PDF TEI XML Stephanus Galdeti —
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC

|P1 125r| Assit principio virgo Maria meo

<Q>uestio est utrum elementa maneant in mixto formaliter .

Quod sic ostenditur: illa manent inmixto quorum accidentia manent, quia accidentia sine subiectis esse non possunt, sed accidentia elementorum sunt huiusmodi, scilicet calidum etc.

Oppositum 1 , quia tunc sequeretur quod mixtum non esset unum auctoritate Commentatoris supra 2 De anima , dicentis quod compositum non est unum nici propter unitatem existentem in forma . Idem dicit ipsemet 12 Metaphysice , 12 commento: consequens est impossibilis, quia mixtum est species . Species autem una natura vult esse.

Dicendum  2 de questione. Primo, ponam oppinionem que michi videtur esse verior.

Secundo, ponam rationes in contrarium illius oppinionis.

Tertio, illas pro posse dissolvam.

Quarto, movebo quedam dubia circa dicta.

Quinto, dissolventur.

Sexto, dabitur modus mixtionis.

De primo  3 dico quod elementa non manent. Hoc sic ostenditur, quia hoc posito sequeretur alterum duorum quorum utrumque est impossibile, scilicet vel quod quelibet pars mixti non esset mixta vel quod duo corpora  4 essent in eodem. Primo est inconveniens 1 De generatione , capitulo de mixtione. Dicimus autem oportere si mixtum est aliquod mixtum omoiomeros esse et quemadmodum aqua aque et temperati, id est mixti.

Secundum patet inconveniens in multis locis ab Aristotele . Probatur consequentia, quia si elementa manent aut in eodem situ aut diversis. Si in eodem, duo corpora vel plura simul sive diversis. Secundum, quia nichil est mixtum nisi sint ibi quatuor elementa, modo partes mixti non erunt huiusmodi. Dicitur immo ab aliquibus quod non est inconveniens plura corpora elementaria esse simul.

Contra: duobus suppositis. Primo, quod elementa venientia ad constituionem mixti non sunt equalis quantitatis. Probatur, quia habent adequari in virtutibus, ut dicit Aristoteles : quando autem potentiis adequantur  5 equaliter tunc translatur iterum in dominans ex sui ipsius natura, non generatur autem alterum, sed medium commune . Sed hoc non esset supposita equali quantitate, quia in equali quantitati unum elementum est altero potentius.

Secundo suppono quod locus proprius debet esse equalis locato pro convenientia, ut patet 4 Physicorum . Ex quibus cum concesso sequitur quod locus proprius non erit equalis locato, ut clarius est deducere.

Idem  6 probatur supponendo dictum Aristotelis 1 Celi quod in materia non est potentia ad aliquam formam, nisi per separationem eius a prima forma . Hoc supposito probatur propositum, quia, si forme elementorum manerent, tunc forma mixti reciperetur in aliquo in quo est impossibilis ipsam recipi, ut faciliter potest deduci.

Item  7 , arguitur idem, quia aliter sequeretur quod aliqua substantia generaretur sine corruptione alicuius. Hoc falsum 1 De generatione quo circa propter huius corruptionem alterius generationem esse et huius generationem alterius corruptionem inquietam necesse translationem . Tenet consequentia de se, ex quo in generatione mixti non corrumpuntur elementa, quia nichil videtur ibi debere corrumpi.

Item 8 , nichil maneret quam ad eorum esse perfectum et completum vel quantum ad esse incompletum. Non primum, quia dicunt duo contraria secundum suas excellentias essent simul. Probatur, quia elementa quantum ad eorum esse perfectum requirunt qualitates in summo, eo quod sunt eorum proprie passiones, ut videtur velle Commentator 3 Celi et mundi , nec quantum ad esse diminutum, quia elementa non suscipiunt intenssionem nec remissionem, ut alias ostensum est. Et ad presens adducitur auctoritas Lincolniensis 1 Posteriorum , sic dicentis: innuitur autem quod generatio est succesiva, cum tamen alibi dicatur quod generatio est subita, et dico quod forma rei generate maxime in simplicibus induit partem materie post partem succesive, quia pars propinquior generanti citius propriatur ad inceptionem forme substantialis quam pars remotior, et ex hoc intellectu est generatio succesiva, quia pars materie post partem recipit formam substantialem, nec ultra recipit intenssionem in illa forma, sed si forma accidentalis, ut calor, fieret recepta in aliquo, potest intendi succesive usque ad summum caloris, et erit alteratio succesiva per divisionem caloris et receptionem partis ante partem. Hanc succesionem que est per divisionem forme recepte non habet generatio, et ex opposito huiusmodi succesio dicitur subita, habet tamen generatio successionem per divisionem materie recipientis formam substantialem in parte post partem  10 .

