PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Utrum ad omnen actionem cause secunde coefficientia prime cause necessario requiratur
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC
|P1 38r| |P2 70r| Utrum 1 ad omnen actionem cause secunde coefficientia prime cause necessario requiratur
Videtur quod non, nam creaturam agere Deo non coagente non claudit contradictionem, igitur est possibile.
Item, ad Deum communicare creature2 omnem activitatem suam et omnem modum agendi creature non sequitur3 illam equari Deo, igitur est possibile.
Item, aliud est Deum velle creaturam posse producere et ipsam producere A. Velit igitur Deus primum et non secundum vel creatura, tunc potest agere et propositum Deo non coagente, quia non voluntate ipsam agere. Si non, contra, nam Deus vult ipsam posse agere A, igitur potest agere A.
Item 4, si ad actiones causarum secundarum requiratur divinus concursus 5 vel igitur prius vel posterius vel eque primo. Non prius, quia tunc ad actum peccati preveniret Deus creaturam. Item, quod Deus non preveniat craturam sic6 si in omni instanti nature in quo Deus produceret A effectum creatura produceret A effectum, non prius, nam Deus produceret quam creatura.
Ista consequentia, si conditionalis est 7 vera. Et antecedens est verum. Et consequentia patet per simile de instanti temporis, nam si in omni instanti temporis in quo Deus producit etc., tunc non prius tempore.
Nec potest dici quod eque primo, quia sequitur ‘creatura producit’, ergo Deus, et non econverso, |P2 70v| igitur Deum producere est prius. Nec posterius, quia tunc staret agere creature respectu sui actus liberi subducto agere divino contra conclusionem.
Item 8, si nullius effectus creature rationalis sive moralis positi inesse esset dare causam qua posita cum omnibus naturaliter previis ad effectum sequitur effectum poni, tunc ratio quare9 magis est quam quisque alius similis vel contrarius.
Circa quod queritur numquid sit alica causa secunda qua posita cum quibuscumque previis requistis ex qua subducta divina coefficientia. Quod non, quia tunc illa posita cum illis dispositionibus previis Deus non posset impedire illum effectum esse, quia si consecutio sit formais, Deus non potest facere quin sit formalis, sicut non posset facere quin triangulus habet tres, illud autem est possibile, igitur. Et ulterius posita causa prima in omni dispositione previa requisita ad hoc quod talis effectus producatur ab ea. Stat equaliter illum effectum esse sicut non esse vel econtra.
Et per consequens ad tale non sequitur effectum esse, nam omne principium et requisitum effectum producendo ex parte Dei est necessarium et ex necessario non sequitur contingens. Et hoc de Deo non concurrente causa secunda.
Ulterius infertur quod posita causa prima in omni dispositione previa requisita ad hoc quod effectus sit etiam concurrente causa secunda. Equaliter stat effectum esse sicut non esse et econtra, et sic sequitur generaliter nullam esse necessitatem antecedentem.
Oppositum dubii probat multipliciter, quia catholicum est videnter sufficere actoritates 10.
Ad previam, quia creaturam agere Deo non coagente non implicat. Dicitur quod ymo sicut implicat 11 esse et Deum non esse. Aliunde etiam probatur non posse esse aliquid a sola creatura, nam quodlibet dependet infinite, et sic non potest supplere de creatura. Assumptum patet, quia magis dependet quodlibet tale a Deo quam sit ipsum ab alico creato possibile dependenderi, sed data quacumque dependentia qua dependet a creato alico maiori dependeti a Deo12 potest dependere ab alio13 creato, igitur.
Ad secundum quo dicitur quod si Deus communicaret |P2 71r| omnem potentiam et modum etc. ad hoc non equaretur creatori creatura dicitur quod ymo.
