PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Utrum quis simul possit peccare venialiter et mereri vitam eternam
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC
|P1 61r| Excusa 1 te de tantis qui non respondent et de absentia Magistri nostri honeste
|P2 101r| Utrum quis simul possit peccare venialiter et mereri vitam eternam
de perplexitate
de electione minoris boni
et si que similia videnda
De hoc dubio in fine secunde questionis. Item responditur in octavo folio2 et sibi continuo et quodam alio subsequenti cetera 3 et coincidunt. Ex hiis colliguntur aliqua.
Pro questione sunt aliqua media. Preferens minus bonum magis bono scienter in hoc4 peccat venialiter et meretur vitam eternam, igitur5. Consequentia nota. Prima pars antecedentis patet per 1 De doctrina christiana capitulo 6 dicentem „inordinatam habet dilectionem, quia eque vel plus diligit minus diligendum”. Secunda pars patet quia aliter nullus mereretur vitam eternam nisi qui iuxta conscientiam preponeret optima6.
Item quis potest mereri premium temporale et peccare mortaliter, igitur questio vera. Consequentia patet ex quadam similitudine et proportione. Antecedens patet per beatum 16 Moralium de obstetricibus Hebreorum dicentem quod peccaverunt mortaliter et meruerunt premium temporale. Aliter allegant alii 5 Moralium capitulo 2.
Item Rom. 7: mente servio legi Dei, corpore autem legi peccati. Sed primum est mereri vitam eternam, secundum autem est peccare venialiter, igitur.
Item quis potest dare eleemosynam et sic dando habere vanam gloriam que est peccatum veniale.
Item capiantur duo actus indifferentes, scilicet A et B, et precipiat Deus Petro quod faciat A et quod ipse non faciat B sub pena peccati venialis. Et faciat Petrus A et B, tunc Petrus faciendo A merebitur vitam eternam et faciendo B peccabit venialiter, igitur questio vera.
Item, si aliquis existens in caritate commitat mendacium ut salvet innocentem, iste peccat venialiter quia mentitur et meretur vitam eternam quia ex caritate intendit salvare proximum innocentem.
Item in suis Meditationibus dicit: „terret me vita mea, nam si quid ago, illud sic est simulatum aut corruptum aut aliquo modo imperfectum ut possit displicere aut non placere Deo”; et per consequens cum merito potest coniungi aliquid displicens Deo.
Item actus qui fit partim timore7 pene, partim amore iustitie aliquo modo est peccatum et aliquo modo meritum.
Item catholicus8 surgens ad matutinas propter Deum ex caritate |P2 101v| et propter pecuniam recipiendam peccat venialiter etc.
Item aliquis potest caritatem suam conservare sub eodem gradu et peccare venialiter, ergo potest eam intendere et peccare venialiter. Antecedens patet, quia habens caritatem potest duos actus producere, quorum unus erit tante potentie ad conservandum caritatem sicut aliter ad remittendum.
Item caritas et cupiditas venialis possunt simul intendi, igitur questio vera. Consequentia nota. Probatur antecedens, quia contrarietas motuum non est nisi propter contrarietatem terminorum a quibus et ad quos. Et ex eodem patet consequentia. Et adhuc9 antecedens aliter patet, posito quod Paulus habeat A10 caritatem remissam cum B peccato veniali et augeat A caritatem ad duplum et, cum hoc peccet venialiter duplo gravius quam B, tunc sicut A et B sunt compossibiles, ita gradus duplus ad A et peccatum duplum ad B. Et per consequens potest fieri motus intensivus ab11 A et B ad duplos gradus, et12 patet antecedens.
Item resistere temptationi caritatis est meritorium et mereri, sed huius temptationi necessario13 coniungitur veniale per libro 2, distinctione 2114, et ponitur in Glossa II Cor. 12 super illo verbo datus est michi stimulus etc. ubi ponitur differentia inter temptationem que fit a carne et ab hoste, nam prima non est sine peccato. Quod autem per talem resistentiam gratia augeatur. Patet per Glossam super illud faciet cum temptatione proventum dicit Glossa, id est est virtutis augmentum.
|P1 61v| Item mulier potest velle libidinose uti marito suo et non alio. Et, cum primum sit peccatum, saltem veniale, secundum meritorium, sequitur propositum. Hoc totum patet per De bono coniugali ubi dicit: „si enim est turpe libidinose velle15 uti marito suo, honestum tamen 16 est nolle uti nisi marito suo”.
