PDF TEI XML Stephanus Galdeti — De merito vel mereri Bredwardinus infra
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC
|P1 68r| |P2 111v| De merito1 vel mereri infra
Supposita quod omnia Dei dona sub divina providentia continentur. Restat ostendere quod Deus seu Dei voluntas universa sua munera tribuit pure gratis. Contra dicentes quod licet merita non sint causa principalis gratie tamen sunt causa sine qua non. Quod non propter merita previsa predestinat2, nec ipsum esse meriturum est causa volutionis divine ipsam movens ymo, quia Deus vult et eternaliter voluit ipsum mereri ipse merebitur non econtra. Ad hanc sententiam est divine gratie laudator magnificus post . Item oppositum est pelagianicum3.
Contra etiam4 dicentes vel oppinantes quod licet homo non possit ex se mereri primam gratiam tamen potest se preparare et tunc Deus dabit etc.
Contra dicentes quod licet homo premereat pensando cum homo subsequitur aperiendo iuxta illud Apoc. 3 ego sto etc. deducitur.
Contra dicentes hominem ex propriis viribus mereri gratiam de congruo non de condigno ubi multa de merito notanda.
|P2 112r| Est namque primo notandum quod aliter se habet Deus reddendo premium pro bono opere et pro malo et aliter homo nam homo quod intelligat legem per quam certa pena certo peccato5 correspondet et ante culpam manet indeterminatus ad hunc et ad illum, sed postera6 per culpam determinatur, sed non sicut Deus, sed ex se solo semper eque determinare vult et nult quecumque vult et nult, sicut patet Rom. 9 de Iacob et Esau.
Et si obiciatur quod frequenter invenitur dictum ab Ecclesia quod Deus premiat propter merita pro quo ostendit meritum nullo modo esse causam premii subsequentis. Non materialis, quia illam materiam cum7 causato, nec formalis propter idem8, nec finalis, quia magis est econtra, nec efficiens, quia efficiens et effectus simul sunt et non sunt.
Nec potest dici causa efficiens premii, quia movet divinam voluntatem indeterminatam ad dandam premium ex dictis multis supra.
Sed tantum9 potest dari unus satis congruus ut dicatur meritum esse causa premii transumptive, scilicet quia efficit formam in merente, qua secundum presentem iustitiam sit ydoneus ad premium, vel10 quia efficit mentem talem quali et soli est premium liberrime et gratuitissime ordinatum, quia secundum presentem legem ad premium exsequendum11, oportet habere formam formosam qua talis ydonee formatur ad gloriam et in peccante per oppositum. Et ideo cum dicitur propter merita ly ‚propter’ denotat causam vel formam qua talis est ydoneus secundum presentem iustitiam ad premium optinendum, ut dictum est12.
Vel potest dici quod ly ‚propter’ significat causam finalem ordinis universi a Deo decentissime13 predestinati, ut cum dicitur „Deus vult istum propter14 merita15”, id est vult quod talis sit finis talium meritorum secundum ordinem ab illo talibus ordinatum et predestinatum, et vult merita esse quedam media ad consequendum premium.
Non igitur propter merita dat |P2 112v| premium ut ly ‚propter’ denotat causam in merito moventem et educentem divinam voluntatem de potentia ad actum16 ad volendum illi dare premium. Nec per consequens moventem divinam voluntatem ad dandum, nam precise dat premium17, quia vult dare, sed an det premium propter meritum, vel an det premium quia dedit18 meritum aut econtra. De hiis talibus videtur dubium. Et de istis an velit dare premium, quia vult dare meritum19 an econtra.
Sed quidquid sit de hiis liberrime gratuite vult et ab eterno voluit et volet et dabit de facto premium20 ymo libertate et voluntate que sufficeret ad dandum, sed cum hoc libere ordinat hoc esse per merita que sunt eius dona, sicut libere sibi associat causas secundas in suis acctionibus.
|P1 68v| „Condignum” potest capi tripliciter, scilicet prius naturaliter et antecedenter voluntate divina vel posterius, vel mixtum ex ambobus, vel aliter absolute condignum de rigore inflexibilis iustitie. Condignum per accidens et de iustitia dependente a voluntate divina et condignum mixtum ex ambobus.
