PDF TEI XML Stephanus Galdeti — <Questiones et note>
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC
<Questiones et note>
|P1 128r| Qualiter intelligitur ‘communicatio ydiomatum’ vel quidquid dicitur de natura, dicatur de Filio Dei vel quidquid de concreto nature stante pro supposito. Secundo modo non est dubium, quia pro eodem supponunt Filius Dei et homo. Primo modo vere falsum, quia natura dicitur assumpta, et tamen Filius Dei non dicitur assumptus.
Qualiter est verum quod Christus fuit ab eterno, quia sequitur ‘Christus fuerit ab eterno, igitur divinitas et humanitas fuit ab eterno, igitur humanitas’.
Qualiter humana natura propter unionem perdidit suppositionem precise, cum ita bene divinum suppositum fuit unicum, et per consequens videtur quod fuit propter aliam rationem vel difinitionem quam unionis dicitur quod propter talem unionem, quia fuit assumptum et quia fuit unitum unitate assumptionis, igitur aliquid fuit ibi ultra rationem unionis, dicendum eodem sicut de forma generis et speciei et similium.
Quod ista sit falsa ‘Christus fuit ab eterno, quia sequitur Christus fuit ab eterno, Christus est divinitas et humanitas igitur’ etc. Conclusio est falsa et non minor et quicumque vult. Aliqui dicunt quod 1 maior, si modificetur, falsa est, quia non esse quod est Christus vel fuit Christus etc. vel fuit ab eterno. Sed non videtur, et ideo minor negatur. Et quando allegatur Symbolus, ipse loquitur in concreto Deus et homo. Sed contra arguitur quod humanitas Christi fuit homo, et per consequens Christus, si est homo, est humanitas. Probatur, quia omnis substantia animata sensibilis est animal, hec humanitas est huiusmodi, igitur etc., et non aliud quam homo, igitur etc. Item est substantia composita ex anima et corpore, igitur homo, quia est diffinitio exprimens quid nominis. Dicitur quod non oportet. Omnes enim ille diffiniones sunt insufficientes, quia tales termini ‘animal’ et ‘homo’ solum significant suppositum, et ideo quia illa non semper est suppositum. Sed tunc omnis terminus de predicamento substantie concretus erit accidentalis et includens negationem in sua diffinitione exprimente quid nominis, credo quod oportet concedere, et si quis vellet vitare, haberet difficultatem dicere. Unde iste modus inter ceteros videtur probabilis, scilicet non concedere quod Christus sit ille due nature, quia tunc Filius due esse due nature cum Christus sit Filio Dei. Non enim iste nature per modum compositionis Christum constituunt, et ideo, sicut anima et caro sunt homo, sunt Christus. Sed iste terminus ‘Christus’ est exponendus magis Christus est Filius Dei habens humanitatem unicam suppositalem et secundum istum modum magis videntur salvandum commnicationes ydiomatum, quia isto modo salvatur quod Christus est Deus, quod alias esset falsissimum. Salvatur 2 quod Christus fuit ab eterno et multa alia, scilicet quod Christus non est maius bonum quam Deus nec natura divina et humana sunt maius bonum, quia nichil sunt. De hoc vide.3
Quod Christus meruerit suam beatitudinem, quia illud fuit sibi laudabilius. Et probatur aliter, quia sequeretur quod Christus minus fuit privatus de suo merito quam quecumque alter homo, et per consequens minus meruit. Quod falsum, quia tunc purus homo qui potest plus posset illud minus, et sic purus homo potuisset redemisse nos. Assumptum probatur, quia ille magis privatur cui confertur bonum sibi eligibilius quam cui non confertur bonum ita eligibilis, sed minus. Sed omni homini virtute precepti de ordine caritatis eligibilior propria salus et beatitudo quam omnium hominum, igitur etc.