Posita dispositione divina quantum est ex parte, id est enuntiato de ipso quolibet dicto absolute nullum extrinsecum imputatione stat rem non esse, sed aliquo enuntiato, puta velle A esse pro nunc non stat, scilicet cum talis enuntiationis veritate talem rem non esse nec propter hoc est deus necessitas. Antecedens, nam talis enuntiatio, antecedens est contingens. Et contingens est quia nullam ennuntiationem additam enuntiat noviter esse etc. Patet viarum concordia.
|P1 38v| Cum ulterius arguitur quod Deus postest velle creaturam posse agere absque eo14 quod velit ipsam sic agere. Dicitur quod secundum veritatem non aliud est Deum velle posse etc., quia utraque est Deus.
Obmissa fuit una ratio de infinito agere an finite vel infinite et concedit quod infinite Deus concurrit nec magis ad unum effectum quam ad alium, quamvis unus sit maior alio, et tunc cum infertur quod ille efectus foret infinitus, non valet consequentia. Nam, cum illa potentia sit libera, libere determinatur ad certum gradum, sicut ex libertate mea possum15 me determinare ad intenssiorem vel remissiorem volutionem.
Et, cum arguitur quod, si Deus mere naturaliter concurreret, produceret effectum infinitum etc., negatur consequentia et causa est quia agens naturale semper agit quantum sufficit agere, non autem liberum.
Et, cum ulterius infertur quod a proportione equalitatis proveniret actio cum 16 equaliter ageret sicut resisteret, negatur consequentia17 propter concursus causarum secundarum.
Sed contra: subductis actionibus causarum secundarum stante actione prime cause, puta Dei, non minus produceretur effectus. Sed cum in alteratione inter aquam et ignem, scilicet actio Dei et ignis, tunc subducta actione staret actio inter ignem et aquam et Deum et Deum18, tunc a proportione 19 equalitatis20 proveniret actio. Cum equaliter ageret Deus sicut resisteret, negat consequentiam.
Ad aliud articulum dicitur quod Deus prius agit quam creatura ad effectum communem. Ad illum modum loquendi de21 prius natura, nam sequitur creatura agit etc. Et cum arguitur ulterius de actu peccati, conceditur, nec propter hoc sequitur aliquod inconveniens.
Si arguatur 22 quod creatura habet hunc actum23 omni eo modo quo Deus vult eam illam habere, igitur creatura non peccat illum habendo, negat consequentiam, quia licet omni modo quo Deus vult illam creaturam habere illum actum illa hac, tamen creatura aliqualiter habet illum actum qualiter Deus non vult creaturam illum actum habere, et sic non est totaliter conformis voluntati divine.
Tamen potest aliter dici quod talis nullo modo habet |P2 71v| illum actum quin illo modo Deus velit voluntate beneplaciti illum24 habere, sed non sequitur, ergo non peccat, quia deformat precepto vel legi iustitie, et ideo voluntas divini beneplaciti non est lex eterna vel regula, dictum fuit alias.
Sed contra, quia male et culpabiliter illum et sic non vult Deus illum agere, igitur alico modo etc. non valet consequentia, nam culpabiliter aut male agere non est aliquo modo agere.
Et si arguatur de veritate huius ‘Sortes peccat’ solvitur per idem, quia non agere ut debet nec est de Deo volitum nec nolitum.
|P1 39r| Aliud 25 dubium, utrum certa premisio26 futurorum contingentium sit ex predestinatione voluntatis divine. Hic sunt due oppiniones opposite.
Una ponit Deum prius scire futurum fore quam velle futurum fore. Secunda econtra, Deum prius velle futurum fore quam nolle.
Motum prime27 oppinionis, quia non videtur eis aliter posse salvari vel vitare Deum esse actorem peccati nisi ponendo scientiam Dei complexam precedere voluntatem divinam respectu eorumdem.
Contra istam arguitur: natura, ut dicit iste doctor, catholici communiter ymaginantur28 divinam essentiam esse speculum clarissimum ex sua infinitissima claritate dictinctam non confuse ydeas omnium intelligibilium obiectium proferens in quod speculum intellectus divinus aspiciens habet omnia speculanter.
Et hinc 29 quod intellectus divinus in ea aspiciens determinationem voluntatis sue quoad distinctionem possibilium futurorum a non 30 futuris, sciens eam esse infrustrabilem et impedibilem circumstantiam scit vel iudicat quod hic erit.
