PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Primum principium
work in progress — Edited by: Alexandra Anisie — Project NOTA-ERC

Primum principium

Utrum in rerum ordine sit unicum summum bonum

<De unione reale et intentionale>

|P3 199v| Sexta conclusio: quod non est possibile divinam essentiam <esse> formam accidentaliter immutantem seu esse intellectionem vie aut1 visionem patrie.

Et arguo primo sic: tunc esset possibilis transitus de contradictorio in contradictorium sine intrinseca m<utatione> alicuius extremi. Contra articulum Avinionensem probatur consequentia: nam, si Deus fieret cognitio alicuius postquam non fuit nec esse<t> mutatio in creatura, nec in Deo; igitur. Et si dicatur quod aliquid acquiritur in intellectivum, illud videtur esse maxime inte<lligente>, cum ipso adveniente intellectus fiat intellectivum.

Secundo sic: omnis intellectio est2 operatio potentie intellective, igitur Deus non est, nec es<se> potest intellectio.

Consequentia nota et antecedens patet, quia arguitur: non esset vitalis operatio nisi fieret a potentia vitali; non <igitur> dicitur vitalis quia ab obiectu vitali, nec quia a Deo vitali, quia omnis creatura esset vitalis operatio, nec quia in s<e>3 vitali, quia sic habitus nostri dicerentur vitales. Confirmatur sic: omne cognoscens creatum est agens.4

|P3 200r| Tertio: si divina essentia esset intellectio vie aut visio patrie, foret equaliter visio aut intellectio omnibus potentiis equalibus, quod non videtur. Probatur consequentia, quia aut quantitas talis visionis in esse visionis attenditur penes quantitatem talis forme immutantis, et propositum, ymmo sequitur quod infinite foret intellectio et visio, ac penes quantitatem potentiarum; nec aliud ibidem ponitur penes quod posset atendi; igitur.

Quarto: si divina essentia posset esse intellectio aut visio creature, tunc posset esse sibi motus quo talis potentia movetur in obiectum. Consequens falsum, cum sit actualissimus. Probatur consequentia, nam talis motus solum proprie videtur proprie dicendus intellectio, quia ipso posito necesse est intellectum intelligere omni alio remoto, et ipso non posito omnibus aliis positis non contingit intelligere. Secundo, quia variato tali motu variatur intelligere in quantitate, id est contingit magis et minus intelligere. Tertio, quia potentia dicitur magis vel minus intensiva secundum quod magis vel minus potest in talem motum, igitur talis motus proprie intellectio aut visio potest dici, et nihil aliud.

Septima conclusio: quod Deus potest assumere naturam irrationalem. Hanc probat Magister Thomas de Argentina in 3, in 2 distinctione multis rationibus quas obmitto, et capio tantum unam: nam, si hoc esset impossibile aut repugnaret ex parte Dei non potentis terminare talem dependentiam, et hoc non, cum possit terminare dependentiam nature rationalis, que non est minor, aut ex parte nature non potentis carere propria subsistentia, et hoc non 5, ut ipsa dicit quia subsistere 6 propria subsistentia, cum sit perfectionis, non minus est separabile a natura irrationali quam rationali. Ego autem probo ex hoc quia non magis implicat aut attenditur ad implicationem. Et adhuc adducit Augustinus, De vera religione ubi arguit sic: “Christus non assumpsit hominem ut ostenderet se visibilem, quia illud facere potuisset assumendo corpus aereum.”

Octava conclusio sit ista: quod Deus potuit assumere naturam rationalem non beatam. Probat idem doctor istam, quia Deus potest suspendere actum cuiuslibet creature, vel saltem potest non concurrere ad illum conservata illa natura. Aliter arguit quia Deus potest influere in naturam quoad esse preter hec quod influat in illius nature potentiam quoad operari, ut patet de igne in camino qui in seipso incaluit et tamen sua potentia pueres non combussit; sed talis creatura sine actu non potest fore beata.

