PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Responsio ad Magistrum Iacobum
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC
|P1 35r| |P2 66r| Responsio ad Magistrum Iacobum1
Utrum 2 Deus ad effectum aliquem producendum active preveniat creaturam.
Quod sic, 3 nam ambo concurrunt ad effectum aliquem et non 4 casu nec5 ex6 7 equo, igitur vel Deus prevenit vel econtra, sed non econtra, igitur questio vera.
Oppositum 8, nam si sic, tunc hoc maxime foret ad aliquem bonum actum, puta meritorium, sed hoc non9, nam tunc voluntas necessario produceret, quia preventa a causa omnipotente etc.
Premissis excusationibus et protestis 1011, pretermissis12 distis et declaratis, sit13 hec prima conclusio 14: Deus seu divina voluntas est unita causalis ratio effectus cuiuslibet producendi. Probatur, nam si non, tunc, ut dant adversarii, in Deo essent aliquo modo plures causales respectu plurium huiusmodi effectuum, sed hoc non, nam sint A, B due respectu C, D effectuum, tunc infertur alterum duorum etc.
Ex hac primo 15, quod Deus seu divinus intellectus est unica ydea, unicum exemplar, unica ars effectus cuiuslibet producendi. Patet ex precedenti, nam ad bonum intellectum ratio ydealis includitur in ratione causali divina. Et sic ipsa multiplicata multiplicaretur causales. Et per rationem conclusionis patet propositio.
Ex hiis ulterius patet 16 quod |P2 66v| Deus seu divina voluntas est unica productio seu actus ac modus17 producendi quodlibet quod ad extra producit sic quod unico actu ac uno modo etc. Patet ex conclusione et ex sua probatione. Eodem omnino modo sicut de ratione causali et ydeali arguendo.
Ex hiis ulterius 18 inferri potest quod in Deo seu in divina voluntate non est ponendus aliquis actus a divina voluntate productus qui solus sit simpliciter contingens equaliter, prout ponit magister tertia parte, capitulo 5, nam ex predictis patet quod Deus est unicus actus producendi quodlibet ad extra productum, et per consequens quilibet, et per consequens econtra, et per consequens necesse esse summe etc.
Ex hiis pro principali corollario 19 infero quod nec Deus nec divina voluntas nec divinum velle est aut erit respectu alicuius effectus producti seu producendi create voluntati necessitas antecedens. Patet 20 ex dictis, nam ex quo talis actus non ponitur nichil est Deo nec esse potest cum quo non stet equaliter effectum huiusmodi non21 produci sicut produci, ymo cum omni tali stetit eternaliter et posset etc.
Ulterius pro secundo corollario 22 potest inferri contra eundem quod esto quod in divina voluntate poneretur talis actus solus simpliciter contingens equaliter respectu alicuius producendi, non tamen foret necessitas antecedens. Probatur ex dictis suis, nam divina voluntas cum omni previo ad illum actum non est respectu illius etc., igitur nec ille actus in divina voluntate positus respectu effectus extrinsece. Patet consequentia ex duobus, nam divina volunta cum omni previo non est minus efficax respectu illius actus, et est summe necesse esse.
Confirmatur 23, nam talis actus non plus videtur necessitas24 antecedens quam Deum eternaliter voluisse etc. Sed Deus eternaliter prevoluisse etc. non est etc. Propter duo. Primo, quia quamvis consequentia sit necessaria, tamen antecedens est contingens. Secundo, quia, quamvis cum tali prevoluisse non stet non fore, tamen stat posse etc.
Ex hiis 25 una catholica 26 veritas stabilitur, scilicet quod cum divino concurssu qui ut patebit potest dici preventio ad actus communes Deo et creature. Stat huiusmodi actus fieri contingenter contradictione duplici libertate, scilicet increata et creata. Contra eundem.
|P1 35v| Secunda conclusio: Deus seu divina voluntas est cuiuslibet effectus quem producit et erit cuiuslibet producendi |P2 67r| simpliciter causa prima, exponendo utroque modo prima, Extra, De summa Trinitate, capitulo27 ‘Dampnamus’: “divina natura sola est universorum principium 28.
