PDF TEI XML Stephanus Galdeti — <Utrum viator per actionem meritoriam possit mereri gloriam infinitam, de Ysiaco Iacobita quod sic prima ratio>
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten; Chris Schabel — Project NOTA-ERC
<Utrum viator per actionem meritoriam possit mereri gloriam infinitam, de Ysiaco Iacobita quod sic prima ratio>
|P1 164v| Tertia questio1. Utrum viator mediante gratia per actionem meritoriam possit mereri gloriam infinitam.
Et videtur quod sic, quia de facto est ita, ut videtur, quia gratia auget actionem meritoriam et econverso sine statu, igitur ex huiusmodi augmento utrumque redditur infinitum, quare etc.
Oppositum: quia Deus non potest ipsum premiare per gloriam infinitam, cum illius non sit capax, igitur etc.
Probo tribus rationibus quod viator possit mereri infinitam gloriam, ymmo quod de facto mereatur. Primo sic: pro quantumlibet parvo actu debetur quantumlibet magna gloria, igitur conclusio vera. Antecedens, quia quantumlibet parva iustitia vel meritum est melior quantolibet premio vel gloria propter tria, quia eligibilior, quia laudabilior, et dignior, ut posset declarari. Et ex isto etiam potest argui quod esse beatificum non sit summum bonum esse, quia esse iustum est melius, quia est eligibilius, eligibilius enim est esse iustum et non beatum quam econverso. Similiter, laudabilius: nullus laudatur per esse beatum, ac tamen laudatur per esse iustum. Et si laudatur de beatitudine, hoc est quia eam meritis acquisivit. Quod dignius, quia per esse iustum meretur vel est dignus premio, non per esse beatum.
|P1 165r| Secunda ratio sit ista: quelibet gloria est infinita, vel infinita gloria vel infinitum bonum vel saltem infinite bonum,2 igitur questio est vera. Probo, quia quecumque gloria capta est summe bonum, est bonum perfectum, et sufficienter bonum esse potest cuilibet3 creature rationalis, igitur est bonum infinitum. Probo primum antecedens, quia quelibet beatitudo est tam bona quam bona est dupla ad illam et sic semper,4 quia beatus illa beatitudine est eque beatus, cum ita bene sibi sit per illam sicut habenti maiorem. Quoad secundum, quia si esset aliqualiter imperfecte bona, non esset beatitudo, cum beatitudo sit status omnium bonorum etc. Quod sufficientissime, quia quelibet beatitudo vel signabilis sufficit cuicumque capacitati, in quacumque enim natura rationali ponatur, illam beatificat et implet. Igitur quelibet beatitudo est infinite bona, nichil enim finite bonum est dare magis bonum et perfectius et sufficientius.
Tertia ratio, quia aliqua gloria est infinita que potest homini esse gloria et ad quam homo potest pro meritis acceptari, igitur. Consequentia nota. Antecedens patet quoad primam partem et ultimam de Deo. Sed quoad secundam, quod possit homini esse gloria, tripliciter: quia potest esse, ymmo de facto est gratia, patet de Spiritu Sancto.
Item, potest esse cognitio homini, igitur et affectio. Quod possit esse cognitio, quia per illam res potest ita bene presentari anime et est sibi eque intima. Etiam apparet de cognitione in verbo, que est una oratio, que non potest esse nisi verbum. Quelibet enim alia est in proprio genere, saltem in tali cognitione est species intelligiblis rerum cognitarum in Verbo.
Confirmatur: Deus cognitio 5 sufficit esse cognitio cognoscentur infiniti, igitur et cuiuscumque finiti sufficit esse cognitio, ut videtur, saltem non videtur implicare contradictionem quin sic possit esse.
Secunda ratio ponatur in tali forma: beatitudo quelibet est infinitum bonum vel infinite, igitur infinita intenssive. Antecedens tripliciter, quia quelibet beatitudo sufficit pro implenda vel satianda quantumlibet magna capacitate creature rationalis, igitur etc.
Secundo, quia sufficit Lino sua beatitudo quantum duplo, et sic semper, igitur est sibi infinite bona, igitur summe bona.
Tertio, quia quantumcumque Deus faciat hominem bene esse in duplo, triplo, et sic semper 6 perfectiorem7 citra beatitudinem, ad hoc melius est per beatitudinem, igitur infinite bene*.
