PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Utrum aliquid esse, fore vel fuisse possit Deus intelligere contingenter
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC
|P1 31r| |P2 60v| Utrum 1 aliquid esse, fore vel fuisse possit Deus intelligere contingenter
Arguitur primo2 quod non, supponendo quod omne preteritum necesse est esse preteritum. Tunc contra questionem: si B fuisset ante instans presens3, Deus non contingenter, sed necessario inntelligeret B iam fore, esse, vel fuisse. Sed Deus quantum est ex parte sui non aliter intelligit B aut aliud quando est preteritum etc.
Maior patet ex suppositione.
Minor patet per 15 De Trinitate, |P2 61r| capitulo 33, dicentem “quia scivit 4 creavit, non autem quia creavit scivit, nec aliter scivit creata quam creanda” et 83 Questionum, questione 77: “apud Deum nichil est presens aut preteritum, sed omne est presens apud Deum”.
Secundo5 sic: intellectio qua Deus intelligit B fore vel fuisse est omnino immutabilis, ergo nullo modo est contingens vel non necessaria. Consequentia probatur signatis istis quattuor6 terminis contradictoriis incomplexis: ‘necessarium’, ‘non necessarium’, ‘immutabile’, ‘non mutabile’. Si ista duo extrema convertentur, necessarium et immutabile, tunc alia duo extrema convertuntur, scilicet non necessarium et non mutabile7, et sic, si extrema repugnant, et alia conformiter repugnabunt.
Confirmatur: sicut se habet necessarium ad non necessarium, sic se habet mutabile ad non mutabile, sed antecedentia sibi repugnant formaliter, igitur et consequentia. Patet per et 45.
Tertio8, si Deus intelligeret contingenter B esse, fore, vel fuisse, aut hoc esset postquam esse ipsius B esset lapsum in preteritum, aut cum non esset lapsum in preteritum. Primum non potest dici ex suppositione.
Nec cum B esset aut erit, nam tunc intelligere Dei intrinsecum respectu B fore vel fuisse succederet in eternitate nec primus actus existeret simul cum secundo, et sic non esse in eternitate per diffinitionem eternitatis.
Quarto9, qualitercumque intrinsece est in Deo taliter est necessario. Sed, si deus intelligat B esse, fore vel fuisse, aliqualiter est in Deo intrinsece qualiter non esset si Deus non10 intelligeret B esse, fore, vel fuisse. Igitur, si Deus intelligat B esse, fore vel fuisse Deum sic intelligere est necessario. Minor probatur: si Deus intelligat B esse, fore vel fuisse11, taliter est in Deo quod sic intelligit, et, si Deus non sic intelligeret B esse, fore vel fuisse, non taliter esset in Deo quod Deus intelligeret B fore, esse vel fuisse, igitur minor vera.
Confirmatur, nam dato opposito minoris sequitur Deum intrinsece mutari ex hoc quod intelligeret B fore vel fuisse postquam non intellexit B esse, fore vel fuisse. Sed oppositum12 |P2 61v| magis sequitur ex eo quod eodem modo se habet sicut si non intelligeret, ideo aliter.
Confirmatur 15, nam dato opposito minoris sequitur contradictoria simul esse vera. Consequens falsum. Consequentiam probo et pono quod Deus intelligat B fore vel fuisse et quod B secundum nichil sui sit aut fuit, sed secundum omne sui sit futurum, tunc capio ista duo contradictoria ‘Deus intelligit B esse, fore vel fuisse’ et ‘Deus non intelligit B esse, fore vel fuisse’. In casu isto prima est vera, quod probatur: ista significat sicut est et non aliter quam est, nec falsificat se, igitur est vera.
Antecedens arguitur: taliter est in Deo et non aliter qualiter illa significat eo quod secundum ypothesim datam taliter est in Deo et non aliter qualiter esset si Deus non intelligeret B16 esse, fore, vel fuisse. Sed si Deus non intelligeret B esse, fore vel fuisse, tunc ceteris paribus taliter esset in Deo et non aliter qualiter ista nunc significat.