Ex hac sequitur quod est causa essentialius preordinata cuilibet effectui quam esse possit aliqua causa secunda29. Ex quo ulterius sequitur quod insupplebiter influit ac etiam infinite. Non deduco.
Sequitur ulterius ipsam influere intimius ac immediatius quam influat aliqua causa 30 secunda et hoc tam in produci quam in conservari. , 4 Super Genesis, capitulo 14: “Est causa subsistendi omni creature que virtus, si ab eis que creata sunt conservandi” etc.
Sequitur ulterius quod ipsa est determinativa cuiuslibet cause secunde ad certum effectum. Patet, nam datis duabus causis non ex equo nec casu ad aliquem effectum concurrentibus rationabilius videtur quod illa que est effectui intimior et immediatior reliquam determinet et aplicet ad agendum 31. Ad hoc adduci potest rationem probantis necessitatem divini concurssus etc. Item, Sap. Attingit a fine.
Corollarium32: Deus seu divina voluntas est causa omnipotens infrustrabilis, inimpedibilis33 respectu effectus tam communis quam proprii. Potest deduci faciliter etc. Enchiridion 3: “Omnipotentis Dei voluntas semper invicta est”. Rom. 9: voluntati eius etc.
Corollarium34: Divina voluntas est causa immutabilis et eternaliter prevolens effectum quemlibet producendum. Patet, nam si esset mutabilis, cum omne quod mutatur etc., non esset simpliciter prima. Ex hoc sequitur secunda pars.
Ad propositum35: ex predictis infertur universalis affirmativa ad quesitum, scilicet quod36 ad quemlibet 37 prevenit preveniat 3839. Quod aliunde potest argui, nam optime sequitur ‘creatura agit A, ergo Deus agit A’ ex conclusione et prima propositione, et non econtra ex primo corollario, igitur prius.
Tertia conclusio. Quia questio querit particulariter, sit tertia conclusio quod de lege statuta est respectu cuiuslibet actus boni causa specialiter premonens ac preveniens voluntatem. 40, De correctione et gratia41, capitulo 87 “liberum arbitrum” etc. “Liberum arbitrum ad malum sufficit, ad bonum autem” etc. Oratio Dominica: “Gratia tua Domine semper” etc.
Prima propositio42: Ex hoc sequitur quod nullus potest elicere bonum actum, ymo43 quilibet eius actus deliberatus44 malus est Deo non45 specialiter preagente.
Secunda propositio46: voluntas non potest superare temptationem, ymo ab ipsa necessario deviatur Deo specialiter preagente. Patet per 9 Moralium super illo verbo in pulverem deducet etc. aperte. Apostolus: fidelis est Deus.
Tertia propositio47: ex hiis concedunt |P2 67v| sic dicentes quod demonstrato aliquo temptato48 Dei speciali auxilio destituto, id est non specialiter prevento, absolute concedendum est 49 quod hic nunc50 non potest ex propria libertate libere contradictorie elicere 51 bonum actum etc. aut vincere52, sicut communiter dicitur demereri in carentis gratia. Patet ex retractatione illius diffinitionis 53 “peccatum54 est voluntas” etc. posita 1 Retractationum, capitulo 1555.
Corollarium56: quamvis absoluta necessitas aut etiam naturalis repugnent demerito, non tamen necessitas secundum quid et ut nunc, nam non est vera de peccato pena quale est post lapsum peccatum ex destitutione etc.
Corollarium57, quod oppinio tollentis libertatem a creata voluntate ex predestinatione 58 divina et eius naturali subordinatione ac subsecutione ad divinam, a sic dicentibus non potest theologice efficaciter impugnari, nam sicut isti ponentes necessitatem peccandi ex divini auxilii destitutione sustinerent talem compossibilitatem, ita etc.59
Ad propositum60: ex hiis sufficienter ad questionem respondetur in forma particulariter affirmative. Patet clare.
|P1 36r| Generale remedium dicere contingenter pauca dare.
Pro concordia libertatis voluntatis cum preventione considerandus modus salvandi eam cum eterna prescientia Dei et cum 61 Dei62 eterno prevoluisse.
Ponere etiam quod dum Deus prevenit potest non prevenire, et per hoc non solum contingentia ex libertate Dei, sed voluntatis, ut habet communiter dicere.
