PDF TEI XML Stephanus Galdeti — De questione an angelus possit moveri localiter
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC

|P1 132r| De questione an angelus possit moveri localiter ostendebam quod non, quia unus altero velocius moveretur, cum velox et tardum sint differentie essentiales motus. Sed hoc non, quia potentia unius in duplo altero velocior excessus ille potentie maioris facit quod movetur in duplo minori tempore, et sic aufert unam medietatem et si creetur unus angelus fortior secundo auferet medietatem medietatis. Creet igitur Deus pro qualibet parte proportionali unum angelum proportionaliter et ad hoc ultra sequitur motum posse fieri in instanti quod in illa potentia videtur posse fieri. Item quia si angelus moveatur movebitur velocius quocumque mobili corporali, et sic infinita velocitate. Patet istud, quia in creaturis quacumque velocitate data vel dabili potest dari maior, et ideo illa que excedit omnem talem non videtur posse poni infinita et si negaretur asumptum, scilicet quod in creaturis quecumque velocitate etc., probatur in corpore circulari moto circulariter quod potest sic argui: angelus movetur velocius aliqua parte circa centrum corporis circularis et non excedit in infinitum, et per consequens in aliqua determinata proportione sic decupla certum est quod cum qualibet velocitate data in illo circulo sit maior tandem devenietur ad plusquam decuplam. Similiter in tali circulo est aliqua velocitas infinita. Patet, quia est ibi aliqua velocitas excedens infinitas quare quelibet aliquotiens sumpta redderet quamlibet finitam, et tamen quamlibet ibi existente excedit angelus, ergo movetur infinita ibi plusquam infinita. Tertio, quia dicebat respondens ipsum non posse simul transferre de hoc loco ad celum quia esset1 per omnes partes medii, et sic posset cognoscere infinita actu distincta, quia in illis est quod est conveniens sequebatur immediate contra ipsum, quia posuerat eum occupare aliquem locum, quia eo modo in illo parvo loco sunt infinita quo in toto celo. Magister Vitalis arguebat suppositive quod motus et tempus distinguantur; Deus potest facere motum sine tempore, et tunc erit motus dato quod non succesivus, et ideo non subiectum potest facere translationem subiecto, sed etiam motum. Item quia mutatio de contradictorio in contradictorium videtur fieri subito, sed per respondentem angelus potest non occupare locum, ergo si prius hoc occupet locum hoc fiet subito, igitur eodem modo potest fieri quod existens in uno loco subito adquiret alium locum. Magister Henricus arguit indirecte ostendendo continuum non habere partes infinitas, quia si due plus faciunt de extenso quam una et tres quam due et sic de aliis, ergo infinite faciunt infinitam.

1 esset] essent a. c. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408