PDF TEI XML Stephanus Galdeti — <Note ex Gregorio>
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC

<Note ex Gregorio>

|P1 26r| |P2 54v| Gregorius in secundo contra possibilitatem multitudinis conversionis rei in rem substantialiter 1 quoad alica argumenta ut patet2.

Probat Gregorius in 2, distinctione 18, opus multiplicationis esse impossibile sic quod 3 costa Ade non fuit facta corpus Eve per multiplicationem. Probat igitur assumptum sic: sit A nomen alicuius preordinationis materie que debuit multiplicari 4 et fieri maior secundum substantiam et quantitatem. Et sit B nomen preordinationis maioris in quam A preordinatio materie multiplicata est. Tunc arguitur sic: aut in B est aliquid quod nec est nec fuit in A nec pars eius, aut non est aliquid in B quod non fuit in5 A, vel 6 A, vel pars eius. Si detur primum, igitur A non est factum maius sine additione alterius.

Propterea7, vel illud additum fuit aliquid, vel non. Si aliquid, et non fuit A nec pars eius, igitur B est factum per compositionem istius ad illud quod est vel fuit A. Et sic illud opus non est opus multiplicationis quo ex alico fiunt alica. Si vero illud additum non fuit aliquid, igitur ipsum factum est de nichilo.

Si vero dicatur quod 8 in B, quod non fuerit in A, vel A9, vel pars eius, igitur in ipso B10 nichil plus est quam sit in A, et per consequens nulla multiplicatio 11 facta est nec B est maius secundum 12 substantiam quam fuit A, et sic, ut videtur, talis multiplicatio est impossibilis.

Secundo: aut A in hoc opere penitus desinit esse, et tunc sequitur quod ipsum est annichilatum, et tunc sequitur quod A est factum de nichilo, ut prius, et sic huius 13 multiplicatio nichil aliud erit quam annichilatio unius et creatio alterius; aut non penitus desinit esse14, et tunc vel ipsum vel aliquid eius remansit, et tunc vel illud quod remansit, vel est ipsum B, vel pars eius. Si est B, igitur per hoc opus non est factum 15 aliquid quod prius non esset. Si autem est pars ipsius B, igitur aliquid aliud est in B quod non est factum ex A, igitur non de A precise factum est B. Eodem modo improbatur econverso unio quo scilicet poneretur ex maiori fieri minus.

Pro utroque autem simul arguitur: sive enim ex A fiat |P2 55r| B per multiplicationem sive econverso ex B fiat A per unionem. Tunc sic: aut materia ex qua finaliter desinit esse, et tunc materia que fit ex nichilo creatur, aut non desinit esse; et tunc, cum in neutro modo factionis secundum istam positionem aliqua preordinatio materie creetur vel annichiletur, sequitur quod eadem ipsa materia primo est illa que fit et ex qua fit, quod est impossibile, igitur illa positio impossibilis.

Posset responderi ad hoc quod hoc desinit esse quod est, non tamen desinit esse quia incipit esse illa que utique est aliquid. Et ideo ipsa non annichilatur nec illa que fit ex nichilo16 fit, quia priusquam fieret fuit aliquid sed non fuit illud quod ipsa fit nec etiam fit de aliquo quia

ipsa desit esse quod prius ipsa fuit. Et hec solutio vel responsio trahitur ex verbis Hugonis De sacramentis, libro 1, parte 6, capitulo penultimo et ultimo.

Sed contra. Primo, contra illud quod ipsa desit esse quod est, et tamen non desit esse, hec non videtur intelligibile, nam quamvis alica res possit desinere esse qualis aut quanta est17 esto quod non desinat esse, et sic de omnibus consimilibus que de ipso accidentaliter predicantur, impossibile tamen est quod id18 quod est desinat esse id19 quod est20 et non desinat esse. Ipsum enim non est nisi21 ipsum, cum igitur impossibile sit ipsum non esse ipsum 22 impossibile est ipsum desinere esse ipsum quin desinat esse.

Propterea23, demonstretur: precise ipsum24 quod est hec materia A, aut hoc desinit esse, et habetur propositum; aut 25 non desinit esse, igitur hoc erit 26 post hoc instans, et tunc sequitur quod eodem ipso penitus demonstrato verum erit post hoc instans dicere ‘hoc est’, quia si non, sed tantum de alio ab illo erit verum dicere ‘hoc est’, sequitur quod nunc de hoc non est verum dicere ‘hoc erit’, quia de nullo vere dicitur quod erit precise, quia quoddam aliud ab illo erit, alias de nunc annichilato erit verum dicere quod erit, et per consequens quod non annichilatur, et sit contradictio.