Circa Christi incarnationem est dubium unum de triduo, quia si nec corpus nec animam divisit, ut communiter tenetur, utrumque illorum sunt sibi suppositaliter unicum, et sic sequitur Filium Dei fore corpus fore animam, ymmo per similem expositionem animam fore corpus, quia essent idem suppositum, sed hec videtur absurda. De hoc considera et inquire. |P1 128v| Quod lumen rationis naturalis et fidei repugnent, quia per lumen naturalis rationis ea que fidem ponit iudicantur impossibilia. Patet primo, quia homines lumen rationis naturalis preditissimi hoc impossibile iudicarunt.
Item, si non habeat aliam repugnantiam nisi secundum magis et perfectum et minus, tunc altero intensso illud non plus repugnaret alicui, sed oppositum videmus, igitur etc. Si homo mereretur vitam eternam de condigno, sicut quidam ponunt, inquam ille actus est a Spiritu Sancto, tunc sequeretur quod actus malus esset magis malus quam bonus. Bonus patet, quia si per actum malum homo mereretur solam carentiam beatitudinis, adhuc esset eque malus, sed ultra hoc homo demeritur penam sensus.
Item, quia per actum malum omnis gradus glorie aufferetur, bonum possibile per actum bonum non omnis obtinetur igitur etc.
Quod perplexus inter aliqua faciens minus malum non mereatur, cuius oppositum quidam respondens posuit fundatus super dictis beati in Moralibus 1, quia nullus potest esse perplexus nisi secundum oppinionem suam erroneam inter mortalia existens in gratia, et tunc dicitur sic nullus faciens peccatum mortale quid voce potest vitare errorem sic est4 dictum igitur etc. 5
Item, quia ex hoc sequitur quod quodlibet peccatum de toto mundo licite potest fieri et meritorie, scilicet mentiri, quod est contra . Similiter odium Dei quod in proposito, quod aliquis sit perplexus inter odium maius et minus secundum suam fantasiam.
Item, quia aut talis credit illud faciendo se benefacere, et tunc non est perplexus, aut non credit se benefacere, sed peccare mortaliter, et tunc aliquis credendo peccare mortaliter meretur quod est contra omnem rationem et expresse ut fuit deductum contra auctoritatem Apostoli Ad romanos 14. Casus fuerunt propositi de existente in religione vidente pacionem in extrema necessitate de duobus indigentibus in quorum medio est panis neutri sufficiens, de alico cui Deus dedisset in optione, quandoque vellet, ire ad paradisum vel suam gratiam, quamcumque vellet in vita manere, augere.
In alia quadam disputatione placuerunt due diffinitiones. Una fuit contra penam dampni quod Deus non sic puniat aliquem privando sua visione, quia posset aliquem alium tantum privare sicut illum punit. Sed hoc non esset nisi confferendo omnem beatitudinem qua iste caret, igitur omnem possibilem. Hic dupliciter: uno modo quod licet careat omni beatitudine possibili, tamen non cuiuslibet beatitudinis carentia est sibi pena, sed tantum debita inesse, alias Beata Virgo modo punietur, ymmo plusquam punietur, aliter dixit quod potest tantum premiare ad istum sensum, id est bonum quod tantum valet confferendo, quia quilibet gradus beatitudinis melior est alias eque bonus illa carentia, sed non tantum ad istum sensum, quia conffert tantum bonum sicut ille caret.
Alia difficultas, quia dixerat peccatum veniale in inferno temporaliter puniri. Contra: quia ipsa culpa non potest deleri, quia non potest esse bonus modus. Distinxit de deletione culpe dupliciter, scilicet per solutionem pene et reparationem anime. Primo modo potest sine tali bono motu, secundo modo non. Illa ratio etiam non valet, quia idem posset dicit de peccato veniali in decedente in gratia.
|P1 129r| in principiis anni XLVI posuit Deum non posse predicari esse, quia nulla propositio mere de inesse cuius subiectum est implicativum aliquorum est evidens nisi illa constituit sibi immediate in esse, modo sicut non est in proposito, quia per Deum intelligimus ens primum infinitum remuneratorum etc. Circa hoc et posuit quod noluit ponere nec probare Deum esse infinite virtutis intenssum, quia posuisset motum in instanti, cum ponat Deum naturaliter movere, ut ex aliis deduxit quod, quanto virtus est maior, ipsa citius movet. Sed illud implicat, quia non esset motus, quia esset in eadem dispositione ut prius.
