PDF TEI XML Stephanus Galdeti — <De> matrimonio et virginitate: An virginitati matrimonium licite prefertur.
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC
|P1 130v| <De> matrimonio et virginitate: An virginitati matrimonium licite prefertur.
Ponuntur tres conclusiones.
Matrimonium est licitum et honestum sine eligere matrimonium.
Secunda, quod eligere virginitatem est1 melius et perfectius. Iste due patent 1 Ad Cor., 7.
Tertia, quod virginitati matrimonium licite prefertur, quia eligere matrimonium est licitum, preeligere est eligere, et eligere et preeligere saltem implicite convertuntur in proposito, cum nullus possit unum eligere nisi alterum deferendo, igitur etc.
Ex ista2 ultima conclusione inferunt tria corrolaria. Primum, quod preferens non preferendum recte prefert, quia matrimonium non est preferendum nec e converso virginitas, quia tunc non preferens faceret contra rectam rationem non solum preter. Hec ‘ad recte preferendum’ quadrupliciter potest capi vel exponi, id est futurum prefferi, debitum prefferi, licitum prefferi, melius prefferi. Et istud videtur satis contineri sub secundo, quia maius est debitum non sub pena, sed sub pena amissionis illius excessus bonitatis in secundo sensu verum est corrolarium iuxta sententiam Magistri primo libro distinctione 44 vel 3.
Secundum corrolarium est quod preferens vel preeligens contradictorium eius quodquod consonat rationi recte eligit quia eligens non continere recte eligit etc. Ex quo ultima patet quod utrumque contradictorum consonat rationi, et si obiciatur dissonant inter se, igitur nulli dissonant, verum est eodem genere consonantie vel dissonantie3, sed bene alio genere bene duo dissimilia possunt esse equalia.
Tertio similiter potest dici quod virtus dicitur illa esse rectis rationibus et rectis iudiciis, sed contra, quia alterum erit falsum. Non oportet, quia illa iudicia non sunt contradictoria sed de contradictoriis extremis, verbi gratia ‘eligendum est non continere, eligendum est continere’ vel e converso ‘continere’. Et apparet magis si exponantur4 illa iudicia ‘eligendum est, id est licitum eligi’ modo quod utrumque sit licitum quid dubitat. Si autem unum illorum diceret ‘eligendum est continere non est eligendum continere’, tunc concluderet ratio. Tertium corrolarium, quod faciens contradictorium vel contrarium eius quod consonat sapientis concilio vel divino concilio recte agit, licet non faciens contra in alia forma posuerat, scilicet faciens aliter quam dicit divinum concilium. Sed ista esset falsa, quia divinum concilium confunderetur ibi ita quod sequeretur quod ille nulli divino concilio se conformaret virtute vel aliter. De ista materia tractat in questione de peccato originali in solutione cuiusdam argumenti an Adam potuit peccare venialiter.