|P1 125v| Item  11 , si elementa manerent in mixto, tunc sequeretur quod ignis posset esse frigidior vel secum compati tantam frigiditatem vel alterati ad tantam frigiditatem vel maioris quam sit frigiditas aque. Hoc videtur absurdum, nec egens ulteriorem deductionem. Probatur consequentia, quia aliquid est mixtum frigidius, ut docet experientia de lapide marmoreo.

Ad  12 idem sunt auctoritates.

Una est Aristotelis 1 Celi et mundi dicentis: in carne quidem et ligno et unoquoque talium et potentia ignis et terra manifesta est quod in illis segregata in igne est aut caro aut lignum, non inest neque per potentiam, neque per accidens .

Item 1 De generatione : secundum eundem modum  13 nec corpus  14 cibum nec figuram terre mixtam . Et subdit: salvata enim videntur . Ideo Aristoteles : post neque manent, igitur actu ut corpus album nec corrumpuntur nec alterum nec ambo . Supple ‘non corrumpuntur’ secundum exemplum, sed secundum quid medium salvatur enim virtus eorum . Ecce quod non manent formaliter nec actu, sed virtualiter. Patet etiam actoritate Averroys 1 De generatione dicentis recte quidem dicitur elementa seu miscibilis non esse in mixto actu et salvari in potentia . Et sic dictum sit de primo principali huius questionis.

Secundum  15 principale est movere rationes contra dictam positionem. Et primo sunt alique rationes Alberti 3 Celi et mundi . Prima ratio est hec: ex illis componitur mixtum formali in quo resolvitur. Patet 1 et 3 Physicorum , sed in elementa resolvitur, igitur.

Et  16 confirmatur etiam hoc quia in eo manent elementa in quo manent elementorum accidentia, quia accidentia ipsis manentibus a subiecto separari non possunt, sed in mixto accidentia etc. Patet, quia calidum, frigidum et huiusmodi.

Et  17 confirmatur idem: illa manent in mixto quorum virtutes proprie manent, sed elementa sunt huiusmodi, ergo etc. Patet maior, quia virtus consequitur substantiam rei. Sed patet minor quia mixtum potest calefacere, frigefacere et similia.

Item  18 , sequeretur quod tot formarum esset susceptibilis materia compositi sicut prima materia, hoc tamen falsum, quia materia prima est susceptibilis formarum simplicium quarum tamen non est susceptibilis  19 materia compositorum. Probatur consequentia, quia ex quo in mixto non manent elementa, manet sola essentia prime materie, et sic est eadem prima materia et materia compositorum, et sic propositum.

Item,  20 quarto sequeretur quod materia consequens non fieret propria. Hec est impossibilis 2 De anima , ubi vult Aristoteles quod actus primus sit in materia propria. Idem dicit 8 Metaphysice dicens: etsi ex eodem omnia primo, eisdem autem primis et eadem materia ut principium hiis que fiunt, tamen aliqua propria cuiuslibet ut fleumatis materia prima dulcia aut crassa, colere vero amara, aut alia quedam, forssan autem hec ex eodem omnia. Et tenere videtur contraria, quia hec videretur maxime per formas elementorum quas tamen dicit non manere . Hee sunt rationes Alberti in predicto loco.

Item,  21 arguitur rationibus communibus, quia illa que manent solum alterata non corrumpuntur, sed elementa sunt huiusmodi per diffinitionem mixtionis, quia est imobilium etc.

Item,  22 sequeretur quod elementa non essent elementa. Hec impossibilis, et probatur consequentia per diffinitionem elementi, quia elementum est ex quo primo fit unumquodque in existente indivisibili specie in aliam speciem, 5 Metaphysice capitulo de elemento.

Item,  23 quod resolutio immediata mixti non esset ad quatuor elementa ex quo non sunt in ipso mixto. Consequens est impossibile 5 Metaphysice et 4 Metheorice .

