PDF TEI XML Stephanus Galdeti — <Fragmenta A-B>
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC
<Fragmenta A-B>
|P1 133v| A. Ille modus dicendi de ductione forme proportionaliter servit libertati voluntatis vel potestati eius quia oppositum non diminuet nisi proportionaliter de gradibus illius potentie voluntatis, quia ultimus erit difficilior omnibus precedentibus, quia potentia servandi continue crescit in subiecto quando videt sibi formam naturale defficere 1, et si tota aufferretur corrumperetur subiectum.
|P1 133r| Ex duabus ultimis sequitur primo quod nichil est omnino malum. Patet, quia per se malum non est omnino malum, cum sit aliquando expediens, ut dicit secunda conclusio. Secundo sequitur quod aliquis expedit alicui quod ille non potest licite velle, ymmo velle et penitus detestari, quia per se malum non potest quis licite velle ymmo velle et penitus detestari quia per se malum non potest quis licite velle, quia implicat contradictionem. Tertio sequitur quod res summe vocem potest expedi, licet non simul. Patet ex conclusionibus. B.
1 defficere] quam dari maior subiectum add. sed del. P1