Item, ex ista positione sequitur quod nullum futurum esset in libera potestate divine voluntatis, quia respectu ipsius31 futuri esset aliquod antecedens ex quo sequitur formaliter ipsum fore quod quidem antecedens non esset in libera potestate voluntatis divine. Probatur, quia sequitur ‘Deus scit hoc fore’ etc. Hoc autem non est in potestate voluntatis divine, cum per sic ponentes precedat omnem actum divine voluntatis. Si fiat argumentum de voluntate creata non est simile alias responsum est.
Item quodlibet prius stat ipsum esse sine posteriori, igitur iuxta oppinionem staret Deum sive Antichristum fore et non velle ipsum fore. Et ulterius Antichristum fore vel esse staret et Deum non velle.
|P2 72r| Item, si oppinio foret vera, tunc huius intellectus prius sciret possibilia futura et distingueret ea a possibilibus non futuris quam voluntas vellet illa esse futura. Consequens falsum, nam illa solum distinguntur per actum voluntatis divine.
Item, si prius Deus scit A esse futurum quam velit, tunc in sic sciendo est causa quare A est futurum vel non est causa. Si sic, tunc oppinio non bene vitat Deum esse causam peccati, nam eque est futurum peccatum sicut unum ad futurum. Si dicatur quod in sic sciendo non est causa quare A est futurum, sed requiritur quod velit A esse futurum. Tunc arguitur sic: Deus prius scit A esse futurum quam velit A esse futurum. Sed Deum velle A esse futurum necessario presupponitur ad A esse futurum, et per consequens Deum scire A esse futurum32 est causa quare A est futurum. Et sic Deus erit causa peccati.
Item ponit33 quod intelligere simplex predcedit velle et complexum subsequitur.
Contra istam34 oppinionem opponitur, nam ad ipsam sequitur quod certa35 previsio futurorum et horum distinctio a non futuris esset per actum divine voluntatis. Contra, nam tunc sequitur quod signatis duobus possibilibus peccatis quorum unum erit, ut A, aliud non erit ut B, Deus scit quod A erit et per hoc quod vult quod A erit, et sic Deus erit causa peccati.
Secundo: sit una res possibilis possitiva futura, et B unum peccatum futurum, tunc ita bene potest intellectus divinus scire B et fore sicut A, ergo utrumque voluntate divina equaliter determinante. Vel si non vult B fore voluntate divina non predestinante B fore pariter de A poterit scire.
Item, intellectus divinus eque primo potest intelligere B fore sicut velle36 A fore et eque primo potest intelligere A fore sicut37 B fore, ergo eque potest intelligere B fore sicut velle A fore, et sic voluntas divina non prius vellet A fore quam intellectus eius38 sciret A fore.
|P1 39v| Item, si voluntas divina prius vellet rem fore quam intellectus divinus sciret rem fore, tunc prius foret res determinata ad fore quam intellectus divinus sciret illam fore. Et sic prius natura esset res quam intellectus divinus sciret illam esse vel fore, et sic rem fore presupponatur39 ad scire Dei, et sic scientia Dei dependeret a re extra, quod non videtur concedendum, |P2 72v| cum sit causa rerum 40.
Item, si Deus prius est41 velle rem fore quam sit42 scire ipsam fore cum scire Dei sit causa rerum, sequitur quod Deus prius vult rem esse futuram quam erit. Non valet, nec consequens inconveniens 43.
Item sequitur ‘res erit, ergo Deus vult illam fore’ et econtra, igitur neutrum prius reliquo per regulam tactam supra.
Item, sequitur quod res non posset esse nisi Deus vellet illam esse, sed contra, nam eque potens est divina voluntas ad producendum actum suum extrinsecum ut creata voluntas ad producendum suum intrinsecum, ymo in infinitum magis. Sed voluntas creata potest suum actum intrinsecum producere, nullo alio intrinseco presupposito. Alias esset processus in infinitum in talibus actibus intrinsecis, igitur voluntas divina potest producere actum extrinsecum nullo intrinseco presupposito etc.44
Ad articulum45: tunc respondetur ponendo quod respectu cuiuscumque obiecti positivi, quod est vel erit46, habet Deus velle 47, respectu autem obiecti privatim quale est peccatum nec habet velle nec nolle, quia malum sub ratione mali nullo modo est volubile a Deo.