Igitur et nunc taliter est extra Deum et non aliter qualiter ista significat, eo quod taliter est extra Deum et non aliter, si B sit futurum qualiter esset quantum ad hoc si nullum B esset futurum.
|P1 31v| Quinto17 sic arguitur per simile, nam sequitur Deus mutabiliter intelligit B esse, fore vel fuisse, igitur Deus est mutabilis, igitur consimiliter sequitur ‘Deus contingenter intelligit B esse, fore vel fuisse, igitur Deus est contingens’ vel detur ratio diversitatis.
Item, si rei contingenti formaliter repugnaret 18 intelligere necessario aliquid fore, esse vel fuisse subdictis preventione aut concursu, cuiuscumque alterius cause respectu eiusdem contingetis. Igitur pari ratione rei necesse repugnabit 19 contingenter intelligere aliquid esse, fore vel fuisse vel detur ut prius ratio diversitatis.
Item, si aliquid sit cui incipere esse vel desinere esse formaliter repugnat, illud est necesse esse, igitur si aliqualiter sit qualiter20 incipere esse vel desinere esse21 repugnat illud taliter esse est necessarium 22 et non contingens, vel detur ut prius ratio diversitatis.
Et tunc 23 ultra arguitur si aliqualiter sit qualiter |P2 62r| incipere vel desinere esse repugnat forma, taliter24 esse est necessarium, et non contingens. Sed si Deus intelligat B fore, esse vel fuisse, taliter incipere esse formaliter repugnat, igitur Deum sic intelligere est necessarium et non contingens et habetur intentum.
Sexto25, si Deus contingenter intelligeret B fore, esse, vel fuisse, tunc Deum intelligere B fore, esse, vel fuisse posset non esse. Consequentia probatur, nam sequitur ‘Deus non intelligit B esse, fore vel fuisse, igitur Deum intelligere B esse, fore vel fuisse non est’. Consequentia nota. Et antecedens est possibile data veritate assumpti, igitur consequens est possibile. Et ulterius sequitur quod Deum 26 intelligere B esse, fore vel fuisse potest non esse.
Consequens 27 tamen arguitur esse falsum sic: nam si28 Deum intelligere B fore, esse vel fuisse potest non esse, et Deum intelligere B esse, fore vel fuisse29 omni modo quo est 30 est Deus, igitur Deus potest non esse. Consequentia nota est et maior est concessa.
Et minor probatur sic: si Deum31 intelligere B esse, fore vel fuisse, alico modo non esset Deus. Sit igitur ille motus A, aut igitur iste motus est in Deo aut extra Deum. Si in Deo et omne32 quod est in Deo est Deus, per , distinctione 33, nam ponit pro regula quod idem est in Deo quod habet et quod habetur excepto eo quod relative predicatur. Habetur propositum quod Deum intelligere B esse, fore vel fuisse illo modo est Deus.
Propterea33, dato quod A motus34 sit in Deo et omne quod est in Deo est summe necessarium, sequitur quod A motus est summe necessarium, et tunc sequitur ulterius quod Deum intelligere B fore, esse vel fuisse sit necessarium et nullo modo contingens.
Si dicatur 35 quod A motus est extra Deum, arguitur quod non, nam per nichil nec per aliquod aliqualiter esse extrinsecum Deo modificatur Dei36 intelligere intrinsecum, se per A etc., igitur non est extrinsece.
Confirmatur, nam ante omnem creaturam Deus intelligit B fore, esse37 vel fuisse, sed ante omnem creaturam nichil nec aliqualiter esse fuit extra Deum, igitur A motus non est extra Deum.
Ad idem septimo38 Deus infinite intelligit B esse, fore vel fuisse, igitur non contingenter, |P2 62v| sed necessario intelligit B esse, fore vel fuisse. Antecedens patet ex eo quod intelligere quo Deus sic intelligit infinitum est. Et consequentia probatur39. |P1 32r| Et consequentia probatur sic40: Deus infinite intelligit B fore, esse, vel fuisse, igitur sic intelligere infinite remotum est a non esse. Et quantum remotum est a non esse tantum sibi repugnat non esse, igitur infinite sibi repugnat non esse et ultra, igitur sic intelligere non potest non esse. Et, si sic, Deus non contingenter intelligit B esse, fore vel fuisse. Ultima consequentia patet ex premissis in argumento precedenti.