Confirmo antecedens prime consequentie, quod quelibet beatitudo sufficit pro qualibet capacitate, tripliciter. Primo sic 8 quod beatitudo Lini sufficeret Petro, quia si Deus remitteret beatitudinem Petri ad equalitatem beatitudini Lini, adhuc esset beatus, quamvis minus, ymmo sequitur: ‘Esset minus beatus, ergo beatus’, igitur etc.
Secundo, qualibet beatitudine posita in Petro, ipse videret clave et frueretur Deo, igitur beatus, quia si non, stare poterit quod sit dampnatus, quod est impossibile.
Tertio, quelibet beatitudo nata est et potest esse et sufficit esse ultimus finis cuiuslibet creature rationalis ac etiam illam satiare. Probo antecedens, quia si non, igitur est dare minimam que sufficit sic quod nulla minor sufficit, et tunc si mortuus fuisset antequam illam meruerit, non fuisset salvatus; vel maximum que non sufficit, 9 et tunc idem: quod illam habendo non erit beatus. Etiam ulterius, quod nulla erit finis* suus, igitur. Vel si sic, tunc erit dare aliquam que sufficit precise, et tunc illa habita frustra vadit ad merendum ampliorem, quia maius non poterit capere.
|P1 165v| Consequentiam 10 confirmo tripliciter. Primo, quia si esset aliqua magnitudo que sufficeret implere istam duplam11, et triplam, et sic sine fine, illa utique foret infinita. Sic arguit de beatitudine.
Secundo, quia si sufficit implere duplam capacitatem ad hanc quam modo implet, sequitur quod erit equalis duple beatitudini et quod capacitas dupla erit equalis subduple, per illam regulam ‘quecumque sunt equalia tertio sunt equalia inter se’.
Tertio, sequitur quod sua medietas, que est etiam beatitudo, sufficit pro capacitate quam nunc de facto implet, et tertia pars, et sic semper. Ex quo sequitur quod ipsa est infinite facians, quia continet infinita tanta nunc quod eius medietas est superflua, ymmo quelibet pars. Tertio, sequitur quod sufficit vel sufficeret pro infinitis beatificandis si forent.
Ista autem absurda, scilicet propter rationem concedatur infinita sincategorematice et etiam capacitas, ut concedit in secunda conclusione. Ostendo implicare contradictionem aliquam unam rem, puta capacitatem vel beatitudinem, esse sic infinitam, quia sequitur primo quod omnes capacitates et omnes beatitudines sunt equales, quia quantacumque una est, tanta est alia, quia oppositum infinite, igitur est simpliciter finita et nullo modo infinita.
Secundo sequitur quod quelibet est maior alia, quia quantacumque est una, alia est maior.
Tertio sequitur quod quelibet est maior seipsa et minor seipsa, quia quantacumque ipsa est, adhuc ipsa est maior, et sic vel finita simpliciter vel infinita simpliciter.
Item, de capacitate possent aliqua ostendi, quia numquam posset satiari. Etiam non evaditur difficultas, quia optime sequitur: ‘Hec beatitudo satiat hanc capacitatem infinitam cincategorematice, igitur ipsa est simpliciter infinita’, quia nulla finita vel finite satians hoc potest. Et etiam de capacitate sequitur quod est infinita categorematice, quia potest in infinitum obiectum vel substantiam recipere, ita quod precise infinitus se tenet ex parte obiecti quod recipit vel forme, non ex parte capacitatis.
Quod si fiat, respondeatur ad tria inconvenientia.
Si diceretur quod capacitas est in tanta vel tanta secundum merita vel secundum lumen glorie elevans ipsam sic quod per naturam nichil potest nec est capax, arguo contra hoc, quia non evaditur principale dubium quin oporteat respondere ad rationem vel consequentiam.
Secundo, manet difficultas de lumine glorie: numquid anima est per se capax illius et tantum una sicut alia vel non? Et tunc Sor est eque capax illius luminis sicut alter, et non tantum habet, igitur etc.
Item, tantum est capax beatitudinis quantum luminis, 12 ymmo magis, quia inclinatur ad beatidudinem et plus eam appetit quam illud lumen.
Item Deus augendo lumen auget indigentiam glorie, quia habens maius lumen maiori gloria indiget, ut videtur.