Nona conclusio, que videtur sequi ex premissis, est quod possibile fuit naturam humanam unitam Filio Dei manere unitam absque hoc quod ipsa aliquo modo foret beata. Patet, quia nec necessario fuit beata beatitudine creata inherente ipsi anime Christi, quia Deus non fuit necessitatus ad producendum huiusmodi beatitudinem aut ad7 conservandum, nec ad concurrendum cum illa natura humana ad actum beatificum creatum, nec fuit necesse ipsam naturam humanam esse beatam beatitudine increata, scilicet ipsa divina essentia 8, ymo nec hoc fuit possibile ex duabus conclusionibus supra tactis, scilicet quinta, que ponit quod non est possibile divinam essentiam esse formam formativam alicuius creati esse, et ex sexta, in qua dicitur quod non est possibile ipsam esse formam immutantem formaliter, id est esse visionem aut intellectionem aut aliquid huiusmodi.

Decima 9 conclusio: quod ex vi talis unionis tali nature assumpte non fuit communicata omnipotentia, nec omnisapientia anime ipsius, aut alica huiusmodi divina perfectio per que talis natura fuerit omnipotens, omnisapiens 10, nec etiam deitas ipsa qua fuerit ipsa natura realiter Deus. Patet ex predictis.

Oppositum huius conclusionis videtur dicere pater meus reverendus bacallarius huius qui super hoc ponit 6 propositiones quarum prima est hoc: Quod esse Deum est summum bonum. Patet, quia nihil aliud a Deo est melius nec eque bonum; igitur.

Secunda propositio: esse coniunctum vel unitum Deo in unitate persone est taliter esse Deum; igitur. Et confirmatur per Magistrum, libro 3, distinctione 12, capitulo ab Augustino 11.

|P3 200v| Tertia propositio quam pater meus non asserit: quod Deus non possit melius facere creature quam eam sibi unire in unitate persone non secludendo beatificam visionem. Patet, quia Deus non potest sibi eam specialius unire ut inducit in diversis unitatibus, scilicet in unitate compositionis substantialis et accidentalis, cotinuitatis et contiguitatis etc., que obmitto.

Quarta propositio sit hec, quod Deus assumendo naturam humanam melius facit sibi quam si eam in naturam angelicam transmutaret. Patet, quia melius est nature assumpte in Christo quam Gabrieli, ut dicit, quia gloriosior et sapientior, etc.

Quinta, quod huiusmodi personalis ydemptitas non suscipit magis et minus. Patet, quia unitas continuitatis aut contiguitatis non suscipit magis et minus, igitur nec ista, cum sit illa maior.

Sexta, quod esse unitum Deo in unitate persone non est infinite bonum.

Contra istas pulchras propositiones et subtiles arguo faciliter:

Primo quod prima non sit ad propositum, quia quamvis esse Deum sit summum bonum, eternum, et infinitum, et immensum, tamen nulli potest competere nisi tribus divinis suppositis que sunt una summa essentia et deitas, nec est b<onum> possibile creature.

Secundo contra secundam: hoc aliqualiter probatur, nam, si esse unitum Deo esset esse Deum, sequeretur primo aliquid posse incipere esse Deum et desinere esse Deum, et sic esse Deum posset esse terminus alicuius mutationis acquisitive, quod videtur repugnare divine immutabilitati.

Item, sequeretur posse aliquid esse Deum quod non esset Deitas, quod, quamvis ex se satis apertat inconveniens, ex supratactis potest apparere, nam <in> quadam conclusione primi articuli, in nulla re differt esse et essentia, et in speciali Sanctus Thomas hoc ponit de Deo in libello De esse et essentia, et sic cuilibet cui competit etc.

Item, si esse unitum deita<ti> esset esse Deum, tunc, cum quelibet pars nature assumpte fuerit unita, sequitur quod anima Christi fuit Deus, ymmo corpus Christi fuit Deus, et sic duo dii, ymmo quelibet pars quantitativa corporis Christi, puta pes, et sic in Christo f<uerunt> infiniti 12 dii, ut per sillogismum ex positione poterit apparere.

Ex quadam alia conclusione, videlicet quinta huius articuli, quam principaliter propter hoc posui, apparet divinam essentiam non posse esse formam alicuius intrinsecam, etiam non inherentem per quam creatura habeat esse13, nedum Deum, sed esse album, aut aliquid huiusmodi non deitate esset aliquis Deus sicut albedine album, tunc non solum similitudine, ymmo proprie deitas esset forma <etiam> causa formalis.