Propter 17 hoc18 ponitur conclusio affirmativa quod aliquis potest simul mereri vitam eternam et peccare venialiter. Probatur, quia aliquis potest diligere Deum super omnia et se propter Deum et cum hoc diligere se plus quam deberet. Per primum meretur, per secundum venialiter <peccat>, igitur. Patet conclusio affirmative responsiva ad quesitum. Patet etiam ex rationibus suprafactis.
Pro qua conclusione notanda aliqua. Primum quod in homine |P2 102r| sensualitas est quedam vis qua movetur homo ut delectetur in rebus sensibilibus et in creaturis et ista virtus anime est communis nobis et brutis. Sed ultra hoc in homine est ratio excedens omne quod habemus commune cum brutis. Et, cum ratio huius concernit temporalia et sensibilia, dicitur ratio inferior seu preordinatio rationis inferior. Sed, cum in supernis et eternis intendit, dicitur ratio superior seu rationis preordinatio superior.
Notandum ulterius quod, cum quis delectatur in re sensibili, peccat venialiter, quoniam homo debet totum cor suum Deo, iuxta illud divinum preceptum dilige Dominum Deum tuum ex toto corde etc. Et tamen cum hoc stat quod plus diligat Deum quam illud sensibile in quo venialiter culpatur <et> delectatur.
Item notandum quod secundum libido et concupiscentia inordinata est causa omnis peccati. Est autem libido improba voluntas qua movetur anima rationalis ad hoc ut delectetur in creatura. Et, si illa voluntate diligit 19 creaturam plus quam Deo, est mortale; si minus, peccatum est veniale. Unde dicit quod minus amor uxoris et filiorum est peccatum veniale si non preponitur amori Dei. Sed, si talis amor aut alius quiscumque20 preponatur amori Dei, est mortale. Ex hiis item patet possibilitas suprapossite conclusionis.
Cum 21 hoc22 tamen stat quedam alia quod, licet homo possit simul mereri vitam eternam et peccare venialiter, et sic in eo possint simul intendi caritas et venialis cupiditas, tamen caritas et cupiditas non possunt augeri simul usque ad gradus summos. Probatur23, quia nullus est summus gradus caritatis in via possibilis. Patet ex Decretali in Clementinis. Etiam quia est aliquis gradus 24 caritatis, puta in beatis vel in Christo, qui secum nullum gradum cupiditatis compatitur.
Item caritas et cupiditas possent simul augeri contra multas auctoritates innuentes animam tanto recedere ab infimis quanto ad summa erigitur, et econtra. Et 2 De Trinitate capitulo 14 „crescente cupiditate” etc.
|P1 62r| Contra 25 conclusionem arguitur primo, quia, cum per meritum vite eterne augeatur iustitia et per peccatum veniale minuatur, tunc simul in eodem posset iustitia intendi et remitti.
Secundo, facilius est mereri remissionem venialis peccati quam mereri vitam eternam, eo quod minus bonum est remissione peccati venialis quam pena eterna. Ergo quandocumque potest quis mereri vitam eternam, |P2 102v| potest mereri remissionem venialis. Sed per conclusionem peccando venialiter potest mereri vitam eternam. Ergo peccando venialiter potest mereri remissionem venialis, quod est inconveniens.
Tertio, actus peccati venialis est in infinitum malus, igitur non potest stare cum merito vite eterne. Consequentia nota de se. Probatur antecedens, quia vel actus peccati venialis coniunctus cum merito facit quod ille actus sit minus meritorius quam si sibi non coniungeretur, vel non. Si sic, igitur tollit bonum eternum et est infinitum malum, quia quam bonum est id quod privatur etc. Nec potest dari quod non, nam peccans venialiter aliquid amat cum Deo, igitur minus amat Deum, per 10 Confessionum: „minus te amat qui tecum aliquid amat”. Et, si talis actus venialis facit minus amare Deum, facit actum esse minus meritorium, et sic ut prius tollit bonum eternum etc. Item ubi supra de obstetricibus dicit quod benignitatis merces, que eis in eterna vita retribui potuit, in terrenam compensationem declinata est26.