Si dicatur quod est tanta vel tanta secundum beneplacitum et voluntatem Dei, contra: tunc voluntas Dei facit Sortem esse secundum magis et minus capacem, igitur potest omnino facere non capacem.
Secundo, igitur potest facere angelum minus capacem homine, igitur minus perfectum, igitur non esse angelum, Christo manente.
Tertio, Sortes postquam Deus voluit subite esse magis vel minus, Sortes est aliter dispositus vel non. Si non, igitur tanti capax. Si sic, igitur illa dispositio que facit eum esse minus capacem est incompossibilis beatitudini, et sic multipliciter.
Item Deus auget capacitatem huius, igitur et indigentiam, igitur nullam gratiam.
Item minuit alteri capacitatem, igitur eum dampnificat, 13 vel saltem sequitur quod hec beatitudo non satiat ex se, sed propter parvitatem capacitatis. Et multa possunt occurere hic.
|P1 166r| Si dicatur 14 sequi esse infinitam beatitudinem quoad obiectum, et hoc concludit, et sufficit pro ratione illa, non sufficit pro ratione, quia adhuc procedit.
Secundo, falsum est in se, quia delectatio vie satiaret.
Tertio, tunc equaliter satiarent beatitudo remissa et intenssa, cum sint equalis obiecti et equaliter sunt illius, et tunc equaliter forent beatitudines, et nichil faceret ibi pluralitas partium et hominem proportionatum, et sequeretur conclusio quam concedo.
Si dicatur in beato duplicem fore capacitatem, naturalem15 et moralem, vel secundum naturam vel secundum iustitiam, contra, quia procedit ratio secundum utramque capacitatem, specialiter secundum naturalem, quia quelibet beatitudo sufficeret implere talem capacitatem. 16
Secundo17 quero a cuius plenitudine dicatur quis beatus? Non morali, quia tunc foret beatus in via hic per aliquid citra Dei visionem. Si Deus actus suos ad illud acceptaret, eciam18 dampnatus foret dampnatus per carentiam plenitudininis capacitatis secundum merita, quod est falsum, quia nulla habuit.
Tertio19: Item, capio Sortem capaciorem secundum naturam Platone, et Plato plus mereatur vel maioris in illa proportione in qua capacitas Sortis naturalis excedit suam. Tunc capacitas Sortis naturalis non erit plena sua beatitudine, ut videtur.
Quarto20: Item, quero que est maior, aut secundum merita aut secundum naturam? Si secundum merita vel secundum quodcumque meritum, tunc quilibet videtur ultra quam potest recipere secundum naturam, et tunc violenter recipit. Vel illa secundum naturam, et tunc non impletur impleta alia capacitate vel equali, et hoc non, quia una est intenssibilis et remissibilis, alia non.
Si dicatur quod creatura rationalis est capax per se, sed quod tanti vel tanti, hoc est per merita, contra: primo sequitur quod per naturam anima Petri non fuit capacior anima Iude21 nec angelus homine.
Item, sequitur quod dampnatus in nullo gradu pene dampni punitur, quia in nullo gradu fuerit capax, cum nichil meruit nec meruisset. Nisi forte diceretur gratie baptismalis et glorie corespondentis, et constat quod ymmo, amplioris, quia amplioris debuit mereri et amplioris erit capax, quia propter merita non augetur capacitas naturalis 22.
Tertio, Christus in nullo gradu recepisset gloriam, quia in nullo gradu eam meruit, per nos, et mirabile quod sit capax et nullius determinate. Quod non determinetur per maximum vel per minimum 23, dictum est supra.
Quod iustitia24 sit eligibilior vel iustum esse probatur, primo quidem quia iniustum esse est fugibilius quam beatum esse sit eligibile, alias sequeretur quod possem recte velle me esse iniustum pro esse beato ex quo est minus fugibile, sicut apparet de morte corporali propter beatitudinem.
Et si dicatur quod impossibile est, dico quod impossibile est Deum dare hoc pro illo, sed peccator bene potest velle et facere hoc pro illo de sua potentia absoluta voluntatis. Et si faciat, tunc ostendetur quod iuste fecit et quod fecissit illud quod debuit.
Item, idem antecedens, quia iniustitia cum beatitudine foret eligibilior quam fugibilior vel melior quam iustitia sine beatitudine, et tunc esset simpliciter eligenda, contra , De similitudinibus, capitulo penultimo.