Item, quod non est necesse in cuius cause potestate est antecedens etc., sed sufficit quod sit in potestate alterius cause, cum hac libere concurrentis.
Vel potest dici: divinum concurssum aut preventionem alico modo, licet non causaliter et antecedenter, esse in potestate voluntatis stante lege quod huiusmodi preventio semper est presto, unde reliquit Deus hominem etc.
Pro aliis vide lecturam sextam, septimam63 letis etc.
Pro materia de peccato primo distingue sicut de malo sic de peccato dicendo quod peccati adictione etc. Deus est causa. Patet expositive non substantive, quia ut sic nullam habet causam nec Deum nec aliud.
Quod aliquem 64 actum65 esse peccatum non est formaliter ipsum esse aliquid, nec esse aliqualiter esse, nec aliqualiter non esse, sed non esse aliqualiter qualiter debet vel correlative magis proprie communiter dicendum de veritate huius propositionis ‘Sortes peccat’.
Ulterius advertendum quod non est necesse non esse vel |P2 68r| negationis esse causam positivam66, quamvis forsan alicuius possit esse causa, et ideo negationis illius, unde actus dicitur Deum67 esse causam, sed nec creaturam.
Ulterius quare ergo creatura dicitur causa quia sibi inputanda est huiusmodi negatio vel non esse, quia teneretur ad circumstantiam oppositam, quam non ponit, non sic tenetur Deus, et ideo ista causalis vera, ‘quia Sortes non agit ut debet, A est peccatum’.
Pro materia de auxilio notandum quod sicut nec generalis preventio infert necessitatem, ita nec specialis, sed an eius carentia inferat impotentem absolute saltem, ut dicit , quod sic.
Per quod forsan intelligit quod hoc est impossibile secundum legem etc.68 destitutus Dei auxilio speciali recte agit 69.
Vel intelligit quod destitutus non potest ex se, quamvis destitutum sit possibile recte agere. Patet 70.
Vel pro tanto hoc dicit, quia tale auxilium non sic est omnibus presto ut generalis preventio, sic nec caritas, unde in quibusdam est effectus divine predestionationis et eius defectus in aliis reprobatis 71.
De forma sermonis pariter videretur dicendum in istis tribus, scilicet preventione generali, speciali, et gratie gratum facientis, nam pariter nullum istorum est in libera potestate creature et requiritur etc. propter quod, si dicamus quod non possumus libere mereri aut agere moraliter, ita nec quitquam facere libere72 73. Si istud detur, et reliqua videntur debere dari. Cogita diversitatem. Propter quid aliquid dicitur liberum 7475.
Primum76: Qualiter Deus iuvat vel intensius agendo propter maiorem difficultatem propter circumstantiam77 finis aut multiplius duabus actionibus, scilicet facere et facere videndum. Et dicatur de facere facere quod est factibile, quamvis non sit necesse ad effectum produci hic fieri, sicut de non esse etc.
Secundum78: Contra hoc quod dicitur divinum auxilium requiri propter impotentiam videtur instantia duplex, quia potentia posset aliunde tantum formari, dicitur quod non, ut patet de luce respectu visionis. Instatur etiam contra huiusmodi positum de indivisibilitate anime nec potest immorari 79.
Alia instantia, quia idem actus omnino similis successive est bonus et malus post. Dicitur quod, cum fit malus perdit circumstantiam finis, quia eo quod Deus non amplius auxiliatur non sit propter Deum etc. Et in hoc est standum aliqualiter.
|P1 36v| |P2 68v| Dixi ex prima conclusione et ibidem illatis ad questionem quod ad quemlibet effectum producendum Deus seu divina voluntas80 prevenit creaturam.
Contra arguebatur sic: nullum effectum prius vult Deus seu divina voluntas esse producendum quam ipse sit producendum, igitur propositio mea falsa. Dixi, quidquid sit de consequentia, oppositum antecedentis esse verum ad istum sensum, nam ista causalis est vera, quia Deus vel voluntas divina81 vult A fore vel quod A erit82, ideo erit, et non econtra.
Secundo arguebatur sic: non prius est Deum velle causam secundam producere A quam causam secundam producere A, igitur propositio mea falsa. Consequentia nota. Et83 antecedens patet, nam est bona consequentia ab uno ad alterum etc.
