PDF TEI XML Stephanus Galdeti — <De punitione venialis>
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC
<De punitione venialis>
|P1 131r| De punitione venialis in descedente cum mortali aliqui dicunt quod debentur pena eterna, quia debita non sunt in inferno. Et addunt ultra quod hoc est quantum est ex se et non solum propter mortale quia vel propter se vel propter mortale vel carentiam caritatis. Non secundum, quia illud ponitur pena sibi propria, sicut in uno alio non habente veniale, nec propter defectum caritatis, quia tunc originale punietur eternaliter. Quod autem non puniatur sic, hoc ex asistentia caritatis remediantis unde declarabat per similitudinem deveniens duplicibus et sic patet quomodo peccatum veniale posset propter se puniri eternaliter si quis careret caritate sine mortali et haberet veniale ut impiis paganis posset accidere.