Item  24 elementa non essent principium nisi forsan per accidens ipsius mixti. Hoc tamen est impossibile, nam sicut materia prima se habet ad simplicia, ita videntur simplicia se habere ad mixta, modo prima materia est principium per se. Tenet consequentia, quia quod non manet in adventu alterius non videtur per se principium illius, modo parte sic est de elementis.

Item,  25 mixtum esset eque simplex, sicut elementum quod videtur implicare. Tenet consequentia, quia sicut in elemento non est nisi prima materia et forma illius, sic etiam in mixto.

Item,  26 dicitur 1 Celi et mundi quod mixtum movetur per naturam elementi predominantis et illa natura non est materia, quia illa est in potentia ad omnem motum, et sic non est principium actus determinati, ergo forma, modo illud per quod movetur mixtum oportet in existere mixto.

Item,  27 materia prima reciperet omnes formas immediate. Consequens videtur falsum, quia tunc in receptione formarum non esset aliquid ordo. Hoc falsum. Tenet consequentia quod recipit. Non est dubium immediate formas elementorm et simili parte formas mixtorum, ergo et cetera.

Item,  28 hoc videtur poni, quia ex duobus entibus in actu non fit unum. Sed hoc falsum, quia ex duobus accidentibus fit tertium, ut patet de corpore.

|P1 126r| Item  29 , tunc mixtio non differt a generatione. Consequens est impossibilis per Aristotelem dicentem in illa particula hic: quidem videtur sermo querere quid differt actu mixtio a generatione et corruptione et quid imobilis a generabili et corruptibili. Manifestum enim quod oportuit differe si est mixtio . Probatur consequentia, quia generatio est quando hoc totum mutatur in hoc totum nullo sensibili remanente ut subiecto , ut patet circa principium 1 De generatione , modo sic tamen ponit in mixtione ideo etc.

Item  30 si hoc esset, tunc sequeretur quod animata non moverentur a se ipsis aut quod motus esset in ente in pura potentia. Utrumque horum est falsum. Primum 8 Phisicorum ubi dicit Aristoteles  31 namque ipsa a se ipsis dicere impossibilis est. Vitalem enim hoc animatorum est proprius. Impossibilitas secundi patet ex 5 Physicorum : quod autem simplicter non est hoc aliquid est hoc nullo modo. Impossibilis enim quod non est moveri . Ens autem in potentia non est hoc aliquid, ergo impossibilis est in eo esse motum. Consequentia patet, quia omne quod movetur a se oportet esse divisibilis in duas partes, quarum una est movens et altera mota, ut patet in eodem 8, modo cum anima sit movens, oportet corpus esse motum, modo si in illo non sint elementa, erit ens in prima potentia, et sic secundum inconveniens. Ad idem sunt actoritates. Nam dicit Aristoteles quod non corrumpuntur nec alterum nec ambo et multa alia dicta in eodem capitulo videntur hoc sonare.

Restat  32 autem ponere tertiam partem questionis que est in solutionem rationum. Ad primum, cum dicitur ex illis componitur mixtum in que resolvitur , dicendum quod aliquid potest resolvi in aliud dupliciter, vel per simplicem divisionem. ut domus in lateres etc., alio modo per translationem sive per alterationem precedentem. Primo modo est vera maior, non secundo modo. Alie due remanebant insolute in exemplari, et tu solve.

Sed ad tertiam 33 , in qua dicitur quod tot formarum, esset susceptibilis solutio quod stat in hoc, scilicet quod est concedendum pro quo intelligendum, quod sicut materia existens sub forma simplicis non est susceptibilis forme compositi  34 , nisi in quantum miscetur cum aliis simplicibus 35 , sic nimirum si  36 materia existens sub forma mixti, ut sic non sit susceptibilis formarum simplicium nec propter hoc debet argui susceptibilis pauciorum formarum quam prima materia seu materia simplicis ideo etc.

Ad quartam 37 , que dicit quod materia communis non fieret propria, negatur consequentia, unde materiam communem fieri propriam potest intelligi dupliciter: uno modo quod fiat appropriata per formam sibi inherentem et manentem in adventu alterius, et isto modo non est verum saltem in proposito; alio modo, quod fiat appropriata per agens alterans et disponens ad talis formae receptionem, et isto modo bene sit in proposito, et sic forme elementorum appropriant materiam communem, nec propter hoc oportet manere, ut datur exemplum de forma spermatis que apropriatur materiam sibi subiectam, forsitan humane.

