PDF TEI XML Stephanus Galdeti — De peccato veniali alica
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC
|P1 63v| |P2 104v| De peccato veniali alica1
Posuit quidam respondens conclusiones has.
Prima: quelibet culpa est contra2 voluntatem seu enuntiationem3 Dei indicativam. Et hoc de mortali, non est dubium. De veniali probavit, quia vel Deus habet nolle respectu venialis, et propositum; vel velle, et tunc esset bonum illud facere; vel neutrum, et tunc esset indifferens, et cum quandoque sit utile utilitate temporali, tunc simpliciter esset melius ipsum facere quam non facere.
Secunda fuit quod non quelibet culpa est contra voluntatem Dei prohibitivam, puta peccatum veniale. Probavit sic: non quodlibet bonum4 est preceptum, igitur non quodlibet malum seu boni obmissio est prohibita. Consequentia nota. Antecedens probatur, quia non semper optimum est preceptum, et sic illius obmissio non est prohibita. Est autem mala venialiter, puta obmissio concilii, vel postpositio maioris boni, vel non factio optimi, igitur.
Aliqui tamen dicunt huiusmodi veniale, videlicet non factionem optimi, esse contra preceptum, puta non habere intensissimam dilectionem Dei possibilem sibi esse contra5 preceptum evangelicum quo dicitur: diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota mente etc.
Et tunc secundum istos poneretur una tertia conclusio, scilicet quod 6 huiusmodi peccatum sic veniale, et non mortale, non est ex natura intrinseca peccati, sed ex misericordia Dei relaxantis et condescendentis fragilitati nostre. Nam, ut dicunt, non sic fuisset in statu innocentie, nam obmissio optimi7 fuisset mortalis, et sic non contigisset pec |P2 105r| care venialiter in illo statu, quia nulla fuisset difficultas etc.8 Quod autem non sic <sit> modo non meruimus, ymo potius demeruimus oppositum propter lapsum.
Etiam iuxta primam et secundam conclusiones premissas hoc idem aliter potest patere, scilicet quod in statu innocentie quodlibet tale fuisset mortale. Nam tunc quelibet voluntas Dei indicativa et econtra9 fuisset prohibitiva et lex hominis fuisset lex nature que prohibet omne malum et precipit omne bonum, id est indicat omne malum fugiendum et omne bonum eligendum. Quod autem non sit talis lex hominis, nunc ut prius, est ex Dei misericordia relaxante.
Ex dictis inferunt tria. Ex prima inferunt quod peccans venialiter prefert creaturam creatori. Probant, quia, quando sunt duo moventia contraria, sequens libere inclinationem unius prefert quodammodo illud alteri. Sic est in peccante venialiter obmittente divinum concilium vel maius bonum etc.
Ex secunda inferunt quod non obstante hoc, sic peccans non propterea plus diligit creaturam creatore, et hoc dicunt esse valde possibile, nam experimur de facto aliquando homines nobis minus dilectos magis dilectis in multis preferri.
Ex 10 tertia inferunt quod veniale non dicitur veniale ex eo quod mereatur veniam, nam nec meretur veniam. Apparet ex conclusione, nam quod veniam a pena eterna consequatur ex solius Dei misericordia11 eam sibi relaxantis est, ut dictum est, et commutantis eternam 12 penam in temporalem.
Quod aliter declarant aliqui, nam quandoque actus qui in imperfecto est venialis in homine perfecto est mortalis 13. Quod autem, si sic sit in imperfecto14 non meretur ipse ex sua imperfectione, que culpabilis vel ex culpa est, igitur.
Ex alio declarant alii, nam ex se sibi debetur pena eterna, nam etiam tali punitur decedens in veniali et mortali. Quod autem non sic sit in decedente in gratia est ex gratia et misericordia sic relaxante.
|P1 64r| 15 non tractat de horum differentia, sed tantum de quid peccati16 generaliter et coincidit cum dictis |P2 105v| infra positis. Unde arguit quod peccare non sit facere vel omittere17 contra voluntatem Dei seu eius legem 18. Nam circumcripta per ymaginationem omni voluntate Dei et omni lege, ymo per impossibile, si Deus non esset et creatura rationalis adhuc in sua libertate manens noceret alteri, peccaret et faceret contra iudicium rationis.
