PDF TEI XML Stephanus Galdeti — De alia questione, an Deus posset facere naturam impeccabilem
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC

|P1 132r| De alia questione, an Deus posset facere naturam impeccabilem, dixit opponens quod non sine gratia.

Arguit magister Iohannes: quia Deus posset facere naturam intellectualem 1, omnino daret legem scriptam, similiter posset facere talem naturam actu omnia considerantem. Similiter naturam que tanto pondere finietur in Deum sine gratia sicut motus aliqua cum gratia gratis videntur antecendentia duo prima nota et consequentia. Quoad primum, quia illo dato talis natura non peccaret; similiter dato secundo, quia omnis peccans ignorat. Tertium antecedens patet, quia istud ponendus videtur esse propter convenientiam gratie ad Deum, quia non videtur posse aliud dari, sed natura intellectualis magis convenit ergo etc. Et consequentia tenet quia cum gratia potest coniungi impeccabiliter, ut de se patet. Et Magister Henricus: quia Deus posset facere naturam intellectualem in naturalibus in tanta proportione aliam excedentem sicut natura cum gratia excedit naturam sine gratia, ergo sicut illa est impeccabilis et ista. Tu: sicut Deus potest facere unam naturam intellectualem de facto considerantem omnia considerabilia ab ea quia non claudit contradictionem tunc per te talis natura peccare potest, ponitur igitur in esse, tunc illa natura iudicat aliquod esse bonum quod non est bonum, sed tunc probo quod in hoc non est sibi imputandum, quia ipsa non potest oppositum iudicare ymmo necesse hoc iudicat, et patet per casum, quia ponitur omnia considerare ab ipsa possibilia considerari, secundo quia tunc peccabilitas esse propria passio ipsius nature intellectualis causate, quia non inest primo modo cum sit aptitudo et accidens, nec per accidens, quia contingeret non esse ergo secundo, et sic passio. Sed quod non, quia tunc peccata essent propria operatio, quod falsum, quia in propria operatione2 videtur consistere perfectio rei, quia, cum in eam potest Dei perfectiori modo, sic non est de peccatis, quare etc.

1 intellectualem] quia add. sed del. P12 operatione] p. c. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408