De actu meritorio posuit quod prius actus est meritorius magis quicumque sequens etiam sibi equalis posito casu quod Sor pessimus et Plato optimus faciunt eque bonum actum propter duo. Primo, quia ista valet ad remissionem pene et cum hoc tantum meretur. Secundo, quia eligibilius est sibi habere beatitudinem quam alteri gradum additu omni esset oppositum sibi fugiendus.
De suffragiis posuit conclusionem unam quod tantum proficit sibi quis orans pro se et proximo sicut pro se alias non deberet pro alio orare cum posset pro se quod sibi magis expediri. Et hoc etiam specialis, quia sequeretur cum presbiter orat pro assistentibus quod minus sibi valeret quam plures audirent, quod videtur inconveniens. Ymmo in tantum possunt multiplicari quod valde modicum vel nichil. Circa ista suffragia movet dubia, quia ut dicitur communiter, valent deffectus qui meruerunt ut eis valeret. Tunc queritur aut isti ita cito liberabuntur si illa fiant sic, si non aut non. Si sic, non prosunt finem, sequitur quod aliquid punietur pro alico quod non est in sua potestate. Simili in casu, specialius si aliquis deberet stare in purgatorio per annum et legasset aurum Dei centum libras quibus debet liberari et heres diceret labi tempus posset feriari.
Similiter, si heres vel executor esset in peccato mortali, quia videtur quod sua satisfactio nulla sit, cum nec pro se posset uti, nec de possesione iniuncta, puta datione elemosyne, cum nichil habeat in bonis que possidet, quia omnia sunt mistarum, ut allegavit in decretis multis. Similiter, non expediret fundare cappellanias, nisi sunt suffragia sempiterna, ymmo omnia simul essent expedientiora facere.
De indulgentiis, quod nichil non valent quantum subveniant aut equaliter dantibus non equaliter, posito casu quod Papa concedit dantibus aliquid pro alica falsa beatitudinem. Tertiam partem pone debito et duodecim, quorum unus habeat prout pena novem, alter XII.
Similiter, quia possent valere dantibus, et tunc quilibet prelatus posset se per multiplicationem absolvere et Papa totaliter simul.
De fruitione tam vie quam patrie posuit verum quod non tenentur Filio magis frui, quia nos redemit, quam Patrem, quia sunt eque boni et eque diligendi et quilibet in infinitum. Unde dixit quod dato quod Filius nos redemerit et non Pater nec Spiritus Sanctus et causa quare diligimus Filium sit quia nos redemit una circumstantia, isto eodem motivo teneremur diligere Patrem, scilicet quia Filius nos redemit. Posset salvari aliter, quia ex alia parte, quia Pater nobis eum missit et Spiritus Sanctus fecit incarnationem.
Secundum fuit de isto quod non 6 tenemur diligere magis Christum propter redemptionem quam ante, quia non intenssius, quia ex ista 7 dilectione et illa qua propter se diligitur non sit una, sed 8 extenssius, quia pluribus motivis et forte etiam pluribus dilectionibus.
Tertium, quod possumus Deo uti et frui licite patuit supposito quod Christus apparet in specie unius predicari hominis ut ortolani vel simili quilibet posset eum diligere propter Deum.
Quartum, quod eundem possumus diligere et odire patet in casu communi de interfectore patris mei. Et formaliter distincte, puta si Deus faceret idem in diversis locis.
Circa visum et fruitionem patrie duo puncta: unum quod Deus potest cuiuslibet comprehensoris augere beatitudinem in infinitum, quia ex quo ultra capacitatem naturalem potest augere non videtur repugnare quin possit facere quamcumque voluerit, quia secum non plus repugnabit de infinitis etc. etc. etc.