Quarto, data conclusione, vel quis potest mereri equaliter coniugendo actum venialem cum merito, vel necessario27 plus meretur non coniugendo etc. Non primo modo, quia sic agendo occupat suas vires naturales in actu venialis et in actu meriti, et per consequens minus occupat vires in actu meriti, igitur non equaliter agit aut meretur. Si dicatur alia pars quod homo minus meretur, vel non equaliter coniugendo actum venialem.
Contra, quia insit coniungente28 magis augetur iustitia quam in non coniungente. Nam in eo ultra tolletur veniale et non nisi per iustitiam oppositam superadditam ratione delectationis venialis, quem non29 continet in reliquo, igitur in illo est amplior iustitia.
Quinto, quia tunc data conclusione peccatum veniale simul augeretur et minueretur. Consequens falsum. Probatur consequentia, quia coniungat Paulus opera meritoria cum veniali, tunc quanto Paulus opera plura30 maiora et meliora facit, tanto eius gratia est maior, igitur habet minorem inclinationem ad peccandum. Igitur turpibus idem actus venialis erit maius peccatum vel magis, et per |P2 103r| consequens quanto Sortes melius agit cum illo peccato veniali, tanto illud peccatum augetur. Conceditur31 et tanto etiam magis remittitur, quoniam ardore caritatis consumitur sicut guta aque in camino ignis, per 4 libro, distinctione 21, et sicut patet inconveniens illatum supra.
Sexto, data conclusione hoc maxime foret, cum in eodem actu coniunguntur circumstantie contrarie, quarum una foret virtuosa, alia viciosa, ut in casu quo quis servaret preceptum partim timore pene, partim amore iustitie, et sic idem foret meritum et demeritum veniale32, puta eadem volitio observationis huius. Et tunc talis haberet magis servare tanquam non servare, quod videtur falsum, nam sic servando peccat, quod tenetur vitare nec potest recte eligere.
Conceditur, iuxta quod idem est meritum et peccatum veniale, ut patet per 1 Cur Deus homo, capitulo 7, dicentem quod eadem actio est iusta et iniusta diversis respectibus vel considerationibus, ymo in casu talis actus non esset meritorius nisi esset peccatum nec econtra.
|P1 62v| Septimo, si peccare venialiter et mereri vitam eternam se comparantur de lege communi, sequitur etiam quod de lege communi gloria eterna et pena sensus sunt compossibiles. Probatur, quia quidquid stat cum antecedente stat cum consequente. Consequens falsum, quia non est possibile aliquem habere visionem Dei claram et penam sensus.
Concedit quod gloria et pena sensus sunt compossibiles, ut sint in Christo, tamen non sic est de lege statuta nec oportet hoc ad veritatem conclusionis, ut infra aliter respondendo patebit.
Octavo, data conclusione Deus ceteris paribus equaliter diligit peccantem et non peccantem, quod est falsum. Patet consequentia posito quod duo equaliter augeant suas gratias et caritates, sit tamen quod unus peccet venialiter et alius non, tunc istos Deus equaliter diligit etc. Patet deductio.
Nono, virtus moralis excludit omne superfluum et continentia omnem ebrietatem etc., sed gratia magis nata est excludere omne vicium quam virtus moralis, igitur gratia non stat cum aliquo vicio etiam veniali.
Decimo, data conclusione, vel cum quolibet actu meritorio stat peccatum veniale, vel cum aliquo et aliquo non. Si primum, igitur cum tanto actu meritorio, sicut habuit Christus, et sic cum peccato veniali potuit |P2 103v| quis esse acceptus Deo33 Patri, sicut fuit Christus secundum hominem, quod non videtur. Si detur secundum, vel igitur est dare maximum gradum in actu meritorio cum quo potest stare veniale, vel minimum cum quo non. Non primum, quia cum intensiori34 illo maximo gradu 35 posset stare actus remissior peccati venialis, eo quod non est dare minimum veniale, sicut nec minimum mortale. Si dicatur quod est dare minimum gradum actus meritorii cum quo non stat veniale, sit ille minus gradus A. Contra: cum A posset stare peccatum veniale remissius, etiam tunc ille qui haberet A pro statu vie non posset peccare venialiter, quod est contra 2 libro, distinctione 25, ubi de libertate loquitur etc.