Hoc non obstante tenetur oppositum et adducitur 22 Contra Faustum, ut infra, et De duabus animabus ubi dicitur quod est voluntas retinendi quod iustitia vetat. Ad argumentum dicit quod, si Deus non foret, tunc esset alius finis ponendus cuius gratia et in ordine ad quem creatura rationalis deberet agere et alia regula cui debeat conformare19. Cum hoc tamen stat quod de facto divina voluntas est regula, vel posset dici quod ad antecedens, cum sit impossibile, sequitur quodlibet, vel utraque pars contradictionis etc. Premisse sententie de descriptione peccati concordat 1 Cur Deus homo, capitulo 12, „quid est”, inquit, „peccare?” Dicit quod „non est aliud quam non reddere Deo debitum honorem?” Et subdit quis: „honor quem debemus Deo”. Respondet quod „omnis creatura rationalis subiecta esse debet voluntati Dei. Et hoc est debitum quod debet angelus et homo quod solvendo20 nullus peccat, et omnis qui non solvit peccat. Et hoc est iustitia sive rectitudo voluntatis que iustos facit sive rectos corde”.
Sed contra, quod peccare non sit contra voluntatem Dei agere etc., quia non21 contra voluntatem beneplaciti. Nec signi, quia primus angelus peccavit, qui nullum signum, puta preceptum aut prohibitionem etc. Ad idem dicit quod adulterium non ideo malum quia lege vetitum, sed econtra, igitur.
Item si peccatum esset facere vel omittere contra voluntatem Dei, tunc faciens contra divinum concilium scienter peccaret. Consequens falsum, nam22, cum ista sint opera concilii non resistere malo etc., et si quis te percusserit etc., et ei qui vult contendere iudicio et tollere tunicam, prebe et pallium, et relinquere mundum, et de duobus bonis semper |P2 106r| facere maius, tunc ad ista teneretur quis23 sub pena peccati.
Ad primum dicitur quod angelus peccavit contra legem Dei et eius voluntatem et signum voluntatis, quia contra rationem sibi datam in sua creatione secundum quam debuit actus suos regulare.
Ad aliud de adulterio quod24 dicit quod non ideo malum, quia vetitum, intelligitur, quia vetitum lege data, scripta seu promulgata. Ad aliud de concilio satis patet quid dicendum.
Tractando de peccato habituali, puta de25 carentia iustitie seu innocentie que potest per peccatorum multiplicationem in infinitum augmentari, probat primo multipliciter quamlibet creaturam habere infinitam bonitatem et iustitiam privabilem per peccatum.
Respondendo multa ponit, scilicet inquit: quid privaretur aut que macula relinqueretur in existente in puris naturalibus actualiter peccante? Dicit quod iustitia naturalis et immutabilitas a peccato. Inquit: an illa innocentia sit essentia nature rationalis, ponitque post talem innocentiam finitam et privabilem totaliter per peccatum, et tamen posse contingere quantumlibet peccare, sicut de linea curvata et privata totali rectitudine que adhuc potest magis curvari. Ulterius inquit: nunquid talis curvitas vel recessus a rectitudine, si sit simpliciter privatio rectitudinis vel aliquid positum?
|P1 64v| Postmodum querit: nunquid pro momentaneo peccato detur eternum supplicium? Probat ex aliquibus mediis infinitatem26 malitie peccati et ex pena debita et obiecti et persone offense etc.
Causas multas ad principale assignat. Una est per similitudinem ad leges terrenas. Alii dant tantum, quia in dampnatis manet continue culpa mortalis, sed tunc sequitur quod continue demerentur etc.
Aliter dicit iste doctor omne peccatum esse infinite malitie et ob hoc demereri eternam penam. Illa autem infinitas ex circumstantiis finitis infinite aggravantibus, ut argutum fuit. Sed contra hoc arguit multipliciter, nam sequeretur, ut videtur, omnia peccata eiusdem speciei qualitercumque varia |P2 106v| esse equalia27.