Ad quintam 38 rationem dicendum: conceditur illa diffinitio tanquam vera, quod mixtio est micibilium alteratorum, sed non solum, sed etiam corruptorum. Quecumque enim sunt corrupta sunt alterata, quia ly ‘alterata’ est participium preteriti temporis. Et si dicatur quare non dicit corruptorum, dicendum quod causa est ut ponitur in illa questione quod mixtum potest accipi dupliciter, uno modo pro substantia mixti composita ex forma mixti et ex materia, et sic dico quod non loquitur ibi Aristoteles de mixtione, et sic est falsum elementa manere in mixto; alio modo potest capi mixtum pro motu precedenti quo adquiritur substantia mixti. Primum dicitur mixtum pro tanto, quia continet virtutes elementorum. Dat enim quidquid elementa dant materie virtute perfectiori, et tunc dico quod manent in mixto isto 39 modo, et illo modo accipit Aristoteles mixtionem pro motu quo substantia mixti adquiritur.

Ad aliam  40 dicendum secundum Commentatorem ibidem quod illa diffinitio intelligitur de prima materia. Et patet etiam per particulas, quia dicitur ex quo primo fit res modo ex elementis non, iste autem competit primo unumquodque, illa enim iam ulterius fiunt ex aliquo priori. Item, dicitur ibi indivisibili specie in aliam etc. Istud autem competit prime materie, non elementis.

Ad aliam  41 , quod resolutionem mixti esse ad elementa potest intelligi dupliciter: uno modo per simplicem divisionem que est ad partes quantitativas, et hoc modo non est possibile in proposito; alio modo per alterationem, et hoc modo bene possibilis. Et quando dicitur quia ex illis non componitur , dico quod compositio est duplex, vel formaliter, vel materialiter et potentialier. Illud quod tu dicis est verum, si nullo modo componatur, nullo modo resolvitur, si tamen virtualiter potest resolvi per alterationem, si formaliter potest resolvi per simplicem divisionem.

Ad aliam  42 dicit iste magister quod sunt principium per se, quia licet non manent formaliter, manent materialiter, et hoc sufficit, et vide tu super hoc.

|P1 126v| Ad nonam 43 dico quod non est eque simplex, unde sciendum quod compositio est triplex. Quedam enim est compositio materialis seu compositio qua aliquid componitur ex aliquibus materialiter, non formaliter, ut mellicratum ex melle et aqua, non tamen manentibus sub propria forma. Aliud invenitur compositum formaliter ex aliquibus quorum utrumque manet sub propria forma ut compositio domus vel exercitus ex hominibus. Aliud invenitur compositum virtualiter, sicut medium componitur ex extremis, ut fuscum ex albo et nigro et cum simplex opponatur compositio simplex dicitur tot modis. Et per hoc ad rationem dico quod elementum et mixtum sunt eque simplicia per privationem compositionis formalis, sed non concludit de compositione virtuali vel materiali.

Ad aliam  44 quia mixtum movetur secundum naturam elementi predominantis hoc potest intelligi dupliciter. Uno modo, quod moveatur per materiam vel formam elementi predominantis. Isto modo non credo. Alio modo potest intelligi quod moveatur per virtutem consequentem formam mixti per similitudinem elementi dominantis in causatione mixti, et isto modo est illud intelligendum, et ratio quare movetur secundum motum talis elementi est quia magis sibi assimilatur quam alicui aliorum, quia predominabatur in causatione forme mixti.

Ad aliam  45 dicendum quod materiam recipere omnes formas immediate est <intelligendum> dupliciter. Uno modo, per privationem cuiusque forme medie receptive, et isto modo concedo quod recipit omnes immediate. Alio modo, per privationem cuiuscumque forme causalis causalitate effectiva, et isto modo negandum, et isto modo intelligendus est Commentator, si hoc neget. Forme enim elementorum sunt medium ad receptionem forme mixti, sicut efficiens.

Ad duodecimam 46 dicit quod illa potest esse una causa et negat instantiam in accidentibus dicendo scententialiter quod corpus non fit ex longitudine et latitudine essentialiter, sed tantum terminative. Sunt enim ista termini corporis.