Prima autem consequentia illius argumenti probatur sic vel confirmatur sic: si solum Deus intelligeret finite B esse, fore vel fuisse, aliquantam fermitatem haberet Deus in sic intelligendo, igitur, si infinite intelligeret Deus B esse, fore vel fuisse, infinitam haberet fermitatem in sic intelligendo41. Ex quo ultra ad propositum principale, igitur non potest non sic intelligere, et per consequens non contingenter B fore, esse, vel fuisse. et habetur intentum.
Octavo42 ad principale ad modum illorum qui multitudinem et diversitatem rationum ponunt in Deo, Deus immutabiliter intelligit B fore, esse vel fuisse, et non quatentus sic intelligit, nam tunc quilibet sic contingenter intelligens immutabiliter intelligeret. Consequens falsum, igitur immutabiliter intelligit quatenus sic necessario intelligit.
Consequentia patet per hoc quod omnis ratio in Deo est ratio necessitatis vel contingentie, sed ex ratione contingentie non sic intelligit, igitur ex ratione necessitatis. Et tunc ultra Deus immutabiliter sic intelligit eo quod necessario, igitur Deus necessario intelligit.
Confirmatur sic: Deus Pater intelligit necessario B fore, esse, vel fuisse, igitur quelibet persona divina sic intelligitur. Patet consequentia. Et antecedens probatur, nam si Deus Pater intelligeret contingenter B fore, esse, vel fuisse, et non aliter esset quam intelligeret, sibi repugnaret habere esse et non ex alio notum est. Sed eque est omnis modus intelligendi in Patre, non ab alio, sicut aliquis modus essendi in 43 eodem, igitur repugnat contingentia intelligendi omni modo Patri vel44 |P2 63r| esse in Patre, nam45 ex hoc quod talis modus essendi est et non ab alio tali modo essendi repugnat contingentia, ergo pariter tali modo intelligendi repugnat contingentia cum sit, et non ab alio.
Nono46 ad principale: eodem 47 intelligere pure intelligit Deus 48 complexe et incomplexe B fore, esse, vel fuisse, et B. Sed intellective simpliciter necessario et nullatenus contingenti intelligit Deus B incomplexe, igitur intelligere non contingenti intelligit complexe B fore, esse, vel fuisse.
Assumptum, quod eodem intelligere etc. nam aliter aliquod intelligere Dei non esset sapere nec esset beatificum. Patet etiam49 ex hoc, nam aliter sequitur50 quod 51 Deus 52 cognoscens incomplexe possibilia solum non futura extra se non esset ex hoc sapiens ac beatificus. Etiam in Deo essent plura esse substantialia.
Hoc etiam videtur contra dicentem De consolatione, prosa ultima, de Deo quod “uno53 54 eodemque55 mentis intuitu tam necessaria quam non necessaria dignoscit”.
Oppositum56 patet, nam, si Deus nichil esse, fore, vel 57 fuisse posset intelligere contingenter periret rerum contingentia, nec esset in actibus humanis contradictionis libertas. Consequens patet falsum per multas actoritates tam sanctorum tam doctorum quam philosophorum. Patet consequentia, nam de quolibet sequitur ‘Deus intelligit hoc esse vel fuisse, igitur hoc est, vel fuit, vel erit’. Si 58 igitur antecedens59 esset necessarium et consequens esset necessarium, nam ex necessario non potest sequi contingens.
|P1 32v| In hac materia recitatur60 opinio domini 61, qui vocatur, contra quam arguitur. Deinde ponitur opinio propria.
Opinio illius doctoris est quod Deus esse62 futurum quod nondum est summe contingenter intelligit fore, esse, vel fuisse. Quod autem ista sit opinio sua declaratur, nam Deus cuiuslibet futuri Deus est prescius per illud 63 quod illud futurum volendo efficiet. Sed quelibet talis Dei volutio ad extra summe contingens est ad utrumlibet, igitur quodlibet tale futurum contingenter intelligit Deus esse, fore, vel fuisse. Maior et minor probantur ab isto doctore in Summa sua.
Minor specialiter libro 3, capitulo 4, ubi diffinit contingens ad utrumlibet, et capitulo 6 de hoc vide, unde secundum eum, quia talis volutio respectu alicuius futuri est producta a voluntate divina. Et secundum eum posita illa voluntate cum omnibus |P2 63v| circumstantiis previis ad productionem illius volutionis sive contingenter ad utrumlibet staret illam volutionem non produci, ideo ponit illam volutionem esse summe contingentis equaliter et ad utrumlibet et nichil aliquod esse contingens equaliter.