Si autem eodem penitus demonstrato vere dicitur27 ‘hoc erit’28, igitur et tunc vere dicetur ‘hoc est’ eodem demonstrato, ymo ‘hoc est hoc’ eodem demonstrato per subiectum et predicatum, nam si esset verum alio demonstrato, tunc aliquid esse aliud a se foret possibile. Si autem sic capiendo hec erit vera ‘hoc est hoc’, igitur nunc est vera |P2 55v| ‘hoc est hoc’, et per consequens hoc non29 desinit esse hoc, et per consequens non incipit esse aliud, alias simul hoc esset hoc 30 et aliud quam hoc, quod non est concedendum.

|P1 26v| De transubstantiatione habet parvum reportatum a magistro Raymundino in quadam parva31 papiro theologica mixta32

Si autem dicatur quod illa materia que fit B priusquam fieret B fuit aliquid, puta A, igitur B prius fuit A, igitur B priusquam fieret, quod est falsum.

Item, si B prius fuit A, igitur A prius fuit B. Impossibile est enim in terminis absolutis mere quin si B prius fuit33 A, quin A prius fuit B, et tunc 34 A est B et B non est aliud ab A.

Propterea35, si B fuit A vel illud quod est B fuit A, et tunc igitur ipsum quod fuit A est B, quod concedunt. Sed si sic, igitur impossibile est Deum resuscitare idem A numero quin destruat ipsum B. Consequens est falsum. Probo consequentiam, quia si Deus potest reparare A non destruendo B, hoc precise erit recreando ipsum A, quia non per reconversionem ipsius B in A quoniam 36 B tunc destrueretur. Sed quod non possit per recreationem probatur, quia37 secundum opinionem A non est redactum in nichil, igitur non potest recreari nisi prius B38 redigatur in nichil. Et non potest redigi in nichil nisi prius habeat esse vel ipsum B redigatur in nichil, et per consequens destruatur.

Propterea39, si potest recreari, ponatur in esse hoc posito, verum est dicere quod ipsum penitus quod fuit A modo est A, alias non esset idem numero A. Sed per concessum illud idem numero quod fuit A est modo B. Ex quo sequitur quod idem ipsum modo demonstratum A est B, et per consequens B non est alia essentia quam A ac per hoc cum A fiebat B non40 alia essentia quam A erat, et sic A non desinebat esse id quod erat. Contra: datum A sic opinante.

Rursus constat quod A fuit quedam essentia singularis nullis inter se distinctis 41 communis, sicut nec modo est communis aliquibus pluribus. Igitur si ipsa est idem factum quod fuit, omne quod ipsa modo factum est ipsa, et per consequens id quod est B factum est A, igitur B transivit in A et est destructum, quod autem consequens illud sit falsum videtur manifestum.

Probatur tamen quia ponatur quod postquam A factum fuit B et alia portio materie, videlicet C, sit facta B, et similiter quedam alia portio, ut D, sit facta eadem |P2 56r| ipsa portio B. Totum enim hoc est possibile secundum illam viam. Hoc posito si A non potest reparari quin destruatur B, hoc ideo precise erit, quia A non potest reparari nisi fiat ex B seu nisi B vel illud quod est B et fuit A transeat in A, igitur hoc facto C reparari non poterit nisi destruatur A et non42 quod transivit B, et per consequens illud quod fuerat C. Et per consequens impossibile erit ut43 simul sint in rerum natura A et C et idem individum erit de C et D, et aliis quotcumque que transissent in B. Hoc autem omnino videtur 4445 absurdum cum non habeant impossibilitatem ad esse plusquam ante habebant ante eorum transitus in B.

Propterea46 secundum opinionem ex uno possunt per multiplicationem fieri multa. Ponatur ergo quod ex A fiant B, C, D, et sic ipsum omnino idem est B, C, D, et per consequens non sunt multa ad inicem communicata.

Propterea47 sic econverso quod ex aliquibus distinctis fiat unum per 48 unionem, ut ex B, C, D fiat A, tunc sequitur quod49 ipsum quod A fuit B, et fuit C et D, et per consequens vel A non est unum tale, sed 50 plura vel illa non fuerunt plura, sed unum cuius utriusque oppositum ponitur.

Ulterius ad dictum quo dicitur quod illud quod fuit desinit esse quod prius fuit quando esse incepit hoc quod prius non fuit, videtur fundari super falsa ymaginatione, videlicet quod51 sicut quando aliquod album fit nigrum, ubi est aliquod commune subiectum quod simul desinit esse album et incipit esse nigrum, sic in tali transitu essentie in essentiam est aliquod commune quod prius est aliqua esse et post est A. Sed hec ymaginatio est falsa, quoniam non sic est aliquid id quod est per aliud a se distinctum quod sit in ipso sicut aliquid est album per aliquid a se distinctum.