11. Data conclusione peccata venialia coniuncta cum actu meritorio inpedirent augmentum caritatis, igitur possent esse tot venialia quot36 totaliter inpedirent augmentum gratie. Quo dato esset possibile quod aliquis existens in caritate haberet multa bona opera meritoria ex caritate procedentia que non mererentur augmentum gratie, et per consequens per illa non mereretur augmentum glorie, quod videtur naturale.
12. Tunc37 data conclusione veniale inpediret augmentum gratie et eadem ratione veniale coniunctum mortali augeret mortale, et sic deberetur sibi pena eterna.
13. Tunc38 caritas et cupiditas39 venialis possent simul augeri, et ita ad nullos gradus foret status quin ultra in infinitum simul possent augeri, contra 83 Questionum, questione 36, dicentem „consummata dilectio foras mittit timorem, et ideo quidquid eam nutrire vult instet nudis pedibus” vel obstinendum cupiditatibus.
Item 14. Matth. 6 nemo potest duobus Dominis servare, ubi Glossa „non simul poterit quis in celo et in terra thesaurizare et virtutibus et viciis deservire, quia regnum Dei et dyaboli discordant inter se, nemo potest in utroque simul militare” 40 .
Item 15. 3 libro, distinctione 21, non idem simul homo – conceditur41 eodem actu et simili, quia nullus actus qui precise est meritum est peccatum42 – hec illa edificat, scilicet aurum, argentum, lapidem pretiosum, lignum, fenum, et stipulam.
Item posset videri sequi quod idem homo placeret Deo et odietur a Deo, male se haberet et bene se haberet ad Deum. Quod si concedatur, per43 diversos actus videbitur pari quod per eundem actum propter diversas circumstantias esse possibile. Non valet consequentia, quia diversi actus in eadem sunt inpertinentes, sed circumstantie constituunt unum quodsi altera mala totum aggregatum44 super malum.
Hec sint contra conclusionem
|P1 63r| Ad 45 primum dicitur quod in illo casu caritas et iustitia non diminuitur proprie, ymo augetur. Tamen improprie potest dici minui, quia maior foret, si non esset veniale, et isto modo loquendi utitur |P2 104r| Decretalis, De consecratione, distinctione 4.
Ad illud de obstetricibus potest distingui de mendacio mortali et veniali, vel dicitur quod non valet consequentia: ‚committit premium eternum in temporali, ergo abstulit meritum’. Prima responsio 46 magis valet.
Ad illud de merito remissionis venialis dicitur quod non semper et quolibet actu facimus mereri remissionem peccati huius quam vitam eternam, nam quamvis omnis satisfactionis sit meritorius, non econtra.
Ad aliud quo arguitur quod peccatum veniale est infinitum, malum etc. negatur consequentia: ‚aufert bonum eternum, ergo est infinitum malum’. Nam et ita posset argui de obmissione concilii aut obmissione maioris boni. Vel dicitur quod peccatum veniale non tollit bonum eternum, sed solum ad tempus, quia satisfactione facta pro illo redit totalis47 gradus glorie illi actui debitus, acsi fuisset factus sine veniali.
Ad 48 quintum dicitur quod casus non est possibilis, scilicet49 quod duo habeant equales actus meritorios et equaliter augeant caritatem et alter peccet venialiter. Si equaliter, prius habebant de gratia, quia ille qui habet veniale, si debet equaliter augere cum alio, oportet ut habeat magis de merito, et hoc dato delicto50 veniali rediret gratie et premii inpeditus.
Ad illam auctoritatem de ligno, feno51 etc. intelligit quod eodem actu illa non possunt edificari, sed diversis actibus simul bene. Nota responsionem hanc pro te52.