Mereri de condigne21 in malo vere dicitur, quia ex sola malitia peccati talis pena poterit sic peccanti infligi. Non sit in bono, quia nullum opus est tam bonum22 vel tam dignum coram Deo, ut ex illius solius bonitate vel merito vita tali sine omni gratia debeatur.
Condigne actualiter mereri est facere aliquid cui premium actu debetur et sic nullus peccans meretur aliam penam quam habebit non est dignum quod aliter puniatur quam Deus scivit ipsum esse puniendum aut voluit, ut notum est et satis tactum supra in principio huius materie, scilicet23 de remissione peccati.
Mereri autem potentialiter est facere aliquem actum premiabilem, scilicet an premium posset reddi et sic quilibet peccans tam salvandus quam dampnandus meretur maiorem penam quam habebit, ymo eternam quantamlibet intenssive, quia talem posset Deus iuste infligere |P2 113r| et istud est mereri mixtum.
Quod autem istud mereri sit mixtum ex antecedenti et consequenti voluntatem divinam patet quod enim hoc facit a voluntate Dei dependet, sed quod hoc facto vel illo possit dari merces tanta vel tanta necessario est omnino.
Conclusio24: Mereri cum due actualiter25 antecedenter voluntati divine per se et absolute non est possibile nec in bono, nec in malo.
Conclusio26: Sed consequenter, scilicet secundo modo, mereri condigne27 bene; omne enim quod Deus vult et facit dignum est et condignum.
Conclusio28: Tertio etiam modo potest quis mereri bonum et malum, scilicet tale quod sequitur inseparabiliter suum opus quod facere dependet a Dei voluntate, sed quod illo facto cum omnibus circumstantiis continetur tale bonum vel malum necessarium est omnino, sicut ad hunc29 currere sequitur hunc moveri.
Meritum Christi quoad actum merendi finitum fuit, sed quoad pretium quod obtulit Deo Patri pro omnibus redimendis fuit infinitum, et sic si imperfectiora naturalia assumpsisset et actum remissiorem dum tamen se ipsum obtulisset omnes sufficientissime redemisset. Exemplum de duobus volentibus currere eandem rem uno prenuntiative* voluntate minus iusto30 tamen pretium offerente altero econtra etc31.
Sed adhuc posito quod meritum Christi fuisset infinitum in specie meriti adhuc nullis meruisset de condigno, nam prius tempore et nulla voluisset Deus Christum erit quemlibet alium habere quidquid habet quam per illud meruit sibi vel aliis, Ioh. 12 ex memet ipso non sum locutus. Et iterum: non possum a memet ipso facere quidquid. Et supra: sedere ad dexteram etc. non est meum dare vobis32.
De infra scriptis33, quia dicit quod, si nulla esset divina ratio per impossibile, adhuc quis male ageret, ideo etc.
Contra: si nullum esset agens, nullum liberum nichil male mortaliter fieret. De furioso etc., sed si nulla esset distincta.
Item si nullus esset legislator, nulla esset lex. Si nulla esset lex34, nulla esset obligatio. Si nulla esset obligatio, nullum esset peccatum. Patet de Deo qui non peccat quamquam faciendo, quia ad nichil tenetur. Si nulla esset obligatio, nichil esset debitum fieri vel debitum non fieri seu indebitum fieri positive, igitur si nulla esset divina ratio etc. Confirmatur, quia si nulla esset lex prima, nec esset secunda, nec tertia. Ex hiis patet stabilita descriptio peccati. Unde an sit dicendum de bono et merito.