Et tunc distinctio futurorum possibilium a non futuris est per predeterminationem voluntatis divine, ita quod signatis duobus possibilibus positivis quodrum unum erit, puta A, et aliud non erit, puta B, Deus scit A fore per hoc quod vult A fore.
Nam divina essentia in indiferens est secundum se et intellectus divinus similiter, et ideo ultra hoc requiritur unum determinans vocatum a 12 Metaphysice perheresis, quod idem est quod voluntatis determinatio, vel voluntas actualis, vel volutio.
Et hic est48 advertendum quod cum divina essentia, scientia, et voluntas, et volutio idem omnino 49 oportet habere intellectum bonum, scilicet quod Deus ex eo precise quod Deus aut cognoscens non est50 causa, sed quia volens, id est ista causalis vera, quia Deus vult A esse, non quia Deus est etc. aut quia sciens, vel dum Deus est volens A pro tunc, tamen in quo duo extrinseca ponuntur que non antecedunt rem esse.
Ad rationes51: primo arguebatur quod pariter52 Deus sciret A peccatum fore |P2 73r| ex predeterminatione sicut unum positum videtur posse dici iuxta dicta 53 sua quod Deus novit rem positivam, quia predeterminationem voluntatis ad hoc videt, ideo quidquid est positivum in peccato sic videt, cum autem privativum non sit entitas nec Deus velit nec velit etiam id quod privat videt illud positum non fore, et sic illam caritatem improprie per non velle divinum ad hoc vel forsan hoc privativum sicut nec est volubile a Deo sicut nec factibile, ita nec scibile aut intelligibile, sed sufficit non percipere oppositum habitum fore etc.
Aliter enim sequeretur scientiam Dei actualiorem volutione et priorem natura per non converti consequentiam dicitur quod non concluditur nec maior actualitas nec prioritas proprie, scilicet inconvertibilitas etc.
Per hec ad alia faciliter poterit apparere.
Explicit de .
1 Utrum] add. in marg. P1 P22 creature] om. P23 sequitur] requiritur P24 Item] ad propositum add. in marg. P15 concursus] sequitur add. sed del. P16 sic] sup. lin. P17 est] bon add. sed del. P18 Item] de necessitate omnia add. in marg. P19 quare] sup. lin. P110 actoritates] nota consequentiam modus de necessitate et antecedentis contingentia alter add. in marg. P111 implicat] Deum add. P212 deo] om. P213 alio] aliquo P214 eo] sup. lin. P115 possum] iter. P216 cum] ag add. sed del. P217 consequentia] sup. lin. P118 et deum] om. P219 proportione] aq add. sed del. P220 equalitatis] equaliter P221 de] Deus a. c. P122 arguatur] quod Deus add. sed del. P123 actum] modum P224 illum] illa P225 Aliud] Astona add. in marg. P126 premisio] promissio P227 prime] vere P228 communiter ymaginantur] ymaginantur communiter P229 hinc] est add. P230 non] fia add. sed del. P231 ipsius] illius P232 sed — futurum] om. P233 ponit] ponitur P234 istam] p. c. P135 quod certa] om. P236 velle] sup. lin. P137 a fore sicut] sup. lin. P138 eius] sup. lin. P139 presupponatur] pressarum mutatur P240 rerum] non sequitur nam scire Deum esset nunc predeterminationem voluntatis etc. add. in marg. P141 est] sup. lin. P142 sit] sup. lin. P143 inconveniens] vel non est inconveniens consequens illatum exponendum id est ista causalis etc. add. in marg. P144 etc] om. P245 ad articulum] in marg. P1; om. P246 quod — erit] sup. lin. P147 velle] vel add. sed del. P148 est] iter. P149 omnino] idem add. sed del. P250 non est] sup. lin. P151 ad rationes] in marg. P1; om. P252 pariter] om. P253 dicta] sui add. sed del. P2