Item pariter quodlibet opus bonum foret infinite bonum et meritum minui viatorum equale merito Christi.
Item tunc omne peccatum veniale, cum sit contra bonum infinitum et contra honorem Dei, sequitur quod esset infinite malitie et meritorium pene eterne, contra 2 libro, distinctione 4228, capitulo dicente quod peccatum mortale obligat nos pene eterne, veniale vero temporali 29.
Quod autem peccatum veniale sit contra bonum infinitum probatur aliqualiter. Sit enim A actus veniale; tunc A caret rectitudine et debito ordine ad ultimum finem, nec producitur conformiter voluntati divine, et hic est honor Deo debitus, igitur est contra honorem Dei. Et hec est ratio qua probatur peccatum mortale esse contra honorem Dei deducto precepto „omnia enim debent fieri ut Deo placet”.
Ad idem est auctoritas quod peccans quantumcumque modicum penam eternam demereatur, 1230 De civitate Dei, capitulo 12, dicit de primo homine quod, quia31 hoc in se peremit bonum quod 32 esse posset in eternum, ideo iustum est quod puniatur eternaliter. 4 Dyalogorum: ad magnam iustitiam iudicis pertinet33 ut nunquam careat supplicio qui nunquam carere voluit peccato. Hec autem possunt competere veniali, igitur.
Item, sicut nec quis potest ex se auffere maculam peccati mortalis nisi per gratiam Dei, ita nec venialis, et ideo peccans venialiter facit quantum in eo est ut nunquam careat peccato, et per consequens nec supplicio.
Item, si veniale non esset contra honorem Dei, sed solum proximi34 aut alterius 35 finiti boni non videtur, quare non liceret sic peccare contra honorem unius proximi pro maiori bono alterius proximi 36.
Item peccatum veniale est contra aliquem ordinem aut igitur contra ordinem ad ultimum finem aut ad37 alterum finem medium. Si primum, propositum, quod est contra honorem Dei. Si secundum, propositum, etiam cum quidquid est contra finem medium est contra ultimum.
Item peccatum veniale in dampnatis punitur eternaliter, ut dicunt et , quod non esset nisi esset quodam modo malitie infinite, et per consequens eius aliqua circumstantia infinita. Nulla autem sic potest esse infinita nisi Deus. Igitur est contra Deum.
Nota hic quod malitia peccati intrinseca non videtur attendenda penes Deum, contra cuius38 honorem fit, nam prius est illum actum male fieri quam esse contra honorem Dei, nam ex eo |P2 107r| quod male fit est contra honorem Dei. Tamen extrinseca malitia potest dici quodam modo infinita, et per consequens meretur infinite puniri. Et tunc quantitas intenssiva pene attenditur penes malitias intrinsecas peccatorum et eternitas durationis penes39 extrinsecam malitiam infinitam.
Nota40: De natura boni, capitulo 31, quanta pena et qualis culpe debeatur, divini est iudicii, non humani, eo quod talis41 qualem vult sibi dare.
Ita videtur dicendum de bonitate etc., sed non de merito, contra de Spiritu Sancto42.
|P1 65r| Ad 43 ea que tangunt peccatum veniale 44, sciendum quid est peccatum veniale, dicit quod carentia rectitudinis est formale in omni peccato et est quasi supremum genus peccati. Et tunc per determinationem ad oppositum cum circumstantiis cum quibus voluntas fertur in obiectum determinatur ad genus propinquius et ad certam speciem peccati.
Et tunc quando voluntas fieri in obiectum cum circumstantiis cum quibus repugnat caritati et dilectioni Dei et proximi est peccatum mortale, sed quando fieri cum circumstantiis cum quibus non repugnat, sed stat cum caritate carens, tamen ordine ultimi finis et est contra legem Dei et rationem est peccatum veniale.
Hoc videtur opinio 21 De civitate Dei, capitulo 27, ubi tangens illud Evangelii qui amat patrem et matrem plusquam me, non est me dignus etc., tunc dicit : „qui has vicissitudines sic amat corporaliter, ut eas Christo Domino non proponat malleusque ipsis carere quam Christo et45, si adhuc non fuerit ad temptationis articulum adductus, per ignem erit salvus”.