Alia de differentia harum secundum sensum Q et D, quuidquid Deus scit potest revelare et Deus potest revelare quidquid scit.
|P1 129v| Circa 9 materiam “an 10 idem corpus possit esse in diversis locis” sunt alique querende difficultates. Una de infinitate potentie: si enim idem homo poneretur in diversis locis, posset eadem ratione qua in uno et in alio portare unam lanceam, et sic infinitas, et hoc est infinite virtutis. Concessum consequens primum, quod posset infinitas portare, sed non ideo esset infinite virtutis, sed ratione numeri applicandi seu applicationis miraculose et supernaturalibus qua fit ut cuilibet lancee eadem et equalis virtus sit presens 11. Contra hoc, quia ad actum requiritur excessus virtutis motive supra resistentiam passi, sed per hoc quod mobile sit in diversis locis non augetur eius virtus, igitur si prius non superabat virtutem resistentiam lancearum nec modo dicit quod illa non est una virtus resistiva, sed quelibet lancea habeat suam virtutem resistivam quam superat, et ideo quamlibet portat.
Contra: quia si contrarentur esset una, et tunc portaret. Probo, quia potens portare duas lanceas discontinuas multo magis potest portare illas continuas, et sic de potente portare tria et quatuor, igitur potens portare infinita discontinua potest infinita continua. Si diceretur quod ad hoc portaret, hoc non videtur posse dici, quia illo toto accepto ex illis lanceis composito verum est dicere quod hec resistentia est infinita et portatur ab hoc homine, igitur hic homo est infinite virtutis.
Item 12, fuit facta alia ratio 13 supposito quod approximaretur in uno loco corpus vel actum aliquod corruptum ipsius, utrum faceret ipsum simpliciter non esse vel non esse in illo loco tantum vel non ageret. Dixerit quod si illud corrumpetur per solam separationem partium, ut est de homine, et non per simplicem desinitionem alicuius, consideret quod posset corrumpi in uno loco et non in alio. Sed de aliter corruptis non poterat intelligere.
Contra, quod de aliter corruptis sit possibile, quia nullam collandum* contradictionem quod sit alibi et non sit hic, quia ante miraculum ita erat, igitur hoc non est impossibile fieri quod desinat esse hic et non desinat esse illic.
Item, quia per hoc quod homo, cum prius fuisset, tantum in uno loco factus est, in alio non, adquisivit aliquod esse, igitur per desinitionem esse illic nullum perdit esse. Sed credo quod rationes concludunt de desinitione qua desineret esse illic mutatione opposita illi contra factus est in diversis locis, sed non desinitione per corruptionem, quia non est intelligibile quod aliquid corrumpatur nisi ubicumque est corrumpatur cum corpori non sit tantum desinere esse hic, sed desinere esse simpliciter. Super hoc potest diligentius cogitari.
Item, 14 supposito quod aliqua virgo foret in diversis locis et in uno violaretur, et in alio non, supposito quod Deus faceret ipsam non esse in loco in quo prius fuit violata, an esset virgo an non. Dixit quod esset, tunc argueretur contra ipsum, quia communiter dictum sancti virginem non posse reparare post ruinam. Item, posset argui de contrariis positis supposito quod Deus faceret idem corpus in diversis locis, in uno frigefieret et in alio calefieret, si Deus precise nullam rem corrumpendo posset illum facere esse tantum in uno loco, et tunc sequitur quod contraria erunt in eadem naturaliter. Circa hoc cogita.
In responsione fuit dictum ab ipso respondente quod ex predicta positione non secuuntur contradictoria fore vera, non enim sequitur illo posito ‘hoc est album, igitur non est nigrum’, ‘hoc est mortuum, igitur non est vivum’, sed tantum quod ‘non est hic vivum’, sed ex hoc ultra non sequitur ‘igitur non est vivum’, et iste modus salvandi contradictoria non fore vera. Dixit etiam in corrolario quodam15 quod non haberet pro inconvenienti positione predicti posita quod agens naturale posset facere unum corpus in diversis locis supposito quod idem ignis esset |P1 130r| eidem combustibile in diversis locis approximatus. Dixit etiam in quadam conclusione quod non haberet pro inconvenienti quod idem sit in se ipso ut continuum sibi. De continuo certum est quia qua ratione idem potest esse in diversis locis de contiguis potest incontiguus et contiguus et similiter in se ipso, ut videtur, quia posset pertransire se ipsum sicut unum ad corpus ut videtur. Et tunc similiter concederetur illa que concedebantur de eodem in diversis locis quod esset album et nigrum, vivum et mortuum, et tunc salvarentur cotradictoria, quia tunc nullo modo sequeretur ‘hoc est album, igitur non est nigrum’, nec hoc nec simpliciter, sed quomodo posset16 esse quod desineret esse et non desineret esse in eodem loco potest dici quod non esset bona consequentia ‘moritur, ergo desinit esse’. Sed istud videtur incredibile. Sed potius potest dici quod illud corpus esset in illo loco bis et duabus locationibus, et ideo desineret esse secundum unam, non secundum aliam eo modo quo prius salvabatur per diversitatem locorum.