|P1 69r| De35 malo36 ponit Magister tres conclusiones: prima capiendo substantive pro malitia non est aliqua entitas, sed pura privatio seu defectus boni debiti in esse37. Secunda conclusio quod malum isto modo, quamvis non sit aliqua entitas, est tamen in aliqua entitate. Tertia quod malum denominative est alica entitas non tamen omne38 ex duabus primis infert quod malitie seu per se mali cum nulla sit entitas, nulla est proprie loquendo causa efficiens39. Omne enim efficiens proprie facit aliquam |P2 113v| rem esse aut aliqualiter esse positive unde 7 Metaphysice probatur omnia que fiunt ab alico fiunt ex alico in aliquid. Item 5 Physicorum omnis generatio est de non esse ad esse, unde Super Genesim dicens „non enim Deum fecisse tenebras dictum est in illa Scriptura Genesis in qua universorum creatio primo refertur, quoniam, inquit, species ipsas Deus fecit non privationes que ad nichilum pertinent40 unde ab artifice Deo facta sunt omnia”, supple entia, etc.
Ex hiis patet de peccato substantive quod cum non sit nisi privatio boni, ut patebit, puta actus boni debiti fieri in peccato omisso aut bone circumstantie in peccato, scilicet commissionis ipsius omnino nulla est causa, nec Deus, nec creatura41.
Nec etiam actus denominatus malus fit proprie ab aliquo malus, quia ipsum esse malum non est ipsum aliquid vel aliqualem aut aliqualiter, sed potius non esse aliqualem vel aliqualiter, qualis vel qualiter deberet. Nec a creatura fit proprie talis quamvis ab ipsa sit, quod ille actus est malus, id est ista causalis est vera, quia creatura debet sic facere et non facit talis actus vel obmissio malus etc.
Describit quoque peccatum sic vel peccare dicens quod non est aliud quam voluntarie committere vel obmittere contra rectam rationem, etsi obmittere possit dici aliquo modo agere quod videtur, nam responditur ad questionem factam per quid agit42. Tunc peccare nichil aliud est quam agere contra rectam rationem seu contra id quod agendum est secundum rectam rationem. Probat ratione et auctoritate, scilicet 22 Contra Faustum: „peccatum est factum vel dictum vel concupitum vel omissum43 aliquid contra legem eternam”. Et subdit quid sit lex eterna dicens quod „lex eterna est divina ratio vel voluntas Dei ordinem naturalem servari volens, perturbari vetans”. Ex quo patet quod idem est dicere contra legem eternam, sicut contra divinam rationem, cum igitur illa ratio sit rectissima et quidquid est contra unam rectam rationem est contra quamlibet rectam rationem de eodem. Nulla enim recta ratio aliqui recte rationi adversatur cum omnia, supple vera, vero consonent. Sequitur quod absolute potest describi peccatum per esse contra rectam rationem generaliter.
Sed movetur dubitatio an melius dicitur |P2 114r| sic peccatum esse contra rectam rationem generaliter vel contra rationem divinam, dicendum quod primum melius dicitur, ne putetur peccatum esse solum contra rationem divinam et non contra quamlibet aliam rectam rationem de eodem. Aut ne putetur peccatum esse peccatum, quia contra rationem divinam eo quod divina, non quia recta. Nam non sic putandum est, nam si per impossibile nulla esset divina ratio aut ipsa divina ratio non foret recta, sed errans, tunc quis agendo non secundum illam vel contra illam non peccaret, ymo44 recte ageret. Vel si tunc conformiter illi ageret seu nec conformiter, nec difformiter dum tamen ageret contra rectam rationem angelicam vel humanam aut aliam entem, vel possibilem vel ymaginariam45, ad huc peccaret. Ymo si nulla esset recta ratio, si quis ageret contra id quod agendum esse dictaret recta ratio, si esset, peccaret, et sic patet dicta descriptio bene data46.