Ad quintum 53, quo probatur simul augeri et minui peccatum, dicitur quod in illo casu augetur veniale, nec minuitur ardor caritati. Unde ista diminutio per ardorem intelligitur, quando veniale est in homine, solum secundum reatum, non secundum actum.
Ad aliud de actu mixto facto amore iustitie et timore pene, et de auctoritate dicentis quod eadem actio est iusta et iniusta, et de hoc quod subditur quod talis actio non esset meritoria, nisi esset demeritoria, quia nisi fieret timore pene, et econtra potest faciliter responderi. Ad hec54 et ad alia diligenter considera55.
De maximo gradu caritatis cum56 quo stat veniale vel minimo57 cum58 quo non eligitur. Secunda pars et ille gradus non habetur in via, sed quilibet minor potest, et sic nullus concludetur inpeccabilis.
Ad illud quo arguitur quod, si venialia inpediunt augmentum caritatis, tot poterunt etc., respondetur negando consequentiam, quia ultimum vel secundum59 equale60 in duplo minus inpedit, et sic, |P2 104v| si augerentur in infinitum semper minus proportionaliter, nunquam augmentum caritatis totaliter61 inpediretur etc.
Hec de principali difficultate
In titulo includitur tria dubia que possunt quodlibet tripliciter colari, ut tangitur alibi, et finaliter ad quodlibet tres finales conclusiones, verbi gratia: prima, quod possibile est peccare venialiter; secunda, quod possibile est mereri vitam eternam; tertia, affirmativa ad quesitum etc. Vide et considera an sic debeas procedere vel aliter.
Non est possibile mortalitate diligere propter Deum etc.
Item diligere plus quam debet propter Deum est meritorium 62 et cum hoc peccatum.
Item 63 eligere minus bonum est seu non est peccatum ut nubere, et tamen videtur peccatum saltem veniale etc. 64
Similia considera65 difficultates tres pro isto tertio puncto.
1 Excusa] 1 add. in marg. P12 folio] filio coni. P13 cetera] elu* add. sed del. P14 in hoc] sup. lin. P15 igitur] sup. lin. P16 optima] om. om. P27 timore] p. c. P1;amore P28 catholicus] p. c. P29 et adhuc] iter. P210 a] sup. lin. P111 ab] ad P212 et] sup. lin. P113 necessario] sup. lin. P114 21] 2 P215 velle] om. om. P216 tamen] no* add. sed del. P217 Propter] conclusio add. in marg. P1;om. om. P218 hoc] hec P219 diligit] Deum add. sed del. P120 quiscumque] quisscumque P121 Cum] conclusio add. in marg. P122 hoc] om. om. P123 probatur] sup. lin. P124 gradus] cupiditatis add. sed del. P125 Contra] 2 add. in marg. P1;de amando alico de veniali add. sed del. P126 item — est] in marg. f. 61v P127 necessario] sup. lin. P128 coniungente] p. c. P129 quem non] quomodo a. c. P130 plura] sup. lin. P131 conceditur] sup. lin. P132 veniale] sup. lin. P133 deo] sup. lin. P134 intensiori] sup. lin. P135 gradu] quod intensiori add. sup. lin. sed del. P136 quot] quod coni. P137 tunc] sup. lin. P138 tunc] om. om. P239 et cupiditas] iter. P240 militare”] quere responsum vel cogita add. in marg. P141 conceditur] p. c. sup. lin. P1;scilicet a. c. P142 conceditur — peccatum] sup. lin. P143 per] p. c. sup. lin. P1;propter a. c. P144 aggregatum] sup. lin. P145 Ad] 3 add. in marg. P146 responsio] mg add. sed del. P247 totalis] sup. lin. P148 Ad] 4 add. sed del. P149 scilicet] sup. lin. P150 delicto] delcto P1; sed coni. P151 feno] p. c. P252 nota — te] om. om. P253 quintum] de add. sed del. P1;aliud add. P254 ad hec] sup. lin. P155 considera] considerati P256 cum] p. c. P157 minimo] om. om. P258 cum] sup. lin. P159 secundum] p. c. P160 equale] sup. lin. P161 totaliter] taliter P262 meritorium] ill. in ras. P163 Item] propter add. sed del. P164 etc.] et add. sup. lin. P165 considera] iter. P1