Ex sexta idem, nam 14, si deitate anima Christi foret 15 Deus, sua sapientia esset16 sapiens et visione videns, contra sextam propositionem prius probatam que ostensa fuerint impossibilia qua relinquitur17 dicta propositio impossibilis.

Contra tertiam propositionem, quia de illa additione ‘non seclusa visione’, etc., vel esse un<ita> Deo hoc modo tali nature est melius quam visio beatifica, et tunc potuit poni conclusio absolute, vel visio beatifica est m<elior> et tunc secunda propositio fuit falsa 18. Item, cum ex 19 illa secunda propositione esse unitum sit supremum bonum s<cilicet>20 est melius visione, ymmo improportionaliter, ymmo infinite, et sic visio beatifica in nulla proportione auget bene esse t<ali> nature.

Contra quartam, quia Deus convertendo talem naturam in angelum nullo modo sibi bene facit vel facere <potest>, quia queritur quando sibi bene facit, et probatio sua est notorie impertinens, quia illud melius esse non <est> bonum unionis, sed glorie et sapientie.

Contra quintam et sextam simul: nam, si vere sint, sequitur contra secundam quod non est supremum bonum creature talis unio, nam est finite per sextam, nec potest esse maius per quintam, ergo non est s<upremum>, cum per visionem et fruitionem beatificas contingat quantumlibet bene esse.

Item, ex sexta sola contra secundam cum sua <probatione> vel ex secunda cum probatione contra sextam arguitur: esse Deum est infinite bonum, sed esse unitum Deo in unitate perso<nali> est esse Deum, ut in probatione secunde assumitur, igitur esse unitum Deo hoc modo est bonum infinitum, contra oppositum; igitur, ut videtur, dicere quod esse unitum Deo non est ipsam esse Deum, nec per huiusmodi u<nionem> fit aliquid Deus quod ante non erat Deus, et hoc per deitatem informantem, sed fit homo, scilicet Deus Fili<us> per humanitatem assumptam, sic quod humanitas illa non est amplius homo, sed Filius Dei est homo per ill<am> etc., ut ponit communis modus, et est via usitatior, et, credo, securior.

Sit alia conclusio quod hoc non sit summum bonum creature.

|P3 201r| Undecima propositio est hec: quod frui Deo beatifice est summum bonum creature rationali possibile. Probatur aliqualiter ex preceptibus, quia est melius quam perfectionari substantialiter, vel saltem perfectionari substantialiter non tali creature melius, quia est impossibile, ut tactum fuit in secundo articulo ex dictis in primo; nec per conversionem fieri melius foret sibi, quia nec ante conversionem, nec post, ut tactum fuit, nec assumi vel uniri precise sine beatitudine est sibi melius quam beatificari 21, quia per talem visionem, ut tactum est, nature assumpte nulla perfectio divina sibi communicatur, nec esse Deum aut aliud huiusmodi, nec sit sibi alica res inherens. Et breviter omnino nihil absolutum acquiritur et perdit denominationem essentialem specificam qua denominabatur homo ante huiusmodi unione, igitur beatificari est maximum bonum.

Aliter tamen potest probari predicta conclusio, nam quantumcumque foret perfecta creatura rationalis, adhuc finis22 et perfectio. Et felicitas illius esset Deo frui, igitur Deo frui est maximum bonum, etc. Consequentia patet, quia finis est quid ultimum et optimum. Et antecedens patet, nam quantacumque foret creatura rationalis, adhuc frui Deo clare viso foret perfectissima operatio respectu perfectissimi obiecti et nobilissimi eiusdem potentie. Tale autem secundum Philosophum ponitur finis et felicitas, igitur tale est maximum bonum homini possibile, et non uniri, ut tactum fuit.