Sed contra, quia ratio dictans A non esse agendum vel esse malum aut peccatum, non est vera nisi quia sic est, sicut significat et non econtra, ergo illa47 descriptio vel non est vera, vel est a posteriori. Et sic actus non est malus, |P2 114v| quia deformis sue regule, sed potius48 econtra. Hic responditur distinguendo de intellectu et voluntate dicans et horum ordine, ut alias respectu futuri contingentis dictum fuit etc49.
|P1 69v| Si aliquid est vel esset malum esto quod non prohibitum, tunc divina lex non esset simpliciter prima regula. Si autem oppositum ponatur, cum Deus libere prohibeat, quodlibet sequitur etc. Hic distinguitur de iustis contingentibus50 etc., et de necessariis antecedentibus , vel de velle efficaci productivo libero semper, et de regulativo et directivo non semper libero51.
Ex data descriptione de peccato infert duo corollaria: unum quod peccatum proprie loquendo non est aliquid significabile52 incomplexe, sed hoc corollarium obmitto, quia non est ad propositum.
Aliud corollarium53 satis54 ad propositum quod multa sunt mala et peccata et non precise, quia prohibita, ymo esto quod non essent prohibita taliter agens peccaret, patet ex descriptione, nam quid potest agere contra rationem esto quod de non sic agere habeat preceptum. Patet nam taliter agens perturbaret ordinem naturalem quem lex eterna servari iubet, nam ordo naturalis est ut mores et actiones hominis sint rationi subiecte vel conformes, etiam si nullum preceptum esset. Allegatur 1 De libero arbitrio, capitulo 7, et alibi, etc. Etiam confitetur ante legis dationem fuisse peccatum quam post legem habundaverit. Etiam multi gentiles qui legem non acceperunt in multis peccaverunt. Item nec angelus legitur habuisse preceptum aliquod. Item possibile est nichil esse prohibitum etc.
Item 1 De libero arbitrio, capitulo 3, dicens „adulterium non ideo malum, quia vetatur lege, sed ideo55 vetatur lege, quia malum est”, ad idem inducitur 56.
Ad oppositum inducitur De babtismo parvulorum dicens „nam nec peccatum erit, si non divinitus iubetur, ut non sit, et infra quomod”, inquit, „non vetatur per divinam iustitiam si peccatum est?” et idem57 alibi describit peccatum dicens peccatum esse „voluntas consequendi vel retinendi58 etc. quod iustitia vetat59”.
Item ubi supra dicitur peccatum esse contra legem eternam que est ratio divina vel voluntas Dei ordinem naturalem servandi iubens, perturbari vetans. : prevaricatores reputavi omnes peccatores terre, ubi autem non est lex, ibi non est prevaricatio, Rom. 4.
Item et allegat libro 2, distinctione 5: „quid est peccatum nisi prevaricatio legis divine et celestium |P2 115r| inobedientia mandatorum?” Et infra: „non enim consisteret peccatum si interdictio non fuisset”.
Distinguitur de lege preceptiva vel de precepto et prohibitione, nam potest capi dupliciter. Uno modo communiter, ut non solum dicitur de propositione imperativa, ymo etiam de indicativa. Unde indicativa lex60 seu prohibitio est illa qua tantum significatur aliquid non esse agendum vel agendum non esse vel aliquid ex quo hoc sequitur61, sicut cum significatur aliquid esse iniustum seu vituperio aut62 pena dignum cuiusmodi sunt illa verba Rom. 1: qui talia agunt digni sunt morte, et Eph. 5: omnis fornicator aut immundus etc. non habet partem in regno, et multa dicuntur illicita, quia tali legi prohibitive contraria63.
Conformiter cum denunciatur aliqua esse agenda vel enuntiatur aliquid ex quo sequitur aliqua esse agenda, talia possunt dici quodammodo precipi preceptive indicativa. Vocantur autem huius preceptio et prohibitio indicativa, quia per verbum indicativi modi exprimitur.
Ex hiis64 infertur quod omnis cognitio quam homo habet de agendis vel vitandis quodammodo potest dici prohibitio vel prohibitivo, nam est indicativa cognitio seu enuntiativa de illis agendis aut65 vitandis.
Inperativa autem preceptio vel prohibitio dicitur illa qua inperatur aliquid agendum vel non agendum et ista explicatur per verbum inperativi66 modi vel alterius eius vice consimiliter significativi, sicut dicit „nolite adversus Deum loqui iniquitatem” et illud „non mecaberis”. Stricte tamen dicuntur precipi ea que a superiori inferiori iubentur, ut fiant vel ne fiant67.
