PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Magister Iacobus quod actus fidei et clarum visum non stant simul
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC
<Magister Iacobus quod actus fidei et clarum visum non stant simul>
|P1 131v| Magister Iacobus in sua resumtione respondit ad illam rationem quod actus fidei et clarum visum non1 stant simul, quia aliquid videret clarum et non clarum concessit, sed non sequitur ‘videt non clarum, ergo non videt clarum’, ut patet in duobus extremis. Unum est quia non sequitur ‘video non album, ergo non video album’, ut patet videndo litteram unam in qua est album et non album etiam dicendo ‘iste fuit non videns, igitur non fuit videns’ non valet. Similiter posset dici quod in talibus numquam 2 unum oppositum insit simpliciter negationem alterius simpliciter, sed cum additamento, ut dicit supra quartum quod non sequitur ‘corpus Christi quiescit previa in aliquo altari, ergo non movetur’, sed sequitur ‘ergo non movetur in illo eodem’ et non dicitur sic in proposito ‘videt obscuris per actum fidei, igitur non videt clarum per actum, sed bene per unum alium’ 3. Similiter solvit ad unum aliud quia sequeretur contradictio quod fidem esset apparentium et non apparentium, dico quod ommituntur alique conditiones vere contradictionis seu elenchi, unde dico quod non est inconveniens quod fides sit apparentium per fidem, evidentium vero vel non apparentium per claram visionem et super hoc deficiunt multe rationes facte contra hec in isto proposito.
In resumptione posuit primo quod nulla res creata aliam excedit in infinitum, quia vel secundum se vel aliquid sui, et sic semper finite. Non tamen sic finite quod secundum aliquam denominationem numeralem alia fuit quod quamlibet creaturam in specie sua manentem Deus potest meliorare. Videtur per hoc quod potest eam creare nullo presupposito. Tertia, quod beatitudo in proportionale melior est alicui quam in se, quia in se est unum accidens habenti vere eligibilior grata* substantia. Quarta, quod dato quod actus nostri ex se non sint condigni ut procedant a libero arbitrio, tamen ut procedunt cum gratia Spiritus Sancti efficiuntur condigni, quia ex se sunt condigni, ergo per gratiam condigni, quia addit. Contra hoc fuit argutum, quia stante illa potest Deus acceptare illas et etiam sine illa. Dico quod dato quod sine illa possit quod est dubium, tamen illa stante necesse acceptat et non necessitatur simpliciter, sed ex suppositione. Contra, quod nullo modo, quia creatura mere passive se habet ad illum, et per consequens solus Deus eam facit, et sic per illam non videtur necessitare. Dico quod solum Deus per privationem cause effective eam facit, sed homo concurrit non solum receptive sed meritorie. Contra secundam fuit argutum, quia aliqua est ‘substantia est indivisibilis, igitur illa non potest esse perfectior aliqua eiusdem speciei’, quia oporteret quod esset divisibilis in excedens et quo excedit dicitur quod non. Contra, quia res hec quando est perfectior vel plus quam prius, habet ergo non perfectior nunc quam prius, dico quod vel habet absolute, sed illud idem habet tamen perfectius.
Item quia per omnem motum Deus videtur aliquid agere, ergo per inchoationem, que est quedam actio, aliquid adquiretur. Ad hoc declarandum posuerat duo exempla: unum quod Deus non addendo aliquid capacitati actus corporis potest ponere unum corpus, duo, tria etc; aliud quia linea recta potest fieri circularis nullo addito. Sed contra hoc exemplum fuit argutum quia ipse dicebat omnem rem posset meliorari in sua specie et concessit etiam quod iste linee sunt diversis specierum, ergo differunt rectitudine et circularitate et ultra, igitur rectitudo in aliquid. Sed contra, quod non posset meliorari, quia Deus non potest facere lineam rectam rectiorem.
Quod homo obligatur ad imposibile pro nunc supposita culpa patet de eo qui ex culpa sua habet turbatum iudicium rationis, ita ut non sit dominus sui, sicut ebrius vel furiosus, simile de eo qui ex negligentia sua omisit se informare in necessariis ad salutem, ipse pro aliqua mensura non poterit scire quid agendum aut eligendum secundum legem Dei, et sic non poterit operari ut tenetur operari. Similiter de eo qui insufficiens ad aliquem statum accessit. Ipse enim tenetur facere ea que spectant ad illum gradum, nec tamen potest per positum. Tamen ad impossibile sumitur et non ex culpa operantis nullus teneri potest rationabiliter. Sed insurgit unum dubium cur dormens consentit in actum illicitum utrumque ex culpa sua non peccet in sompno distincto peccato a culpa precedente, sicut ebrius et furiosus ex hoc male agens bonum esset inquirere causam quare eam etc.
Nota quomodo Adam non egit male scienter nec ignoranter ignorantia penali quia agit scienter secundum habitum, sed propter hoc non egit ex malitia, non tamen scienter secundum actum, quia actu non consideravit nec illa inconsideratio fuit peccatum, quia sine actuali consideratione poterat vitare peccatum et non scientia habituali et libertate voluntatis.