Duodecima conclusio: quod privari eternaliter ac dampnari est supremum et summum fugibile creature rationali possibile. Probatur primo ex precedenti conclusione, nam privari eternaliter per visionem et fruitionem est summum bonum, igitur dampnari eternaliter summum malum. Antecedens patet per conclusionem. Consequentia tenet per illam communem regulam: quam bona est res aliqua tam mala est eius perfecta privatio. Sed certum est quod in dampnatione perpetua ac privatione includitur privatio beatitudinis; igitur etc. Probatur ad idem sic: privari eternaliter est peius et fugibilius quam omnino non esse, igitur est summum creature rationali possibile malum. Consequentia nota, pro tanto quia, si aliquid foret creature rationali peius possibile quam puniri eternaliter hoc maxime videretur de non esse propter auctoritatem Augustini 3 De libero arbitrio et 11 De civitate Dei. Sed antecedens ego probo faciliter sicut carentiam alicuius create delectationis per aliquod tempus est magis fugibilis quam non esse per equale vel maius, igitur eterna tristitia est fugibilior quam non esse per eternum tempus. Consequentia est nota. Sed probatur antecedens per auctoritatem Philosophi 9 Ethicorum, capitulo 10, ubi dicit quod virtuosus per paucum tempus delectari magis eligeret quam multum quiete et vivere bene pe annum quam annos multos23 qualitercumque.

Tertio ad idem actoritate Salvatoris nostri Mattheus 26 ubi dicit de Iuda dampnando quod melius fuisset 24 illi si non natus fuisset homo ille. Et Ieronimus in Glossa: “non autem ideo putandus est fuisse antequam nasceretur, quia nulli potest esse bene nisi illi qui fuerit; sed simpliciter dictum est: nam multo melius non subsisteret quam male subsistere”. Ex quibus verbis clare patet conclusio.

Quarto ad idem sic: Sortes propter fugam turpis et iniusti elicit non esse, etiam si credat aliam vitam non esse, igitur a multo fortiori propter fugam iniusti eterni quis eliget non esse et fugiet statum dampnationis eternum in quo reprobi et dampnati sunt iniuste, turpiter, et 25 culpabiliter, quamvis non demeritorie, nec suppositio iuxta illud superbia eorum qui te odiunt ascendit semper. Antecedens autem probatur per illud 3 Ethicorum, capitulo 6, ubi dicitur quod mors est eligibilior turpi ipsi forti, et 17 capitulo dicit quod fortis debet sustinere mortem, tam propter non turpe, sicut propter bonum, unde ad ipsum pertinet eligere propter vitandum turpe, id est vicium maximum, autem turpe et vicium est odire Deum in perpetuum; igitur.

|P3 201v|

Ex dictis concluditur vel supradictis concluditur una finalis conclusio: quod quamvis beatitudo sit summum bonum possibile, vel inter possibilia et contingentia ipsius creature rationalis, tamen Deus ipse est summum bonum simpliciter et in se et cuiuslibet creature necessarium et necessario stante creatura. Patet, nam Deus est finis naturalis ultimus et optimus omnium entium et possibilium et ad quod relata cuncta bona dicuntur, nec ista est aliquo modo dubia. Ex hiis ad questionem affirmative quod in rerum ordine est un<um> <per> primum articulum, summum per secundum, et summe bonum per tertium, huiusmodi igitur boni nos participes efficiat qui est benedictus in secula. Amen, amen, amen, amen.

1 aut] dub. P32 intellectio est] sup. lin. P33 s<e>] dub. P34 confirmatur — agens] vacat P35 non] quia add. sed del. P36 subsistere] quod est perfectionis add. sed del. P37 ad] sup. lin. P38 essentia] ut patuit add. sed del. P39 Decima] talis natura nec ex hoc melioratur specifice nec individualiter nec substantialiter nec accidentaliter add. in marg. P310 omnisapiens] a add. sed del. P311 Augustino] in rebus principiis add. in marg. P312 infiniti] deo add. sed del. P313 esse] p. c. P314 nam] principalis conclusionis add. sed del. P315 foret] beata add. sed del. P316 esset] dub. P317 qua relinquitur] dub. P318 falsa] si daretur add. sed del. P319 ex] secunda add. sed del. P320 s<cilicet>] dub. P321 beatificari] ex alio quia si uniri foret melius foret ultimus creature rationalis quod non datur add. in marg. P322 finis] dub. P323 multos] dub. P324 fuisset] tertio add. in marg. P325 et] dampnabiliter add. sed del. P3


Conspectus siglorum:

P3 = Paris, BnF lat. 16535