PDF TEI XML Stephanus Galdeti — De minutione caritatis per veniale, an sit possibilis
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC

|P1 134r| De minutione caritatis per veniale, an sit possibilis

Positio ponens quod sit possibile1 qualitatem aliquam ab aliquo agente diminui. Primo2 secundum aliquam partem et ab alio equali, secundo3 non equaliter4, sed proportionaliter, videlicet ad quatuor5 proposita. Ad propositum de caritate6 diminuibili7 per venialia, si hoc detur8 de pena eterna diminuibili per opera bona moraliter, de abilitate ad bonum per peccatum, de formidine oppinionis per rationes probabiles ac forte ad multa consimilia, de* Deo si posset sustineri bonum ecclesie. Sed contra ipsam in secunda materia arguit Ybernicus in primo suo circa principium contra Hostienssem multum fortiter.

Quod peccatum veniale9 non diminuat proportionaliter caritatem, quia infinita venialia non aufferent illam. Sed contra, quia facerent dignum pena eterna. Item, quia tunc per peccatum veniale minueretur dignitas 10 glorie eterne, et per consequens per peccatum est homo dignus privari aliqua parte glorie sue, sic pro medietate, igitur. Secundo, erit dignus privari reliquo supposito quod sit tantum, quia debent equaliter puniri. Tertio11, item secundum est tantum sicut primum, igitur eque malum, igitur eque malus fit per secundum sicut per primum, igitur in duplo peior, igitur in duplo minus bonus, igitur in duplo minus de bonitate ut12 igitur tantum perdit de bonitate, igitur tantum 13 de caritate vel tantum adquirit de malitia per secundum, igitur tantum perdit de bonitate, igitur tantum de caritate. Item infinita aufferent, ut suppono ex prima ratione, sed aliquod veniale equivalet infinitis venialibus, quia alterius rationis et alterius rationis malitie ad quam, si infinita multiplicerentur, non possunt pervenire, quia neque unum illorum in infinitum incessum posset esse ita magnum sicut alterum illorum. Item si ageret naturaliter peccatum veniale in gratiam secundum corruptionem tantum, sicut primum notum est in aliis agentibus ut in qualitatibus, sed ita est nunc ymaginandum. Item iuxta quoddam supra tactum duplata malitia duplo minuitur bonitas vel quantum adducitur de malitia tantum14 removetur de bonitate, quia alias aucta malitia ad summum staret. Aliqua bonitas, ut videtur sequi, et multa alia possunt ymaginari, quia materia est augmentabilis multum.

Quia dicitur in VIII15 innixa super dilectum potest querere an Deus sit summum dilectum anime rationalis 16, quia dicitur ibidem aque multe non potuerent extinguere caritatem. Utrum expediat in homine quacumque caritate extinguit 17 verte18 folium precedens. Quia dicitur in VII quam pulcri sunt gressus tui et sepe dictum esse de sponssa quam pulcra etc. utrum possit vitare omne peccatum. Vertatur folium istud cum pagina precedente 19.

1 possibile] p. c. P12 diminui primo] diminui* a. c. sup. lin. P13 secundo] p. c. P14 equaliter] p. c. P15 quatuor] p. c. P16 caritate] p. c. P17 diminuibili] sup. lin. P18 si hoc detur] sup. lin. P19 veniale] sup. lin. P110 dignitas] pena add. sed del. P111 tertio] sup. lin. P112 ut] sup. lin. P113 tantum] de bonitate add. sed del. P114 adducitur — tantum] sup. lin. P115 in viii] sup. lin. P116 rationalis] a add. in marg. P117 extinguit] b add. P118 verte] p. c. sup. lin. P119 precedente] c add. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408