PDF TEI XML Stephanus Galdeti — De alia questione an quelibet anima habeat angelum
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC
|P1 132r| De alia questione an quelibet anima habeat angelum arguerunt multi in hoc medio convenientes quia non habet hostem fomitis ea et per consequens non indiget adiutorio. Patet antecedens quia non potest vincere nisi voluntas velit: debilis est hostis qui non vincit nisi volentem. Et consequentia videtur de se nota et quia opponens concipiebat oppositum ad probandum suam conclusionem.
|P1 132v| Item tu arguebas1 sic: quia ipse posuerat unam conclusionem quod Christus non habuit, quia fuit conservatus in gratia conservante et beatus. Contra: quia summam tristitiam habuit cum dixit tristis est anima mea usque ad mortem, ergo non habuit summam delectionem, quia non possunt simul esse.
Secundo, quia non videtur angelus nobis expedire quia ponit nos in maiori dubio, quia si fuero perplexus de aliquo agendo et revelet mihi angelus nesciri an illa revelatio sit boni angeli vel mali ymmo de hoc merito potero dubitare et multo fortius quam de primo ergo etc.
Tertio, quia dicebatur quod poterat formare unam speciem, quero aut illam transisset de subiecto in subiectum, et sic contra naturam vel creabit vel transmutando organum, quia consimiliter posset delectari ibi existentes et sic posset mihi auffere cognitionem alicuius rei et bonam volitionem consequantem illam cognitionem, quod videtur absurdum. Item magister arguebat per numerum hominum et angelorum sic.
1 arguebas] arguebat coni. P1