Et exinde ponit quod aliqua consequentia est bona que non est necessaria simpliciter nec necessaria, ut nunc, sed contingens equaliter, scilicet hec voluntas Dei est cum omnibus dispositionibus requisitis ad productionem volutionis divine respectu B ad extra, igitur talis volutio est. Hoc consequens diceret ille doctor sequi ex antecedente nec necessario simpliciter nec necessario ut nunc.
Contra illam opinionem 64 quadrupliciter arguitur: primo ostendendo quod talis volutio Dei non sit65 producta, secundo quod non contingenter, tertio quod Deus non est prescitus futurorum per velle productum seu volutionem talem respectu eorundem, quarto quod illud concessum de consequentia bona66 non necessaria simpliciter nec ut nunc non sit verum.
Ad primum sic: si talis volutio a volitiva Dei potentia produceretur, illa volutio ipsam potentiam volitivam Dei actuaret et esset ab illa realiter distincta. Et ultra: igitur voluntas Dei de sui natura esset potentialis, quia per volutionem ab ipsa distinctam esset 67 actualiter talis, et per consequens Deus non esset actus summus, sed potentia cum actu et actus cum potentia. Obmittatur ulterius deductio.
Item, Deus Pater se ipso aliquid vult ad extra fore, esse, vel fuisse, et per consequens non per tale velle ipse vult nec etiam aliqua divina persona. Assumptum patet, nam seipso scit aliquid esse, fore, vel fuisse68, aliter non esset seipso summe sapiens etc.
Augitur: se ipso vult aliquid esse, fore, vel fuisse, cum ipse sit penitus improductus 69 secundum eundem doctorem, libro 3, capitulo 6, ubi primum 70 productum in Deo esse verbum, sequitur Deum Patrem velle actu improducto.
Tertio sic: aliquod obiectum volubile potest Deus velle, licet respectu illius non producat aliquod velle, igitur pari ratione quodlibet obiectum volubile potest Deus velle absque velle sic producto. Consequentia nota et antecedens probatur per eundem doctorem 71 libro et capitulo allegatis, ubi dicit quod Deus vult velle sic productum non per velle productum, igitur pari ratione quodlibet obiectum volubile.
Aliter, nam Deus Pater ante omne productum in Deo diligit se et Deum Patrem diligere se est Deum Patrem velle se, igitur.
Assumptum patet, nam Deus Pater ante Verbi productionem diligit se et Verbum est primum productum in divinis, igitur. Ad hoc assumptum |P2 64r| patet, quia Pater diligit se et non per Filium aut Spiritum Sanctum neque per aliquid posterius hiis, ex quo patet intentum.
|P1 33r| Contra secundam partem72 positionis arguitur, scilicet probando quod talis volutio non sit contingenter producta sic: si posita voluntate Dei cum intelligere Dei incomplexo aliisque previis ad productionem volutinis divine respectu alicuius ad extra sive contingenter staret vel stetisset ipsam non produci, tunc volutio Dei respectu talis rei ad extra fuisset causaliter producta. Consequens falsum, nam tunc omnes res extra Deum fuissent causaliter producende, et tunc temere et sine prudentia fuissent producte vel producende.
Patet consequentia per beatum 83 Questionum, questione 24, ubi dicit “quidquid casu fit temere fit quidquid temere fit non fit prudentia, si igitur casu73 aliqua74 fuerit in mundo non prudentia seu providentia universsus mundum administratur”. 1 De consolatione, prosa 6 75 casum negat in regimine mundi, et casum negat in corporibus celestibus, ut patet 2 Physicorum, quanto magis in Deo.
Secundo sic76: si talis volutio libere contradictorie esset producta, tunc in Deo esset aliquid productum quod non est Filius nec Spiritus Sanctus. Consequentia nota est, nam tam Filius quam Spiritus Sanctus necessario et nullo modo contingenter est productus et talis volutio non necessario, sed summe contingenter est producta, per doctorem illum, igitur talis volutio non est Filius nec Spiritus Sanctus.