Deus eternaliter, mentaliter, equaliter indicative68 inperavit rationem etc.69, et obligavit, quia innocuit, vel debuit etc. Sed per legem et precepta nobis innocuit magis.
In creatura imperium addit voluntatem officii70 beneplaciti de illud fiendo. Ad enuntiationem de iusto aut aliud.
Considera quod Deus nichil potest intrinsece noviter imperare*.
|P1 70r| Tertie71 et quarte propositioni dubii infra scripti forsan posset addi quod huius lex esset divina voluntas qua vult quod si huius actus fierent, placerent sibi et aprobarentur et premiarentur etc. Sed hic modus dicendum dubius, quia non videtur aliquis talis actus conditionalis ponendus in Deo, qui omnia clarissime novit et determinatissime vult.72
Ad propositum omne peccatum primo modo est prohibitum nam omne peccatum divina lex censet saltem indicative esse non agendum et, si de aliquo non sic censeret aut indicaret, nec in se, nec in suo antecedente etc.73 Illud non esset aliquo modo peccatum, quia nec esset contra rationem. Et isto modo impossibile est aliqua peccata a Deo non esse prohibita, et non esse contra legem eternam, puta odire Deum et similia, sicut est impossibile non esse unum Deum |P2 115v| non esse odiendum et isto modo impossibile est talia lege eterna non esse prohibita.
Alio autem74 modo capiendo preceptum vel prohibitionem possibile est nullum tale esse prohibitum. Nam possibile est Deum nullum tale inperium facere, supple extrinsecum, sed quin eternaliter75 mutatur sic iudicaverit et voluerit fieri, ut nunc dum inperat non est dicendum, ut patet ex eius immutabilitate.
Sed nunquid lex eterna propter cuiusmodi prevaricationem aliquis actus dicitur peccatum sit divinum iudicium vel divinum velle vel aliquis alter actus divinus posset dubitari pro hoc aliqua dicuntur76.
Primo, quod divinum iudicium quo iudicat aliquem esse peccatum vel non77 debere fieri vel debere fieri non est huius prima lex. Nam huius iudicium est unum et rectum, quia ita est sicut significat, et per consequens est unum iudicium, quia talis actus est malus et non econtra.
Secundo, dici potest quod huius lex non potest poni divinum velle efficax seu voluntas divini beneplaciti quo vult fieri illa que fiunt vel fient et que non fiunt, nec fient, non sic vult. Nam tunc nichil male fieret, ymo nec posset, quia nichil potest differenter fieri isti voluntati, cum sit infrustrabilis, inimpedibilis etc.
Tertio, potest dici quod huius lex eterna potest poni78 divina voluntas vel complacentia simplex79 iniusto, sive fiat, sive non. Et talis complacentia potest dici causa80 quare aliqui actus sunt iusti et boni, et defectus illius potest dici causa quare aliqui sunt iniusti.
Vel quarto, potest poni huius lex divina voluntas volens actum huiusmodi esse iustum complexe sive ille actus fiat, sive non vel est aprobatio illius actus. Et divina voluntas nolens, vel non volens, actum aliquem esse iustum vel volens esse iniustum est lex cui peccans se difformat.
Sive autem Deus habeat actum positum81 circa peccatum, puta nolle illud esse iustum aut aliter sive non, ut de hoc diversimode diversi opinantur, ut alibi tangitur non refert pro nunc.
Unde secundum hoc |P2 116r| divina voluntas qua vult actum divine dilectionis esse iustum et debitum et debere fieri a creatura rationali, et non illa qua vult illum fieri est huiusmodi regula. Similiter volutio qua vult odium sui non esse iustum vel vult esse iniustum, et non debere fieri, si sic positive velit, est huius regula propter quam sic odiens peccat.