Et Glossa in Epistola ad Corinthios, capitulo 3, qui amant secularia et terrenis negotiis implicati et dediti sunt vinculis quibusdam et affectionibus carnis, coniugibus et possesionibus, et tamen christiani sunt dicti46, ut cor eorum non recedat a Christo et nichil preponunt Christo, edificant quidem lignum, fenum, et stipulam etc. Ista est sententia domini et Questionibus de malo, questione 97, dicentium voluntas potest ferri in aliquod quod tollit principium vite, ut caritatem, et potest ferri in aliquod quod 47 non sic tollit, sed quodammodo nocumentum 48 affert principio vite.
Sed tunc videtur quod veniale sit mortale, nam |P2 107v| repugnat dilectioni Dei, quia minuit caritatem. Quod probatur satis ad principale propositum de illo qui cum bono opere procedenti a caritate habet peccatum veniale coniunctum. Nam tunc illud veniale minuit meritum suum et facit quod caritas est minor quam si non esset veniale et impedit augmentum caritatis, quod non esset nisi veniale contrariaretur49 caritati.
Item arguitur de Sorte posito quod Sortem continue per aliquod tempus facit A peccatum veniale et ignoranter credens A esse meritorium vel non peccatum et simul cum hoc contristatur de omnibus peccatis suis et peniteat penitentia interiori et exteriori. Et sic est possibile talem continue demereri a peccato et mereri remissionem A peccati 50, si 51 concedatur A esse compossibile cum gratia, quod si non, habetur propositum probandum.
Item arguitur52 in casu de Sorte faciente A scienter: Sortes facit A propter affectionem quam habet ad bonum temporale et scit A esse contra honorem Dei et ad eiusdem offensam, ergo Sortes eligit modicum offendere Deum et inhonorare propter bonum temporale. Ergo facit contra dilectionem Dei qua tenemur ipsum in infinitum plus diligere quam nos aut proximum, aut aliud. Ad idem: quod peccet in casu peccet mortaliter et eternaliter penam mereatur, quia qui facit contra conscientiam edificat ad gehennam; sed Sortes sic facit; igitur.
Item peccatum veniale est magis malum homini quam carentia modici boni temporalis proximo53, sed velle proximum perdere bona temporalia vel habere infirmitatem corporalem esset contra caritatem, ergo multo fortius velle se peccare venialiter.
Item, si nullum sit peccatum mortale quod stat cum dilectione Dei et proximi, sequitur quod, si Sortes vellet adulterari vel fornicari et crederet illud non esse peccatum nec vellet illud aliquo modo facere si sciret illud esse peccatum, tunc in hoc casu Sortes non peccaret mortaliter, quia non faceret contra dilectionem etc.
|P1 65v| Sed ad hoc dici potest quod peccatum veniale nec minuit, nec tollit caritatem secundum suam essentiam. Aliquando tamen tollit fervorem et impedit |P2 108r| in productione actus, et est quodammodo causa quare meritum est minus et minor caritas non tamen tollit illud quod iam est acquisitum.
Item pro quodam alio argumento potest dici quod nullus satisfacit pro peccato dum illud continuat. Potest tamen concedi quod in primo instanti in quo cessat peccare per satisfactionem precedentem totum peccatum esse dimissum.
Potest ulterius dici pro quodam alio quod non omne peccatum scienter factum est mortale, nec per omne tale inhonoratur Deus aut contempnitur, sed per solum mortale, quia solum mortale est contra preceptum de dilectione Dei.
Sed quia differentia supraposita de mortali et veniali videtur multum generalis, dicitur aliter scilicet quod carentia rectitudinis in actu voluntatis potest esse dupliciter. Nam potest esse deordinatio in actu circa finem et illa est semper peccatum mortale. Nam voluntas ex preceptis datis actu vel habitu tenetur actum suum referre in Deum et in hoc tenetur Deo esse subiecta et iste est honor Deo debitus quem qui tollit peccat mortaliter.