Ad aliam, que est quartodecima  47 , petit differentiam generationis et mixtionis. Dicendum pro solutione quod talis est differentia, unde sciendum quod loquendo de generatione simpliciter quod non differunt, ymo mixtio continetur sub generatione, sed accipiendo generationem extremi ex extremo bene differunt dupliciter. Primo, quia in generatione oportet quod generans et illud ex quo generat non sint adequate. Non enim unum transmutaret alterum in sui substantiam, sed bene in mixtione, ut ponit Aristoteles in textu. Secundo, quia in generatione simile a simili generatur potissime univoca, sed in generatione mixti non sic, ut patet. Et quando arguitur quod generatio est quando hoc totum mutatur in hoc totum nullo etc., dico quod verum est nullo  48 nec virtualiter nec formaliter manente sicut est in generatione extremi.

Ad aliam de motu animalium dicendum negando consequentiam. Et quando dicitur quia omne tale est divisibile in partem per se moventem et partem per se motam et quando dicitur ultra si forme elementorum etc. non erit ita, nego istam. Ad probationem, anima est movens corpus motum etc., dicendum quod anima non est movens et corpus motum, sed una pars quantitativa est movens et alia mota, scilicet media pars cordis est movens, alie vero mote. Et illud patet auctoritate Aristotelis in libro De motibus animalium , ubi sic ait: motivam quidem partem potentia quidem, una opperatione autem plures, et tamen simul moveretur membra et cetera que secuntur et quibus clare intuenti patet quod una pars quantitativa movet alia vero mota. Sed instabit quia Commentator dicit  49 in 8 Physicorum quod: animal movetur ab anima et quod anima quidem motor, corpus autem motum . Item Commentator dicit 8 Physicorum , commento 3, quod motor debet esse distinctus a moto aut secundum diffinitionem et esse simul, sicut illa que moventur ab extrinseco, aut secundum diffinitionem tantum, sicut est dispositio in habentibus animas . Anima enim que est motor distinguitur secundum diffinitionem non secundum esse, quia impossibile est animam esse sine corpore, impossibile est ergo quod una pars quantitativa sit movens, alia mota, quia una est distincta ab alia secundum esse, non solum secundum diffinitionem. Ad huius evidentiam sciendum quod anima potest capi dupliciter, uno modo pro substantia anime, et hoc modo sumitur cum diffinitur ab Aristotele 2 De anima anima est actus primus corporis , alio modo pro potentia seu virtute, et isto modo sumitur hic, cum dicitur quod anima est motor et quod hoc sit verum. Patet, quia principium movens in animali est indeterminata parte corporis, scilicet in ventriculo cordis, anima autem pro substantia anime non. Patet etiam auctoritate Aristotelis in fine libro De |P1 127r| motibus animalium et quia natum est unumquodque sic constantium facere proprium opus etc. quasi si diceret quemadmodum in civitate bene recta quando ordo fuerit semel stabilitus non est necesse monarcham, id est principem, adesse pro singula eorum que fiunt, ita eodem modo anima, que est principium movens, non semper adest cuilibet parti animalis, et hoc falsum est pro substantia anime, sed pro virtute verum est, sic ergo patet quod ibi debet sumi anima pro virtute anime. Ulterius, sciendum quod animam esse moventem potest intelligi dupliciter: uno modo quod sit illud quod movet, et hoc modo falsum; alio modo tanquam illud quo aliquid movet animal, sic enim anima est illud quo vivimus, sentimus, et isto modo conceditur. Ex quo satis potest dici ad rationes, et sic dictum sit de rationibus.

Circa  50 <quartam> tamen dubitatur, et primo ostenditur quod elementa maneant, et hoc sicut suppotantur quatuor. Primo, quod elementa non sunt punctualiter adequata in mixto, sed unum excedit aliud. Patet, nam in unoquoque mixto dominatur alterum elementorum 2 De generatione . Secundo, suppono quod elementum maioris virtutis non potest corrumpi ab elemento minoris virtutis. Patet, quia agens prestantius est passo 3 De anima , 4 Metaphysice . Tertio, quod si elementa debeant corrumpi in generatione mixti, hoc est ex actione ipsorum ad invicem. Quarto suppono quod, si unum elementorum manet in mixto, et reliquum. Ex quibus sic arguo: illud elementum manet quod non corrumpitur, sed elementum maioris virtutis est huiusmodi, ergo etc. Et patet de se conclusio.