Quamvis 84, ut dixi, consequenntia non valeat, nam aliter ymaginabile est Deum prevenire ad A, tamen arguitur de negando antecedens. Et cum probatur, dico quod illa consequentia est a priori.
Tertio arguebatur, nam si in Deo non essent plures modi se habendi ad futura et non futura, non esset magis ratio etc. quod ymo quia illo unico modo essendi et se habendi vult illa fore et alia non.
Contra primam responsionem argumentis sic, quia Deus non prius vult A quam novit, igitur non prius vult A esse producendum quam A85 sit producendum. Possem negare consequentiam.
Attamen 86 nego antecedens, ymo dico quod ad sensum datum, quia voluntas87 vult, intensius88 novit, ideo prius 89.
Contra secundam responsionem, nam pro omni signo pro quo Deus agit A, vult creaturam agere, igitur hec sunt eque prima. Sed de Deo velle creaturam90 agere A est bona consequentia etc. Dicitur quod quamvis sunt eque primo, tamen una consequentia bona est alia non 91.
Item, si responsio vera, tunc staret Deum92 velle 93 creaturam agere A et creaturam non agere, quia esse prius potest esse absque posteriori. Concedo: quidquid est prius in Deo velle creaturam94 agere quam creaturam agere A95 potest esse absque creaturam agere.
Contra tertiam in qua dicebam 96 in Deo non esse plures modos se habendi etc., tunc sequitur97 98 quod nunc omnino est in Deo qualiter esset si A futurum non esset futurum nec remaneret in Deo et econtra, et per consequens per nichil quod est in Deo posset quis certificari quod A erit99.
|P2 69r| Negatur consequentia ut prius, nam per unicum modum quo representatur A fore non representatur B, nec representaretur A si non foret futurum etc. 100
|P1 37r| Responsio de ista materia Magistro Iacobo positionem habet in lectura in secuda questione secundi. Positionem quandam hic ponendam habet de Braquino101.
Move102 dubium 103, cum Deus ad omnem actum cause secunde concurrat effective. Videtur quod Deus necessitet voluntatem creatam ad actum suum liberum.
Sed probatur quod non, et signetur voluntas que nunc primo sit unum actum habens et sit illa104 voluntas A, tunc arguitur sic: Deus ab eterno videbat et nunc videt omnem actum quem esset A voluntas productiva105, etiam si Deus non coageret cum A ad suos actus intrinsecos 106 producendos, igitur si Deus ad tales producendas concurat, non necessitat 107
Aliter arguit signando A voluntatem iam primo creatam que nullum actum habet nec habebit per horam, sed in B instanti primo producet A C actum, tunc A voluntas producit C actum in B 108 instanti, et Deus producit C actum in B instanti, ita quod C est actus productus a duabus causis, et totaliter a prima et totaliter a secunda, sic quod non pars etc.
Sed Deus prius natura agit quam creatura. Ad istum intentum, nam sequitur ‘creatura producit, ergo Deus’, et non econtra, et tunc posita actione divina et non actione A respectu C actus erit C 109, non econtra.
Hiis vissis arguit sic: in B instanti erit C actus productus a Deo et voluntate creata, sed in B instanti et continue ante B instans erit in postestate A voluntatem non concurrere cum Deo ad productionem C actus pro B intsanti, ergo Deus nullo modo necessitabit A.
Aliter arguitur sic: si Deus produceret C actum in A voluntate in B instanti et pro eodem instanti non vellet Deus A voluntatem agere C actum nec nollet, sed relinqueret esse proprie nature in manibus concilii sui ita quod in potestate A esset concurrere vel non concurrere etc., tunc voluntas nullo modo esset necessitata ad C110 actum pro B instanti.
Sed Deus nec vult nec volet A voluntatem producere C actum 111, ergo A voluntas nullo modo est adhuc necessitata. Minor probatur, nam A producere C, nam A producere est respectus vel relatio convocans negatioem ultra absoluta, que negatio nullo 112 modo est volubilis a Deo ut patuit, igitur 113.
|P2 69v| Posset hec114 confirmari, quia, ut alibi, etiam significabile complexe nulla entitas est, et per consequens, si producto B, non est nichil nichil est, nec est volubile. Iuxta primum connotat negationem, scilicet C115 non fuisse etc.
