PDF TEI XML Stephanus Galdeti — De questione an lumen sit in medio realiter vel intense
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC

|P1 132v| De questione an lumen sit in medio realiter vel intense. Arguitur 1 quod adquiratur in tempore posito corpore oppaco inter lumen et illuminabile sic quod vel supereminente illi obstaculo, sed immediate post supereminebit aliquid, tunc sicut illud localem movebitur ita illuminabitur. Item, quia esset dare aliquod lumen infinitum intense quia approximato corpore luminoso augetur lumen et non nisi causando aliud lumen sed in illo tempore sunt infinita instantia ergo etc. Tertio, quia sequeretur quod radius intrans per fenestram maiori tempore non apparet quam appareret, quia habet esse in solo instanti et non plus durat quam per2 instans, nec sit parte nisi in instanti, igitur radius non manet ibi nisi per instantia, sed temporalem partem incluso inter illa sunt maiorem ergo etc. Item ecclesia sic probavit quod temporali, quia capiatur aliquod corpus densus non receptibilis luminis quod rarefiat immediate post hoc tunc sicut rarefiet ita etiam illuminabitur.

Item Anglicus: quia si ipsum lumen carere in instanti propter defectum resistentie quia nullam, ut videtur poni, habet nisi solam distantiam, tunc corpus densum equalis distantie et quantitatis equaliter illuminaretur sicut rarum si non haberet aliam resistentiam nec aliquid contrarium positum. Item, videtur ex alio quod debebat habere contrarium positum, et per consequens temporaliter adquiri, quia alias sequeretur quod remaneret in medio recedente luminoso, quia non habet aliquid corporeus ipsum modo corruptio non est sine corrumpente. Item, arguebat post disputationem quod si lumen ponatur vere realiter in medio quod possit dari lumen infinitum, quia in speculo continuo. Radii enim partim reflectuntur in centro eius et quanto maius est tanto magis est de lumine in illo centro, sed quocumque dato convenit dare maiorem.

Ad mutationem contradictoriorum successivam de eadem re verificandam ut auctoritates ponunt sufficit alterum quatuor, videlicet adquisitio vel deperditio alicuius rei in illo de quo verificantur, secundo in alia re ad quam illud aliqualiter se habet, tertio motus localis illius vel3 alterius, quarto successus tempus vel lapsus, de omnibus possent exempla dari. Verum est quod sit fortis instantia, quia secundum maiorem partem Deus potest aliquem acceptare ad vitam eternam sine caritate creata, ut videtur, et tunc nullum precedentium nec ultimum sufficit. Hic vide quid de hoc dicat Gregorius, IV, 17, distinctione de caritate, in principio. Verum est quod posset dici quod duplex est acceptio, scilicet secundum eternam prescientiam et de ista nullus potest noviter acceptari quin sic ab eterno fuerit ne convenit succesive contradictoria verificari, ut4 notum est, de alia autem dubium 5 videndum quid sit. Primo est namque acceptari esse in statu in quo si decedat habebit vitam eternam et iste misericordie de facto est habere caritatem, sed casu premisso non esset hoc, sed esset habere pura naturalia que modo Deus vult sufficere ad vitam et aliquando non sufficiebant, et tunc non est mutatio in creatura sicut nec in moneta presentis mutante valoris nec in Deo, quia ab eterno sic voluit esse pro nunc nec noviter incepit velle, sed volutio que erat respectu complexi futuri est respectu verbi presentis et ita statum Dei eternum cum lapsu temporis sufficit vel mutatio complexe significabilium scilicet naturalia nuda sufficere et post non sufficiebant.

|P1 133r| Circa tertium casum, quia dicitur in lectione et est verbum sponsse ad Christum 6 inveni quem diligit anima, tenui7 nec dimitam, utrum 8 continua persistentia in gratia et in amore Dei sit utilior, aut aliquando cadere per peccatum. Arguitur quod aliquando cadere et resurgere triplici medio. Primo, quia taliter cadens resurgit in maiori gratia quam ante habuit, igitur est sibi expediens. Secundo, quia sic cadenti et resurgenti peccatum cooperatur in bonum, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum 9 Romanos 8, igitur expedit aliquando cadere. Tertio, quia actus sui meritorii plus facti sunt meliorum actibus continue manentis in gratia, quia sunt satisfactorii pro peccato, igitur. Hic breviter pono tria iuxta tria argumenta facta. Prima, quod dimitens Deum per peccatum et rediens per penitentiam resumit suam gratiam primam et ampliorem. Ista patet quoad primam partem, quia pro operibus ante factis habebit gloriam que non datur nisi secundum mensuram gratie in qua quis decedit igitur etc10. Quoad secundam patet, quia sue contritioni corespondet aliqua portio gratie ad quam contritio disponit per quam gratiam principaliter et contritionem dispositive transfert peccatum de culpa ad gratiam, aliter non potest bene ymaginari translationem de culpa ad gratiam, igitur etc. Ex ista conclusione sequitur possibile fore aliquotiens duos equalis meriti,11 quorum unus continue erit in gratia, alter autem cadet per enorme peccatum et tamen habebit maiorem gratiam. Primo patet quia possibile erit illum existente in gratia ita remisse operari quod suis actibus non corespondebit tanta gratia sicut contritioni ut deduci posset. Secundo sequitur ex conclusione quod alicui actui non meritorie corespondet gratia maior quam alteri meritorio quia contritioni resurgentis12 potest correspondere maior quam merito persistentis, ut dixi. Illa autem contritio non est meritoria cum non fiat ex gratia alias si fieret ex gratia non transferret hominem de statu culpe nec deleat peccatum ymmo supponeret deletum esse. Tertio sequitur sed non assero quod aliquis potest salvari etiam nullo contra leges ordinatas posito sine gratia. Patet, quia si habens huiusmodi contritionem cui correspondet gratia potest mori in ultimo instante quo infunderetur gratia et tunc iste salvabitur, quia, si vivum salvaretur et tamen nihil plus egisse, sed solum recepisset igitur et nunc et tamen casus est secundum leges ordinatas.

Secunda conclusio quod dimisse13 Deum vel peccasse14 non curo resurgentibus15 aliquibus expedivit et expedire potest16. Patet de Petro quia post casum fuit perfectior et firmior17 et beatus Augustinus dicit “audenter dico quia expedit superbo incidere aliquod malum apparentem* peccatum ut humilior resurgat. Et istud notum est quia in resurgente est materia actus valde virtuosi scilicet contritionis et humiliationis, quia est actus multum Deo placens. Unde Salvator dicit gaudium est angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente etc. Et apparet de filio prodigo qui multum gaudenter receptus plus quam ille qui patre non dimisserat.”

Tertia conclusio quod dimitere Deum est per se malum. Patet, quia secundum beatum Augustinum De doctrina christiana “omnis perversitas est spreto summo bono et deserto rebus communibus adherere”, et hoc est quod dicit sponssa tenui nec dicam.

1 Arguitur] de lumine Dulmenton add. in marg. P12 per] pro coni. P13 vel] p. c. P14 ut] p. c. P15 dubium] sed add. sed del. P16 Christum] tene add. sed del. P17 tenui] tenuis coni. P18 utrum] sit aliquando bo add. sed del. P19 bonum] etiam add. sed del. P110 etc] sup. lin. P111 equalis meriti] sup. lin. P112 resurgentis] sup. lin. P113 dimisse] p. c. P114 peccasse] p. c. P115 resurgentibus] sup. lin. P116 et expedire potest] sup. lin. P117 perfectior et firmior] melior a. c. sup. lin. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408