Secundo, omne elemntum seu passum minoris virtutis citius corrumpitur quam agens minoris virtutis potissime, si a fortiori agente corrumpatur, eed elementum minoris virtutis est huiusmodi, ergo etc. Tunc quero de elemento maioris virtutis restante a quo corrumpitur non a se, quia simplicia non habent in se principium corruptionis, nec a contrario elemento, quia illud iam corruptum est nec a nichilo, ut patet de se, nec a celo, quod est refugium miserorum, quia non est proximum sibi ergo manet.

Tertio dubitatur quare videtur conformiter. Debetur dici quod quelibet prime non manent, sed quedam 51 media ex illis facta, quamvis ut quedam media facta ex calido et frigido, quedam vero facta ex humido et sicco. Contra: quia, si hoc sit verum, tunc sequitur quod nullum mixtum sic corruptibilis ab intrinseco. Hoc est falsum, in libro De morte et vita ubi Aristoteles ponit quamdam mortem naturalem que est cuius principium est ab intra. Tenet consequentia suppositis duobus: unum est quod omne quod corrumpitur ab intrinseco includit contraria. Patet, quia quidquid corrumpitur a contrario corrumpitur. Secundo suppono quod, sicut calidum et frigidum non opponuntur humido et sicco, ex alia parte sicut nec qualibet ex his causate, ut videtur, ex quo patet quod in mixto non erunt contrarie qualitates incluse, et sic propositum.

Instant etiam aliqui alii contra predictam positionem. Et primo sic, et videtur in virtute idem cum prima, quia tunc sequeretur quod non corrumpit aliquid hoc impossibilis. Tenet consequentia suppositis tribus. Primo, quod elementa oportet esse corrupta in adventu forme mixta per oppositum oppinantem. Secundo, quod hoc debet esse ex actione et passione aliorum adinvicem. Tertio supponitur quod res dumque corrumpitur non est, et tunc patet consequentia. Item, secundo quia corrumpentium se unum debet obtinere supra aliud, sed elementa sunt adequata potentiis  52 1 De generatione , ergo etc. Item, dubium est quid intendit Aristoteles quod non corrumpuntur alterum nec ambo, manet enim virtus eorum, quia vel intendit probare substantiam manere vel virtutem. Si substantiam, propositum; si virtutem, petit principium elementa non corrumpuntur etc. , sed manent secundum virtutem, quia virtus eorum manet. Item, queritur quid sit illa virtus elementi vel substantia elementi, et sic propositum, vel accidens elementi, et si sic, cum accidens non habeat esse sine subiecto, manet subiectum illius, scilicet substantia elementi.

Ad hec dicendum per ordinem. Ad primum dico supponendo primo quod aliquid corrumpi ab alio dupliciter. Uno modo per se, sicut illud quod corrumpitur a suo contrario, ut calidum a frigido; alio modo per accidens ad corruptionem alterius, ut calidum ad corruptionem sui subiecti. Secundo, suppono quod qualitatem entium naturalium sunt determinate ad maximum et minimum, ut patet 1 Physicorum , verbi gratia causalitas est determinata ad maximum et minimum. Ad maximum, quia si ulterius intenderetur non salvaretur forma ignis et minimum eodem modo. His suppositis patet quid dicendum, quoniam elementa se alterant in tantum quod qualibet remituntur tantum quod forme non amplius in materia remanent, et ita elementum minoris virtutis potest corrumpi elementum maioris per modum repassionis.