Alia est deordinatio in actu respectu mediorum in ultimum finem, ut sunt divitie et similia concessa ad usum creature, et talis deordinatio non est contra honorem vel ad contemptum Dei, sed preter. Et secundum hoc est conversio ad bonum communicabile absque averssione a bono incommunicabili54, in peccato autem mortale est utraque.
Et si queratur que est illa iustitia que correspondet peccato veniale et per illud privatur, dici potest quod est una iustitia per quam creatura se habet in recto ordine ad ultimum finem, et hoc privatur per mortale, alia per quam recte se habet ad ea que sunt in ultimum finem. Et illa correspondet veniali et per illud privatur.
Aliter dicunt alii quod non oportet quod veniale et mortale differant specie, sed veniale dicitur a venia, quia habet secum coniunctam aliquam causam venie, et sic veniale non privat gratiam, sed aliquis gradus latitudinem peccati et aliquis non. Nec differunt nisi secundum magis et minus.
Et isto modo peccatum in Spiritum Sanctum est mortale, in Patrem aut Filium veniale, quia peccans in Patrem aut Filium aliquam excusationem habere potest |P2 108v| propter inpotentiam et ignorantiam, sed in Spiritum Sanctum peccans55, quia ex malitia peccati, nullam excusationem habet, nec causam venie, et ideo de illo solo dicit in sua canonica: est peccatum ad mortem 56 non pro eo dico ut quis oret. Et Matth 12, et Luc. 5 qui peccat in Filium etc. Nec tamen omne factum ex infirmitate et ignorantia est veniale etc.
Hec ille de differentia venialis et mortalis
Posset aliquibus apparere una57 apparens distinctio inter veniale et mortale deducendo venialia peccata esse peccata predestinatorum quibus omnia cooperantur in bonum. Mortalia vero peccata reproborum et prestitorum qui pro multis suis venialibus eternaliter puniantur 58 et qui nunquam in via Dei ambulaverunt. Sed hec moderanda sunt.
1 alica] aliqua P22 contra] sup. lin. P23 seu enuntiationem] sup. lin. P14 bonum] p. c. sup. lin. P1;peccatum a. c. P25 contra] om. om. P26 quod] aliquod add. sed del. P17 optimi] peccati P28 quia — etc] sup. lin. P19 et econtra] sup. lin. P110 Ex] nota hec add. in marg. P111 misericordia] sup. lin. P112 eternam] sibi add. sed del. P113 mortalis] hoc add. sed del. P114 est — imperfecto] om. om. P215 Bokinkam] 4 add. in marg. P116 peccati] p. c. P217 vel omittere] sup. lin. P118 legem] Bokinkam de differentia inter veniale etc add. in marg. P119 conformare] conformans a. c. P120 solvendo] salvendo a. c. P221 quia non] iter. P222 nam] sup. lin. P123 quis] om. om. P224 quod] dicendum a. c. P125 de] om. om. P226 infinitatem] infitatem P127 esse equalia] sup. lin. P128 42] 44 a. c. P129 temporali] ad propositum de veniali add. in marg. P130 12] sup. lin. P131 quia] sup. lin. P132 quod] esset add. sed del. P233 pertinet] pertinent coni. P1 P234 proximi] proxime P235 alterius] peccati add. sed del. P236 proximi] item peccatum add. sed del. P137 ad] sup. lin. P138 cuius] huius P239 penes] penas a. c. P140 nota] contra P241 talis] sup. lin. P142 ita — sancto] in marg. P143 Ad] 5 add. in marg. P144 veniale] precedens disputatio est Amandi fuisse et lege vera, Bokinkan ut patet ex tabulam pag. 100 add. in marg. a. m. P245 et] sup. lin. P146 dicti] dicta coni. P1 P247 quod] s add. sed del. P248 nocumentum] auffert principio add. sed del. P249 contrariaretur] p. c. P250 peccati] quod repugnantiam claudit et hoc argumentum procedit add. in marg. P151 si] supple add. sed del. P152 arguitur] sup. lin. P153 proximo] sup. lin. P154 incommunicabili] incommutabili P255 peccans] sup. lin. P156 mortem] per hoc add. sed del. P157 una] sup. lin. P158 puniantur] q add. sed del. P2