Circa istam materiam nota quod duo corpora in eodem loco Dei virtute posita non possent se ipsis nec virtute aliqua creata superari 17, quia vel simul, et hoc non, quia motus esset in instanti, nec succesive, quia tunc unum corpus cum alio esset naturaliter, quia naturaliter maneretur ad illud et per illud. Patet accepta media per esse alicuius illarum, quia illa transirent succesive per alias multas alterius.
Quidam dicebat quod, si infiniti oculi essent in eodem loco, unum visibile causaret ibi visum infinitum, item si infinita combustibulia essent equaliter approximata igni in omnibus produceret ignem, et per consequens quodam modo istorum agentium utrumque est infinitum effective et virtualiter isto modo. Pro primo respondebatur tripliciter. Primo, quod non causaret visum, quia illi oculi inpedirent se mutuo 18. Aliter, quod non sequitur cum potentia activa oculi coagat visibili modo ad infinitatem effectus, non sequitur infinitas omnium causarum, item non sequitur quia in illa actione nulla est resistentia. De secundo ipse ostendit quadruplici ratione non esse verum illum ignem in omnibus agere tum quia potentia quelibet naturalis secundum est determinata ad maximum effectum sibi possibilem, alias non esset finita, tum quia omnes ignes essent equalis virtutis, quia maximi effectus eis possibiles sunt equales, quia uterque infinitus. Item, quia posset in eodem passo producere ignem infinitum, non potest aliqua ratio assignari quarum non, tum quia vinceret resistentiam infinitam infinitorum combustibilium quorum quodlibet est certe resistentie et propter hoc tenendum oppositum, unde iuxta ponebat corrolarium quod tot stupe possent virtute divina poni in eodem loco quod ignis infernalis non posset eas comburere, notum est propter multiplicationem resistentie. Sed hic videbitur dubium quia in nullum aget vel in omnibus.
Peccatum est malum, sed peccatum esse est bonum, ut sancti dicunt et . Ex quo sequitur mundum fore meliorem per peccata esse, quia illud est quoddam bonum, ulterius sequitur universum fore melius propter aliquid propter quod nulla eius pars melior. Ulterius, quod non est possibile mundum componi ex bonis precise que sunt, quia tunc componitur ex hoc bono peccatum esse, et tunc componitur ex peccato, quia illud bonum non potest esse sine malo. Ulterius, quod non est possibile mundum fore absque malo perfectum, quia si in ipso non sunt peccata est carentia huius boni. Peccata esse et multa possent infferi mirabilia ut patet.
1 quod] Ch add. sed del. P12 Salvatur] in add. sed del. P13 quia — vide] in marg. P14 est] sup. lin. P15 etc.] Contra hoc etiam fuit argutum quia tunc ille non eligit minus malum quia nemo malum igitur etc. et ideo credo quod hic sicut multis aliis compositione et divisione esset utendum add. in marg. P16 non] magis in add. sed del. P17 ista] intensio add. sed del. P18 sed] bene intenssius add. sed del. P19 Circa] primo add. in marg. P110 “an] diversis add. sed del. P111 presens] rec add. sed del. P112 Item] secundo add. in marg. P113 ratio] quia add. sed del. P114 Item,] tertio add. in marg. P115 in corrolario quodam] sup. lin. P116 posset] p. c. P117 superari] non sunt add. sed del. P118 mutuo] ex ex infra questione add. sed del. P1