Ad aliud dico quod ita scito corrumpitur elementum maioris virtutis sicut minoris in corruptione qua non corrumpuntur ad extremum sed in naturam quandam mediam et hoc est quia illa natura media magis assimilatur alteri et etiam est intelligendum quod ibi non est maioritas nec excessus contra unum alterum totaliter convertat.

|P1 127v| Ad tertiam dico negando consequentiam, unde in mixto esse contraria est dupliciter. Uno modo secundum eandem partem subiecti, et hoc est impossibilis, quia contraria mutuo se expellunt, alio modo respectu diversorum partium, et hoc modo non est inconveniens. Et ad probationem, quia non habet nisi duas qualitates predictas, verum est in eadem parte, sed bene in diversis partibus iste qualitates sunt contrarie, unde qualitas media cerebri est contraria qualitati medie ipsius cordis, ut dicitur in libello De sensu et sensato , quia cor calidum cerebrum frigidum et isto modo est ymaginandum mixtum corpori ab intrinseco, quia una pars agit in aliam sibi contiguam. Sed contra, quia ex hoc videtur sequi quod nullum mixtum omoiomerum consimilium dispositionum corrumpetur ab intrinseco. Concedo quod hoc verum est, sed una parte alterata ab extrinseco, alia pars alteratur ab illa contigua, et sic totum omoiomerum corrumpitur.

Ad alias rationes aliorum possumus dicere primo ad primam negando consequentiam, unde per corruptionem duo possumus intelligere vel alterationem precedentem esse corruptivum vel esse corruptum, quod est terminus talis mutationis, et tunc dico quod in illo instanti res non corrumpitur, sed habet corruptum, et ideo pro tunc elementa non sunt, et ideo bene verum est quod quando corruptum habet esse corruptum quod corrumpens non est, sed elementa bene sunt in actuali corruptione.

Ad alteram dico quod, si unum elementum debeat transtare alterum, in sui substantiam quod deberet ipsum excedere, sed quando transtat in medium non oportet totaliter excedere, sed debet esse equalitas opposita excessui requisito ad transtationem extremam, unde hic esset distinguendo de transtatione et de excessu ut satis patet, ideo obmitto.

Ad aliam dico quod Aristoteles intendit probare quod non manent secundum accidentem sicut corpus et album, nec corrumpuntur alterum, nec ambo supple secundum extremum quia eorum virtus manet modo quando est corruptio secundum extremum non manet virtus.

Ad aliam dico quod est accidens et quando dicitur quod accidente manente eodem oportet subiectum manere, verum est maneretur eodem secundum numerum, non secundum speciem vel genus modo hic manet idem secundum genus ideo etc. Restat igitur ultimo ponere modum mixtionis bene sciendum.

1 oppositum] iter. in marg. P12 ] ordo procedendi add. in marg. P13 ] prima ratio add. in marg. P14 ] non add. sed del. P15 ] tunc add. sed del. P16 ] secunda ratio add. in marg. P17 ] tertia add. in marg. P18 item] quarta ratio in marg. P110 ] rigantur9 hec tria folia non quia contenta in eis sunt inutilia sed quia inpertinentia theologicis inquisitionibus add. in marg. inf. P19 rigantur] vel lineantur add. sup. lin. P111 ] quinta ratio add. in marg. P112 ] actoritates add. in marg. P113 ] nec figuram terre add. sed del. P114 ] album add. sed del. P115 ] secunda pars add. in marg. P116 ] secunda ratio add. in marg. P117 ] confirmatio add. in marg. P118 ] tertia ratio add. in marg. P119 ] sunt add. sed del. P120 ] quarta ratio add. in marg. P121 ] quinta ratio add. in marg. P122 ] sexta ratio add. in marg. P123 ] septima ratio add. in marg. P124 ] octava ratio add. in marg. P125 ] nona ratio add. in marg. P126 ] decima ratio add. in marg. P127 ] undecima ratio add. in marg. P128 ] duodecima ratio add. in marg. P129 ] quarto add. in marg. P130 ] quinto add. in marg. P131 ] dicens add. sed del. P132 ] tertia pars questionis add. in marg. P133 ad tertiam] iter. in marg. P134 ] ita add. sed del. P135 simplicibus] simplicembus coni. P136 ] fo add. sed del. P137 ad quartam] iter. in marg. P138 ad quintam] iter. in marg. P139 isto] p. c. P140 ] ad sextam add. in marg. P141 ] ad septimam add. in marg. P142 ] ad octavam add. in marg. P143 ad nonam] iter. in marg. P144 ] ad decimam add. in marg. P145 ] ad undecimam add. in marg. p. c. P146 ad duodecimam] iter. in marg. P147 ] d add. sed del. P148 ] ill. add. sed del. P149 ] quando add. sed del. P150 ] dubia pro quarta parte questionis add. in marg. P151 quedam] quedem coni. P152 ] secundo add. sed del. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408