Hoc consequens videtur ille doctor concedere manifeste, capitulo 6, 3 libri, ubi dicit quod talis 77 volutio respectu A ad extra aut alterius rei procedit a prima voluntate Dei quam dicit esse Spiritum Sanctum et ipsam primam voluntatem, id est Spiritus Sancti, sequitur et sic Spiritu Sancto posterior est, et per consequens nec Filius nec Spiritus Sanctus talis volutio est.
Quo consequente dato sequitur quod in divinis est quaternitas rerum distinctarum, quod dampnatum est ab Ecclesia, Extra de summa Trinitae et fide catholica, capitulo ‘Dampnamus’. Consequentia patet pro tanto, nam tunc in Deo esset Trinitas productorum et cum eis esset unitas producentis, scilicet Patris.
Tertio78, si talis volutio esset contingenter producta, sequitur quod res |P2 64v| tam necessaria ut est divina essentia esset contingenter producta ad extra79. Patet consequentia80, nam talis volutio est tam necessaria ut divina essentia. Probatur sic, nam si producta tali volutione in Deo respectu A, A non poneretur, sequitur Deum esse mutabilem, ut ponit libro 3, capitulo 32, igitur ex non esse talis volutionis in Deo respectu A sequitur Deum esse imutabilem, igitur tam magnum impossibile quam magnum est divinam essentiam non esse etc. Patet deductio.
Item 81, respectu cuiuscumque rei 82 a Deo producende est in Deo ratio dictativa in Deo 83 ut scilicet Deus velit illam rem esse, fore vel fuisse, igitur ratio talis dictativa huius volutionem respectu talis rei antecedit aut igitur distincte tali ratione ut Deus velit A fore 84, esse, vel fuisse staret Deum non velle A esse, fore vel fuisse, aut non. Si non, tunc talis ratio dictativa est huius volutionis necessitas antecedens, igitur talis volutio respectu talis rei est necessaria et nullo modo contingens seu contingenter producta, si vero stante tali ratione staret huiusmodi volutionem non esse, tunc posset ratio practiva divina frustrari.
|P1 33v| Item, necessitas consequens talis volutionis tanta est quanta est necessitas qua necesse est Deum esse, ut arguebatur, igitur necessitati consequenti illius volutionis formaliter repugnat contingentia. Confirmatur: res finita presentialiter existens pro indivisibili85 mensura est realiter necessaria, quia omne quod est, igitur res infinita si in eadem mensura existat pro illa mensura presenti infinite necesse est et ultra secundum istum doctorem omne quod est in Deo necessarium respectu alicuius mensure eque fuit necessarium aut erit respectu cuiuscumque mensure preterite vel future, ut satis patet ex dictis illius doctoris, capitulo 34, 3 libri.
Hec contra illam secundam partem positionis.
|P1 34r| Contra tertiam partem86 oppinionis arguitur probando, scilicet quod Deus non est prescitus futurorum per hoc quod vult ea fore. Et arguitur primo sic, quam primo est dicere complexum futurorum quoad suum fore in verbo tam previo est Deus prescitus futurorum, igitur non per hoc est prescitus |P2 65r| futurorum quod tali volutione vult illa fore. Obmitto hanc.
Ad idem, si Deus esset prescitus futurorum per volutionem talem respectu eorundem contingenter productiva, tunc talis contingentia futurorum esset etiam contingenter producta consequentia 87, falsitas consequentis potest probari ex similibus argumentis, ut est argumentum contra secundam partem positionis.
Tertio, si Deus esset prescitus futurorum per velle eorum contingenter productum quod quidem velle, ut vult iste doctor, est commune tribus personis, sequitur divinas personas intrinsece mutabiles eo quod per tale velle posterius secundum originem aliter se haberent quam ante. Consequens falsum.
Quarto sic: sit B unum peccatum futurum alicuius hominis nondum existentis quod sic erit peccatum quod non erit pena peccati precedentis quo posito arguitur sic: qualitercumque B erit, Deus prescit B fore et non qualitercumque B erit Deus vult B fore, igitur Deus non est prescitus B fore per hoc quod vult B fore. Consequentia est evidens et partes antecedentis possent declarari. Obmitto.