Ulterius, quod hoc non sit volubile, nam ponatur quod principiatur A voluntati quod non producat C actum pro B instanti, tunc arguitur quod A producere C non sit volubile, nam A producere C est peccatum vel est A peccare.
Sed quo modo salvabitur speciale auxilium Dei et preventio ad actus bonos nisi ponatur, ut dicit , quod est differentia, nam in malis Deus solum facit actum cum voluntate, in bonis facit nos facere illos, et non solum facit illos, et sic sunt due actiones. Considera 116.
Sed ulterius pro maiori declaratione dicitur quod voluntatem agere seu producere actum suum est ipsamet voluntas producens vel ista duo, B voluntas et actus. Et ideo concesso quod Deus facit A agere actum suum, non plus 117 convincitur necessitare A quam si solum coagat sibi ad illum, et sic patet aliqualis modus quod Deus non necessitat.
Et ideo sicut ad istas duas Deus scit A producere C et A producit C, non sequitur scientiam Dei necessitare A ad C, ita nec in proposito.
|P1 37v| Item, supposito quod ad hoc quod A voluntas producat C actum liberum requirunt ista duo: quod Deus producat C et quod voluntas etiam cum Deo. Et secundum alios tertium, scilicet quod Deus velit A voluntatem producere. Tunc, quia vel illud tertium nichil addit ad illa duo prima, et tunc per hoc tria non plus necessaitabitur voluntas quam propter illa duo. Si dicatur quod addit118 aliquid et non absolutum, ergo addit relativum, et illud non distinguitur realiter ab absoluto. Vel melius119 ut supra quodlibet tale connotat vel includit negationem que non est volubilis etc.
Ad dubium120: tenedum est igitur quod Deus non necessitat creatam voluntatem. Sed contra, si Deus se solo produceret actum voluntatis create, illa non coagente, illam necessitaret, sed non aliter agit Deus 121 voluntate creata sibi coagente quam non coagente, igitur.
Dicitur maiorem esse122 falsam quod, si solus Deus faceret illum actum vel illam entitatem actus, voluntas non vellet per illum, et sic non necessitaretur |P2 70r| ad volendum.
Patet, nam sic est de actione transeunte, puta si Deus suspensa actione ignis aproximati aque in illam produceret causalitatem, nam tunc iginis non diceretur per illam calefaciens aut agens. Sic in proposito.
Aliter 123 potest argui sic: eliciat Paulus A actum liberum voluntatis cum duabus circumstantiis vel tribus, tunc sic Deus potest necessitare Paulum ad actum liberum. Et hoc non potest facere Deus nisi volendo vel prevolendo, sicut prius fecit quando A fuit liberum, igitur prius 124 necessitavit, vel si non nec nunc.
Ideo, ut dictum est, non necessitat huiusmodi voluntatem. Si tamen Deus non solum vellet et causaret actum voluntatis quem ipsamet causat, et cum vellet illam voluntatem sic agere et causare, et per hoc causaret aliquid absolutum vel aliquam entitatem distinctam a precedentibus entibus, tunc utique videretur quod necessitaret. Sed sic non est, ut patet de Petrus agere, quod est peccare, tantum est supra.