Propterea52 posset consimiliter argui de illo causaliter ymaginato quod prius est hoc postea illud, nam illud non minuns subdividitur divine omnipotentie quam illa extrema, et sic poterit transire in quoddam aliud, et tunc vel erit processus in infinitum vel non |P2 56v| desinit esse quod est, nisi simpliciter desinat esse.

|P1 27r| De visione rerum in verbo duplum cum verbum non sit totalis cognitio huius rerum, sed oporteat ibi ponere cognitionem creatam mediam. Oportet dicere cum noviter a beato res in verbo videtur visionem verbi in eo intendi vel visiones multiplicari.

Et tunc si quelibet visio verbi sit beatifica nullus poterit sic noviter res videre nisi fiat beatior propter quod poni posset duplex poni53 visio verbi una absoluta verbi in se et suarum perfectionum alia verbi ut speciei respectu visorum in ipso. Et hoc posset dici non beatifica unde Augustinus beatus “qui 54 videt te et alia non tamen propter illa sed propter te beatus”.

Si vero diceretur eadem omnino visione videri verbum primo modo et secundo, ymo omnino eodem modo videre beatum ante et post absque intensione 55 visionis ac multiplicationis visionum, tunc sine dubio foret transitus de contradictorio in contradictorum absque nove rei acquisitione contra articulum. De hiis varia et multa dicuntur etc.

Oportet dicere alterum quattuor vel quod verbum sit huius visio formalis et totatis et nulla sit media creata visio vel quod huius visio verbi preexistens augeatur vel quod multiplicentur visiones verbi.

Vel quod non quelibet visio verbi, puta ut speciei sit beatifica vel quod talis fiat beatior vel quod sit transitus de contradictorio in contradictorium absque nove rei56 acquisitione.

|P1 28r| De divinis actionibus aliqua hic colliguntur cum creata voluntate specialiter57

Fac ad infra convenienter addo de multis voluntatis58

Iuxta communem ymaginationem quod totali multitudini specierum possibilium correspondet ymaginatio linea A non gradu essendi simpliciter versus summum cui est applicabilis huius multitudo vel cui sunt aplicabiles huius species propter quod huius multitudo dicitur communi vocabulo latitudo aliqua sunt ponenda que ad huius ymaginationem convenienter sunt dicenda.

|P2 57r| Primo quod cuilibet speciei huius multitudinis correspondet aliqua pars illius linee sive longitudinem ex quo ulterius quamlibet speciem esse divisibilis perfectionis.

Ulterius sequitur quod perfectiori speciei maior pars vel portio illius longitudinem vel latitudinem correspondet.

Ulterius sequitur cum cuiuslibet linea pars finita ad partem finita sit proportionalis et comparabilis in alica certitudine proportione numerabili quod sic erit de speciebus et sic una dupla ad aliam etc.

Ulterius etiam econverso sequitur quod cuilibet portioni illius linee correspondet aliqua species possibilis. Patet ex quo totalis multitudo specierum huius59 est illi toti linee adequate applicabilis.

Ex quo ulterius secuuntur tria a tenentibus dictam ymaginationem non debere concedi quinymo negari.

Primo 60 iuxta illam ymaginationem tenendum nullas duas species esse aut posse esse immediatas quin inter eas possit esse media. Patet, nam in nulla linea possunt due 61 partes signari quarum una sit maior alia indivisibiliter vel quin inter maiorem et minorem possit fieri una maior minore et 62 minor maiore notum est.

Patet etiam63 quia nulla quanta se excedunt excessu indivisibili, et per consequens nec due species, igitur si ille excessus sit divisibilis, poterit dari minor quo alica species que exceditur a maiori excedet minorem, ymo cum infinitum divisibilis excessus ille sequitur.

Sequitur ulterius inter quaslibet duas species infinitas posse esse. Patet64 hoc clare etiam ex principali illato ex quo nulle due sunt aut esse possunt immediate.

Ex quo ulterius patet quod tales in sequentes supradictam ymaginationem ponentes inter aliquas duas species posse infinitas species vel infinitas posse et aliquas duas fore immediatas, puta lineam et superficiem etc. repugnanter opinantur.