Contra quartam partem oppinionis88 qua dicit istam consequentiam esse bonam ‘voluntas Dei cum omnibus dispositionibus suis previis requisitis ad productionem volutionis divine respectu alicuius ad extra ponitur, igitur talis volutio producitur’. Sit tamen quod consequens nec necessario simpliciter nec ut nunc sequitur ex antecedente, nam per ipsum antecedens est simpliciter necessarium et nullo modo contingens. Consequens autem est contingens ad utrumlibet et equaliter.
Contra arguendo ex opositio consequentis ad oppositum antecendentis, ex possibili sequitur impossibile, quod est contra diffinitionem possibilis datam 1 Priorum, que est possibile est quo posito in esse non accidit impossibile.
Item, sequitur aliquam consequentiam bonam, que nec est formalis nec necessaria.
Item, sequitur quod alica est consequentia bona, et tamen oppositum consequentis stat cum antecedente, que non sunt dicenda.
|P1 34v| Ponit vel recitat ad articulum conclusiones 6. Prima 89: omne futurum fore vel fuisse intelligit Deus necessario nullatenus contingenter.
Secunda90: in futuris actibus viarum libertas contradictionis et contingentia ad utrumlibet est |P2 65v| ponenda, aliter non esset imputabilis in actibus malis.
Tertia91 92: in consequentia bona et formali ex necessario sequitur contingens. Probatur: posito quod Sortes contingenter 93 peccabit A peccato, tunc stat talis consequentia 94: ‘Deus intelligit Sortem peccantem peccare vel peccasse peccato A, igitur Sortes peccat, peccabit vel peccavit’. Consequentia bona, antecedens necessarium, consequens autem contingens, igitur propositum.
Aliter sic: in consequentia reali sequi potest res contingens ex re necessaria, igitur in consequentia vocali sequi potest ex necessario contingens. Consequentia patet, quia qualitercumque potest esse in re taliter potest explicari voce. Antecedens patet, nam ex Deo, qui est res necessaria, sequitur res contingens, scilicet creatura.
Item, iuxta oppinionem communem hoc est concedendum ponendo 95 in Deo contingentiam ad extra, nam secundum eos in Filio est contingentia ad extra et illa contingentia sequitur ex generare Patris, quod est summe necessariam, et hoc in bona consequentia reali.
Et hoc habent concedere tenentes oppinionem communem, scilicet quod actione summe necessaria producitur res contingens, ymo contingentia summa, nam ex generare Patris, quod est actio summe necessaria, summa contingentia, quia contingentia Filii ad extra, que si sit, summa est.
Ad principale sic: in consequentia bona et formali ex antecedente significante, sicut est immutabiliter, sequitur consequens significans, sicut mutabiliter est. Et ex antecedente significante, sicut infinite est formaliter, sequitur consequens significans sicut finite est. Et tam opponuntur finite et infinite mutabiliter et immutabiliter sicut necessarium et contingens, igitur etc.96 Vel detur ratio diversitatis.
Assumptum patet97 de hac consequentia: ‘Deus scit Sortem esse, ergo Sortes est’.
Item, posito quod Sortes contingenter peccabit A peccato 98, revelaverit hoc Deus B angelo, tunc fit argumentum commune ‘Deus revelavit angelo quod Sortes peccabit B peccato, ergo Sor peccabit B peccato’. Argumentum commune est. Obmitto.
Quarta99 conclusio: in consequentia bona et formali ex possibili sequitur impossibile. Patet arguendo ex opposito consequentis ad oppositum antecedentis consequentie in qua ex necessario infertur contingens 100.
Contra101 tertiam, et per consequens contra quartam 102, sic: alicuius consequentie bone et formalis est antecedens necessarium et consequens contingens, igitur necesse |P2 66r| est sic esse sicut antecedens illius consequentie significat et contingit sic non esse, sicut consequens significat, et ultra igitur possibile est sic non esse sicut consequens significat cum hoc quod ita sit sicut antecedens significat. Negatur ultima consequentia. Posset tamen replicari. Patet via 103.
Contra quartum argui posset ex diffinitione 104 possibilis posita supra, habita ex 1 Priorum qua dicitur quod “possibile est quo posito in esse non sequitur impossibile”. Exponunt isti dicendo quod possibili alicui rei posito in esse non accidit aliquid impossibile illi rei. Cum hoc tamen stat ut dicunt quod ex possibili uni rei sequitur quod alteri rei est impossibile. Et forsan ut dicunt hic posset negari.