Tertio, quia eligens iniustitiam cum beatitudine recte eligeret et suum bonum, quia plus de eligibili, et tunc non peccaret, igitur aliquis in casu potest licite eligere beatitudinem peccans, ymmo meritorie, si Deus sibi hoc precipiat. Pone hoc in forma triplici ad probandum antecedens.25
|P1 166v| Consequentia 26 apparet tripliciter. Primo, quia fugere iniustum esse est eligendum iustum esse.
Secundo, quia quam bonus est habitus tam mala est privatio, et tam eligibile quam bonum, et tam fugibile quam malum.
Item, si non, sed magis fugibile sit iniustum esse quam sit eligibile sic iustum esse, tunc ista carentia est fugibilior quam bonum oppositum eligere, ergo Sortes plus tenetur fugere illam quam eligere b<eatitudinem>, ergo maior.
Si concedatur quod esse iniustum sit minus quam beatitudo eligibilis, tunc quis27 possit eligere esse iniustum propter beatitudinem, quia eligens minus fugibile pro maiori bono recte eligit, sicut maior de morte corporali ipsa eligendo pro beatitudine magis eligibili. De*ar* enim opposito alicui, an velit esse iniustum 28 vel habere beatitudinem, tunc eligibilius est esse iniustum, ut videtur. Et etiam ex illo concesso sequitur unum, videlicet quod minus fugibile esse iniustum quam esse dampnatum pena dampni, quod falsum.
Capacitas Sortis non est plena sua beatitudine, igitur beatitudo Sortis non sufficit Sorti, igitur per illam non est beatus vel imperfecte beatus, quod implicat.
Secundo, sequitur quod Sortes plus caret beatitudine quam habet beatitudinem, ymmo in infinitum plus, et sequitur quod plus punitur quam premiatur.
Tertio, sequitur quod per creaturam poterit satiari, cum possit tantum implere sicut beatitudo, cum finite impleat.
Capacitas vel est potentia capiendi vel debitum capiendi vel inclinatio et desiderium ad capiendum. De primo certum est quod non potest impleri, quin plus possit quantum Deus vult. Secunda de facto impletur. Sed de tertia restat dubium utrum semper impleatur, et de illa procedit prima ratio, nam quantumlibet parva beatitudo saciat talem desiderium, igitur etc. Et possunt29 adduci probationes supra facte pro prima ratione. Et in isto modo non est ita evasibile nisi ponatur beatitudinem in infinitum satiativam, et adhuc illa procedunt contra hoc, et vide bene.
1 tertia questio] in marg. P12 vel — bonum] sup. lin. P13 cuilibet] sup. lin. P14 et sic semper] sup. lin. P15 cognitio] ad oppositum quod non infinitam primo cincategorematice add. sed del. P16 semper] percel* add. sed del. P17 perfectiorem] perfectiones sed coni. P18 sic] si add. sed del. P19 sufficit,] hoc add. sed del. P110 Consequentiam] aliquam esse capacem nichil aliud quam vel potest capere vel inclinatam ad capiendum vel debitam capere vide quid sit add. in marg. sup. P111 duplam] donum sed coni. P112 luminis,] item quia add. sed del. P113 dampnificat,] non add. sed del. P114 dicatur] tantam gloriam precise quisque recipit quante est capax tantam precise recipit quantam meretur ergo etc. precise etc. item equaliter capaces inequaliter capiunt et inequaliter equaliter add. in marg. sup. P115 naturalem] naturale sed coni. P116 capacitatem.] tertio capio Sortem capaciorem secundum naturam add. sed del. P117 secundo] iter. in marg. P118 eciam] item a. c. sup. lin. P119 tertio] in marg. P120 quarto] in marg. P121 anima iude] sup. lin. P122 naturalis] etiam add. sed del. P123 minimum] non add. sed del. P124 iustitia] beatitudo a. c. sup. lin. P125 precipiat — antecedens] in marg. P126 Consequentia] subeundum est minus malum pro maiore bono, ut videtur. Et confirmatur, quia, ut videtur, quis debuisset peccasse venialiter antequam incarnatio Christi fuisset impedita. Confirmatur, quia de duobus malis minus malum est eligendum. Dicetur forte peccatum veniale debere eligi, sed non eligi peccatum add. in marg. sup. P127 quis] quid sed coni. P128 iniustum] quod add. sed del. P129 possunt] p. c. P1
