PDF TEI XML Stephanus Galdeti — <Utrum credere mundum ab eterno potuisse creatum sit meritorium>
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC

<Utrum credere mundum ab eterno potuisse creatum sit meritorium>

|P1 131r| Magister Ferrandus in quadam disputatione respondens ad questionem utrum credere mundum ab eterno potuisse creatum sit meritorium.

Et colligendo illa contra que fuit argutum dixit aliquas propositiones. Una fuit quod creatio est factio alicuius de nichilo. Contra hoc, quia creatio activa Dei est factio, et tamen falsum esset dicere Deum esse factionem.

Dixit quod ymmo Deus est creatio, et similiter factio, tamen intelligendo* quod creatio quandoque capitur pro illo per quod aliquid agens creat, sicut 1 actio quandoque capitur pro eo per quod aliquid agit, quod aliquando est una qualitas per quam agens agit, aliquando est substantia met agentis, et tunc creatio dicta de Deo non significat aliquid certe dictum, sed precise significat rem per quam Deus creat que est ipsemet Deus, non aliquid additum. Contra, quia tunc creatio esset eterna sicut Deus ex quo nichil addit ultra Deum. Et arguitur per istum modum: Deus est ab eterno, sed creatio est Deus, ergo est ab eterno.

Et dixit respondens quod modus arguendi non valet sicut non valeret si sic dicatur ‘Deus est ab eterno, res per quam aliquid creatur est Deus, ergo est ab eterno’. Et tu considera quod forte hoc est deffectus penes variationem presentis et preteriti vel penes hoc quod predicatum appellat suam formam, subiectum non. Averte etiam quod quandoque creatio et Deus sunt idem, quandoque vero non sunt idem, quando creatio non est, quia tunc, ut dicunt aliqui, creatio pro nullo supponit.

Dixit etiam ‘mundum credere esse creatum ex tempore est meritorium’, quia articulus fidei contra quod articulus fidei non sit meritorius, quia casu possibili posito resurrectio mortuorum esset 2 necessaria, quia aliquis meretur illam credendo moriatur et premietur, tunc verum est dicere quod iste est premiatus propter illam credulitatem, et tunc ista consequentia est necessaria ‘iste est premiatus pro tali resurrectione, ergo illa erit’. Patet dando oppositum et antecedens est necessarium, quia de preterito.

Dixit etiam quod mundum credere posset esse ab eterno non est meritorium quod probavit per diffinitionem Augustini contra Iulianum de creatura, scilicet quod illud sit falsum.

Contra hoc quod dato quod illud sit falsum potest premiari ut patet de adhoratione hostie non consubstantiande. Dixit etiam talem creationem posse communicari creature. Contra hoc: vel illa creatura ageret sine Deo, quod falsum, quia essentia est illi ordinata, vel cum Deo, et tunc cum nobiliori modo debeat attribui vel eque nobilitatis erit verum dicere quod Deus creat illum effectum similiter, quia ex hoc arguitur aliquid agens infinitum et Deus infinitus, quia aliquid de nichilo producit. Item dixit creaturam non posse esse ab eterno. Contra, quia quacumque mensura data ante potuit esse et et sic in infinitum, igitur ab eterno potuit esse. Item, quia cause quare effectus non potest esse coeternus sue cause videntur esse imperfectionis et ammissionis a Deo, ut patet discurrendo. Item oportuisset Deum necessario spectavisse moram infinitam ante productionem cuiuslibet effectus. Item, quandoque fuit et ab eterno fuit omnipotens, ideo etc. In respectione ad ista dedit duplicem repugnantiam quare Deus non potuit. Hoc primo ex parte agentis, quia agens liberum semper poterat, antequam producat effectum ipsum, non producere. Sed hoc non esset stante illo ex parte effectus, quia omnem creatorem oportet prius habere non esse quam esse, et ideo videtur claudere contradictionem, et per consequens Deus non potest in illud.

1 sicut] creatio* add. sed del. P12 esset] possibilis add. sed del. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408