Ultima conclusio: non per hoc quod futura vult Deus fore ipse est prescitus illarum. Patet ex premissis. Et subdit quod nullam istarum conclusionum asserit, sed tantum exponit examinatam et determinatam Ecclesie.
1 Utrum] habet alica de hiis que in secunda ab isto et a vide add. in marg. sup. sed del. P1;in quodam sisterno add. in marg. sup. sed del. P1;de non † in † add. in marg. P12 primo] iter. in marg. P13 instans presens] presens instans P24 scivit] et add. sed del. P15 secundo] iter. in marg. P16 quattuor] om. P27 non mutabile] immutabile P28 tertio] iter. in marg. P19 quarto] iter. in marg. P110 non] om. P211 deum — fuisse] om. P212 oppositum] iter. P215 Confirmatur] confirmatio13 in corollario videbitur14 probari add. in marg. P113 confirmatio] dubium add. sed del. P114 videbitur] p. c. sup. lin. P116 b] om. P217 quinto] iter. in marg. P118 repugnaret] sil add. sed del. P119 repugnabit] aliquid add. sed del. P120 qualiter] aliqualiter P221 vel desinere esse] om. P222 necessarium] vel add. sed del. P223 tunc] al add. sed del. P224 taliter] sup. lin. P225 sexto] iter. in marg. P126 Deum] necessitare add. sed del. P227 Consequens] de Deo creante alias facere add. in marg. P128 si] sup. lin. P129 deum — fuisse] om. P230 est] de add. sed del. P231 deum] p. c. P232 omne] esse P233 propterea] probatur P234 motus] sup. lin. P135 dicatur] aliud membrum add. in marg. P136 dei] de P237 fore esse] esse fore P238 septimo] iter. in marg. P139 et consequentia probatur] om. P240 sic] om. P241 igitur — intelligendo] om. P242 octavo] iter. in marg. P143 in] eodem add. sed del. P144 vel] iter. P245 nam] sup. lin. P146 nono] iter. in marg. P147 eodem] n add. sed del. P248 Deus] B add. sed del. P149 etiam] sup. lin. P150 nam aliter sequitur] sup. lin. P151 quod] si add. sed exp. P152 Deus] g add. sed del. P253 uno] unoquoque P254 unoquoque] quoque add. sed del. P155 eodemque] sup. lin. P1;eodem P256 oppositum] iter. in marg. P157 vel] for add. sed del. P258 Si] s add. sed del. P159 antecedens] p. c. P1 P260 recitatur] p. c. P1;recitabo a. c. P161 Cantuariensis] mens de actu contingenti divine voluntatis add. in marg. P162 esse] omne P263 illud] quod add. sed del. P164 opinionem] contra opinionem add. in marg. P165 sit] est P266 bona] sup. lin. P167 esset] e add. sed del. P268 et — fuisse] om. P269 improductus] cum add. sed exp. P170 primum] dictum add. sed del. P171 doctorem] a add. sed del. P172 contra secundam partem] iter. in marg. P173 casu] causa P274 aliqua] alique P275 6] et Aristoteles add. sed del. P176 secundo sic] iter. in marg. P177 talis] nol add. sed del. P278 tertio] iter. in marg. P179 ad extra] sup. lin. P180 consequentia] sup. lin. P181 Item] quarto add. in marg. P182 rei] est add. sed del. P183 Deo] respectu add. sed del. P184 fore] s add. sed del. P285 indivisibili] indivisibilia P286 contra tertiam partem] iter. in marg. P187 consequentia] et add. P288 contra — oppinionis] iter. in marg. P189 Prima] prima conclusio add. in marg. P190 secunda] iter. in marg. P191 tertia] iter. in marg. P192 Tertia] est add. P293 contingenter] con add. sed del. P294 consequentia] Sor add. sed del. P295 ponendo] quod add. sed del. P296 etc] sup. lin. P197 patet] om. P298 peccato] rel add. sed del. P299 quarta] iter. in marg. P1100 contingens] falsum est add. in marg. P1101 contra] iter. in marg. P1102 quartam] arguitur add. P2103 via] quarta add. sed del. P2104 diffinitione] def add. in marg. sed del. P1