1 responsio — iacobum] in marg. sup. P12 Utrum] questio add. in marg. P13 sic,] pro add. in marg. P14 non] ex add. P25 casu nec] p. c. sup. lin. P16 ex] om. P27 ex] quia add. sed del. P18 Oppositum] contra add. in marg. P19 non] om. P110 protestis] sic hec add. sed del. P111 premissis — protestis] om. P212 pretermissis] premissis P213 sit] si P114 conclusio] conclusio prima add. in marg. P115 primo] prima propositio add. in marg. P1 P216 patet] secunda propositio add. in marg. P117 ac modus] sup. lin. P118 ulterius] tertia propositio add. in marg. P119 corollario] corrolarium add. in marg. P120 Patet] confirmatio add. in marg. P121 non] sup. lin. P122 corollario] corollarium add. in marg. P123 Confirmatur] confirmo add. in marg. P124 necessitas] om. P225 hiis] ad propositum add. in marg. P126 catholica] futuras add. sed del. P227 capitulo] sup. lin. P128 principium] ut alpha add. in marg. P129 secunda] etc. P230 causa] † add. sed del. P231 agendum] et add. P232 corollarium] in marg. P1 P233 inimpedibilis] impedibilis P234 corollarium] in marg. P135 ad propositum] in marg. P1; om. P236 quod] om. P237 quemlibet] etc. add. sed del. P138 preveniat] etc. add. P139 prevenit preveniat] sup. lin. P140 Augustinus] de add. sed del. P241 gratia] Gregorii P242 prima propositio] in marg. P1 P243 ymo] p. c. P144 deliberatus] sup. lin. P145 non] sup. lin. P246 secunda propositio] in marg. P1 P247 tertia propositio] in marg. P148 temptato] sup. lin. P149 est] istum add. sed del. P150 nunc] sup. lin. P251 elicere] l add. sed del. P252 etc aut vincere] sup. lin. P153 diffinitionis] de duabus animabus add. sed del. P254 peccatum] Pater P255 patet — 15] in marg. inf. P156 corollarium] in marg. P157 corollarium] iter. in marg. P158 predestinatione] v add. sed del. P259 etc] om. P260 ad propositum] in marg. P1; om. P261 cum] prev add. sed del. P262 dei] om. P263 septimam] aliam P264 aliquem] effe add. sed del. P265 actum] sup. lin. P166 positivam] sup. lin. P1; om. P267 deum] om. P268 secundum legem etc] sup. lin. P1; om. P269 agit] vel gratiam alicam esse necessariam pro* nunc* add. in marg. P170 Patet] nota add. in marg. P171 reprobatis] necessitas secundum quid add. in marg. P172 libere] sup. lin. P173 libere] vel add. sed del. P174 liberum] videtur debuisse possuisse libertatem bam data creatura preventa ad aliquid si preveniretur ad oppositum posset in illud add. in marg. P175 propter — liberum] om. P276 primum] in marg. P1; om. P277 circumstantiam] circumferentiam P278 secundum] in marg. P1; om. P279 immorari] in essentiam agit nec in potentiam add. in marg. P180 seu divina voluntas] sup. lin. P181 voluntas divina] divina voluntas P282 vel — erit] sup. lin. P183 et] om. P284 Quamvis] deducitur actione demonstratio add. in marg. P185 a] sup. lin. P186 Attamen] pone scire post velle et consequenter fore add. in marg. P187 voluntas] sup. lin. P188 intensius] sup. lin. P189 prius] add. in marg. sed del. P1;de peccato add. in marg. P190 velle creaturam] sup. lin. P191 non] exemplum add. in marg. P192 deum] sup. lin. P193 velle] ag add. sed del. P194 creaturam] sup. lin. P195 quam — a] sup. lin. P1; om. P296 dicebam] Deum non prius add. sed del. P197 sequitur] p. c. P198 sequitur] quod nullus po add. sed del. P199 erit] om. P2100 etc.] utrum Deus ad effectum aliquem producendum active preveniat creaturam add. in marg. inf. P1101 responsio — braquino] om. P2102 move] movetur P2103 dubium] add. in marg. P1104 illa] p. c. P2105 productiva] producta P2106 intrinsecos] producend add. sed del. P1107 necessitat] igitur etc. non valet add. sed del. P1108 B] instanti add. sed del. P2109 C] et add. P2110 c] B a. c. P1111 actum] vel add. sed del. P1112 nullo] est add. sed del. P2113 igitur] etc. add. P2114 hec] conclusio P2115 c] p. c. P1;B P2116 Considera] posset dici quod in uno ista causalis est vera quia Deus agit etc. add. in marg. P1;sed add. sed del. P1117 plus] conceditur add. sed del. P1118 addit] addat P2119 melius] iter. sed del. P1120 ad dubium] in marg. P1; om. P2121 Deus] agendo add. sed del. P1122 esse] sup. lin. P1123 Aliter] ad propositum quod Deus non possit etc. add. in marg. P1124 prius] a possibili non negativa sed sufficit de inesse etc. add. in marg. P1
