel in aqua. Et per consequens nescitis si hodie sit idem celum quod heri fuit, quoniam nec sicut si celum fuit vel sicut etiam 31 nescitis si cancellarius vel papa sit. Et si isti sint an sint alii et alii homines in quolibet momento temporis. Similiter nescitis que sunt infra vos ut si habetis caput, barbam32 capillos, etc.

Ex isto sequitur a multo fortiori quod vos non estis certus de hiis que transierunt in preteritum ut si legistis, vidistis vel audistis.

Item, dicta vestra videntur ad destructionem 33 civilitatis et politie, quia si testes deponant de visis non sequitur vidimus, ergo ita fuit.

Item, secundum hoc quero quomodo apostoli fuerunt certi quod Christus pateretur in cruce, quod34 resurexit a mortuis, et sic de aliis.

Super omnibus istis opto quod intellectus vester declaret se et minor multum quomodo dicitis |P2 44v| vos esse certum, evidenter de quibusdam conclusionibus magis occultis, ut est existentia primi motoris et de talibus, et tamen vos non estis certus de istis etc. de quibus tactus est.

Item, mirabile est secundum dicta vestra quomodo creditis ostendere quod cognitio designatur a cognito cum nec sitis certus secundum dicta vestra quod cognitio alica sit nec quod alique propositiones sint et per consequens nec quod alique propositiones contradictiorie sint, tamen ut ostendi de actuum vestrorum existentia non habeatis secundum dicta vestra35 et ulterius nec de intellectu vestro habetis certitudinem et ita nescitis an sit.

Et ut michi apparet absurdo36 a37 secuuntur ad potentiam vestram quam ad potentiam achademicorum.

Et ideo ad evitandum tales absurditates sustinui in aula Sorbone in disputationibus quod sum certus evidenter de obiectis quinque sensuum et de actibus meis.

Hec et plura alia concipio contra dicta vestra intantum quod quasi non esset ibi finis.

Supplico pater ut doceatis me, licet ignarum desiderio, tamen super exquirenda notitia veritatis. Valete in eo qui lumen est et in eo tenebre non sunt 38 ulle.

Explicit prima epistola nostra ad Bernardum 39.

1 prima — bernardum] in marg. P12 et] alb add. sed del. P23 quadam] epistula add. sed del. P24 Prima] prima propositio Bernardi add. in marg. P15 est] sup. lin. P16 propositio] secunda propositio Bernardi add. in marg. P17 est] p. c. sup. lin. P18 est] in oppinione add. sed del. P19 propositio] tertia propositio Bernardi add. in marg. P110 istis] quarta propositio add. in marg. P111 unam] quinta propositio add. in marg. P112 est] est add. sed del. P213 Sequitur] Mericort facit de hac 2 questione vide hec de Adam add. in marg. P114 quod] contra illam propositionem add. in marg. P115 non] sup. lin. P116 sensus] sup. lin. P117 forsan] responsio add. in marg. P118 michi] videb add. sed del. P219 Contra] contra responsionem add. in marg. P120 a quocumque agente] om. P221 ut] sup. lin. P222 cuilibet] om. P223 illa] sup. lin. P124 sunt] in add. P225 perfecta — materia] om. P226 usque] sup. lin. P227 ymmo — vobis] om. P228 alium] vel add. sed del. P229 quod] om. P230 si] scilicet P231 etiam] fuit add. sed del. P232 caput barbam] barbam caput P233 destructionem] vilitatis add. sed del. P234 quod] et P235 secundum dicta vestra] om. P236 absurdo] absurda P237 a] om. P238 sunt] ulle add. sed del. P239 Bernardum] etc. add. P2


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409