PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Circa materiam an homo posset quodlibet peccatum vitare
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC
|P1 134v| Tertia c1. Circa materiam an homo posset quodlibet peccatum vitare2. Potest responderi logice ponendo tres conclusiones: quodlibet peccatum potest homo vitare per inductionem; potest vitare quodlibet ratione negationis incluse, vel vitare que immobilitat mobilitatum; tertia quod non potest quodlibet3 vitare diu. Patet, quia hoc non est possibile quodlibet4 vitat diu, et hoc suppositis iuxta dicta sanctorum, igitur etc.
Sed magis theologice loquendo, cum queritur utrum voluntas etc., de voluntate possimus loqui nihil extra gratiam vitare pro omni mensura et qualibet mensura peccatum veniale vel mortale. Tunc tria dicuntur: unum est istud quod causa voluntatis5 in gratia quam extra gratiam quodlibet peccatum potest vitare per inductionem, cum quodlibet libere commitat. Et si dicatur de gratie carentia quia illam non potest vitare sine gratia, concedo tamen potest vitare quia gratiam habere. Unde concedo illam quod aliquod peccatum non potest vitare sine habitatione gratie sive sine gratia, cum hoc tamen stat quod non habens gratiam possit illud vitare, licet hoc non sit possibile etc., ut statim dicetur.
Item de perceptione eukaristie, quia illud non potest vitare sine gratia eodem modo ut precedens.
Item de aliqua forti illecebra, cum voluntas si finite virtutis destituta a Dei auxilio et gratia speciali superabitur, et respectu singularis, et tunc non quodlibet etc. Hic dupliciter: primo quod ad hoc dato quod in casu isto necessitetur ad consentiendum illecebre, tamen poterit intenssius vel remissius consentire et hoc libere et per consequens quodlibet illorum est in sua potestate.
Item posset dici non asserendo quod voluntas sine gratia potest vitare quamcumque fortem temptationem, quia tantus facile est sibi elicere actum subduplum respectu duple temptationis sicut duplum respectu subduple et, cum ipsa libere possit actum suum reicere, potest semper resistere, sed ista forte non continet veritatem, quia ita remisse posset habere volitionem quod non sufficeret ad repellendum temptationem, ymmo, si istud est verum, frustra consideretur temptatis ut viriliter resistant contra Scripturam.
Secunda conclusio fuit quod existens in gratia potest (vel etiam in sensu composito hec est possibilis6) vitare peccatum mortale pro semper et veniale pro aliquando, quia semper potest esse absque mortali et aliquando absque <veniale>, et hoc potest facere, igitur potest vitare, quia vitare peccatum non est esse absque peccato, quia dormiens vitaret, sed facere quid sit sine peccato hoc est vitare.
Tertia est ista quod non est possibile voluntatem extra gratiam vitare peccatum mortale aut veniale quia hoc non est possibile existens extra gratiam vitat mortali vel est absque veniali, ut notum est secundum legem communem, quia carentia gratie est peccatum similiter carens gratia de communi curssu in omni actu suo peccat saltem venialiter, ut aliqui dicunt. Habes tria in sensu diviso tam existens in gratia quam extra quodlibet potest vitare peccatum ita bene non7 existens sicut 8 existens, quia non existens in gratia potest esse in gratia. Secundum quod hoc est possibilis existens in gratia vitat peccatum. Tertio quod hec non existens extra gratiam vitat peccatum, et in hoc est differentia de existente in gratia et extra.
Quod quodlibet peccatum natum esse9 sit de se mortale, nam perfectio facit veniale mortale, igitur quodlibet peccatum aliqua perfectio faciet mortale. Primo consequentia patet et ultra corrolarie sequitur quod quodlibet mortale aliqua imperfectio faciet veniale et sic foret eligendum esse imperfectissimum, et circa hoc talis verbi gratie posset ampliari, sed sufficiat quod imperfectio veniale est mortale, ergo ex se cum hec non sit ex imperfectione10.
Et dixit quidam: respondeam de peccato veniali conclusiones tres. Prima quod quodlibet tale est contra preceptum diliges Dominum Deum tuum ex toto corde etc. Secunda quod tale peccatum non sit mortale non est ex arduitate oppositi scilicet actus preteriti scilicet precise ex misericordia Dei relaxantis penam eternam et mutantis in temporalem. Tertia quod ex se debetur sibi pena eterna, sicut de facto datur pro veniali in quo quis decedit in mortali etc. Argumenti sic dato forte qui fecit A peccatum veniale quod fuit veniale precise ex eo quod Deus relaxavit penam eternam, per secundam conclusionem. Adhuc pene medio inter suum peccatum et mortem eiusdem est possibile sortem decedere in illo peccato esse mortali, igitur est possibile tale peccatum puniri eternaliter, per probationem tertie, igitur est possibile numquam fuisse sibi relaxatam penam eternam, igitur est possibile ipsum fuisse mortale, per secundam conclusionem, igitur possibile est ipsum fuisse extra gratiam qui tamen fuit in gratia, per positum, et sic possibilis preteritum non fuisse. Et brevius peccato tali quod tu dicis veniale cum quo quis discedit in mortali debetur per te pena eterna de facto11 infligetur, igitur non relaxatur sibi, igitur est mortale, per secundam conclusionem. Istorum argumenta ex datis. Difficultas reducitur ad materiam de futuris contingentibus, ut patet et12 de fide puniri alias.
1 tertia c] sup. lin. P12 vitare] sup. lin. P13 quodlibet] p. c. P14 quodlibet] p. c. P15 voluntatis] p. c. P16 (vel — possibilis] sup. lin. P17 non] sup. lin. P18 sicut] non add. sed del. P19 natum esse] sup. lin. P110 quod — imperfectione] in marg. P111 facto] p. c. P112 et] sup. lin. P1