Secundum65 quod sequitur est quod huius multitudo specierum vel perfectionum non dare minimum puta primam materiam. Probatur ex ymaginatione, nam linee ymaginarie non est dare ultimam partem cum qualibet parte sua medietas sit ulterior et inferior |P2 57v| et non gradu propinquior, igitur. Et per consequens medietati illius partis linee que est magis propinqua non gradui correspondet species inferior. Potest etiam argui quia nullum quantum est immediatum non quanto, ymo infinita media etc.66

Et sit inter ipsam et non gradum non tot possunt esse species quin plures alias non cuilibet parti illius linee 67 corresponderet aliqua species possibilis quod repugnat principali ymaginationi. Repugnat etiam primo illato, nam sicut inter quaslibet duas species non tot quin plures possunt esse non obstante superiorum finitate, sic non obstante finitate prime materie inter ipsam et non gradum non tot quin plures esse possunt.

Ymo de facto sunt omnes vel multe species actuum68 et dico notanter vel multe propter actus vitales potissime beatitudinem. Sed forsan possit dici primam materiam esse perfectionem entitatis, sed non rem meliorem 69 etc. extra propositum.

|P1 28v| Tertio 70 secuuntur iuxta predictam ymaginationem de huius linea non esse possibilem supremam speciem Deo immediatam 71. Patet, nam ex opposito huius cum opposito precedentis illati sequeretur huius latitudinem et lineam cui talis multitudo correspondet esse intrinsece terminatam et finitam alioquin daretur infinitum infra duos terminos.

Item, iuxta ymaginationem nullum72 quantum 73 immediatum alteri 74 excessu divisibili excederetur ab illo. Unde isti repugnanter opinantur aliquid imperfectorum esse immediatum Deo et excedi a Deo infinite et excessu ymaginarie divisibili.

Unde capiatur tota latitudo entis simpliciter a non gradu tunc75 essendi simpliciter usque ad summum gradum essendi simpliciter qui est Deus inclusive76.

Ex alia parte capiatur tota latitudo entis possibilis vel creabilis a non gradu essendi contingenter usque ad illam supremam speciem inclusive. Tunc iuxta istam ymaginationem iste latitudines essent immediate ut se excederent excessu indivisibili. Da inde quod excessu77 divisibili non sunt immediate etc.

Item posset ymaginari sicut de linea terminata ad aliquem punctum exclusive et inclusive et reliqua 78.

1 substantialiter] ac add. sed del. P12 gregorius — patet] add. in marg. P13 quod] cons add. sed del. P14 multiplicari] est add. sed del. P15 in] sup. lin. P16 vel] vel add. sed del. P27 propterea] probatur P28 quod] ipsum add. sed del. P19 vel a] om. P210 b] om. P211 multiplicatio] est add. sed del. P212 secundum] substantiam add. sed del. P213 huius] adnichilatio add. sed del. P114 et — esse] om. hom. P215 factum] † add. sed del. P216 et — nichilo] sed non fuit illud quod ipsa fit nec etiam P217 est] om. P218 id] illud P219 id] illud P220 id quod est] sup. lin. P121 nisi] non concludit in marg. P122 ipsum] possibile add. sed del. P223 propterea] probatur P224 precise ipsum] tr. P225 aut] d add. sed del. P226 erit] vera add. P227 dicitur] dicetur a. c. P128 erit’] p. c. sup. lin. P1;est a. c. P129 non] sup. lin. P130 hoc] hoc add. P231 parva] sup. lin. P132 transubstantiatione — mixta] in marg. sup. P133 b prius fuit] p. c. sup. lin. P1;prius fuit B a. c. P1;B prius fuit P234 tunc] B est add. sed del. P135 propterea] probatur P236 quoniam] a add. sed del. P237 quia] quod P238 b] sup. lin. P239 propterea] probatur P240 non] sup. lin. P141 distinctis] communis add. sed del. P242 et non] in P243 ut] quod P244 videtur] omnino add. P145 omnino videtur] tr. P246 propterea] probatur P247 propterea] probatur P248 per] uno add. sed del. P249 quod] per P250 sed] proba add. sed del. P251 videlicet quod] sup. lin. P152 propterea] probatur P253 poni] om. P254 “qui] te add. sed del. P255 intensione] us add. sed del. P256 rei] p. c. P157 de — specialiter] in marg. sup. P158 fac — voluntatis] in marg. sup. P1; om. P259 huius] om. P260 Primo] primum add. in marg. P161 due] partes add. sed del. P262 et] maior add. sed del. P263 etiam] sup. lin. P164 patet] p. c. sup. lin. P2;ex a. c. P265 secundum] add. in marg. P166 potest — etc] in marg. P167 linee] non add. sed del. P168 actuum] activitatum P269 meliorem] huc add. sed del. P170 Tertio] tertium add. in marg. P171 immediatam] quia add. sed del. P272 nullum] omne a. c. P173 quantum] adequatum add. sed del. P274 alteri] nullo add. sed del. P175 tunc] om. P276 inclusive] sup. lin. P177 indivisibili — excessu] om. P278 reliqua] etc. add. P2


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409