Quinto82, potest dici quod huius legis eterne lex scripta a Deo data est signum expressum, unde est signum quod Deus complacet in talibus actibus83 et vult illos esse iustos et rectos et debitos fieri, et ulterius significat talis lex quod vult84 illos esse preceptos quamvis non semper et a quolibet velit illos fieri, sicut nec fiunt de facto.
Hec quinta propositio non sit85 intelligibilis de preceptis in quibus aliud precipitur et aliud est propter quod precipitur, ut de Abraham et ceteris86 etc87.
Sexto, quod eiusdem legis recta ratio est signum subordinatum divine rationi in significando et conformiter illi significationis, id est significans esse agendum quod divina ratio iudicat esse agendum et divina voluntas vult esse iustum et debitum fieri etc., et ideo voluntas huius in responsione est ultima.
Propter hoc sunt date tres diffinitiones de peccato88: quod est agere contra rectam rationem, quod est prevaricatio legis divine, supple date, et celestium inobedentia mandatorum, quod est dictum vel factum vel omissum contra legem eternam et ex dictis redeunt in idem.
|P1 70v| in quo consistit rectitudo voluntatis, quia vult quod
Ex supra dictis in quo consistit rectitudo89 create voluntatis non, supple quia ipsa vult quod Deus vult, sicut nec quia agit quod Deus agit, nec rectitudo in hoc quod Deus vult et scitur velle. Patet de filio qui scit patrem suum mori, et per consequens Deum velle ipsum rationabiliter scire potest etc; nec in eo quod ipsa vult quod Deus vult ipsam velle, nam et quidquid ipsa vult, Deus vult90 eam velle. Sed in eo quod ipsa vult quod divina voluntas vult ipsam debere velle vel iustum esse eam velle.
Et si dicatur vel queratur si in actu peccati vel male volutionis conceditur voluntatem |P2 116v| velle quod vult qualiter salvabitur quin divina voluntas sit causa peccati. Dicitur quod salvabitur dicendo quod quamvis velit eam velle quod vult non tamen defectuose propter quod male vult, quia respectu negationum Deus nec habet velle, nec nolle. Vel dicitur quod esto quod sic vellet positive eum omnimode sic velle ut vult. Etiam cum circumstantiis positivis non ideo Deus est causa peccati, quia Deus sic volendo non malo vult, quia non tenetur velle oppositum vel non velle sic91. Aliter potest dici quod licet Deus velit et causet quidquid ibidem causatur a causa secunda, non propter hoc peccat aut est causa quare ille actus est peccatum, nam non ideo, quia sic illum Deus agit est malus, sed quia creatura concurrit que deberet non concurrere. De hiis alibi sed istud sufficiat quoad propositum, scilicet in quo stat voluntatis rectitudo in compositione ad divinam, et per consequens in quo stet obliquitas, et quid sit peccatum vel peccare, scilicet difformiter agere legi eterne92, et per consequens recte rationi divine et create, et legi date etc93.
Hec ex dictis sint collecta de hiis.
1 merito] 8 add. in marg. P12 predestinat] predistinat P13 pelagianicum] patet conclusio, quia perfectius est dare quam vendere et per consequens Deo tibi linendum add. in marg. P14 etiam] sup. lin. P15 peccato] culpe add. sup. lin. P16 postera] postea P27 cum] quia add. sed del. P18 idem] nec efficiens quia efficiens et effectus simul sunt et non sunt nec potest dici causa efficiens add. sed del. P29 tantum] tamen a. c. P110 vel] sup. lin. P111 exsequendum] p. c. P1;consequendum P212 est] dare sensus add. in marg. P113 decentissime] predesdinati add. sed del. P214 propter] meritam add. sed del. P215 merita] premiare si ly ‚propter’ denotet causam vel for add. sed del. P116 et — actum] sup. lin. P117 premium] sup. lin. P118 dedit] dabit a. c. P1;pre add. sed del. P119 meritum] om. om. P220 premium] cum ex e add. sed del. P121 condigne] condigno P222 bonum] tam add. sed del. P223 scilicet] sup. lin. P124 conclusio] in marg. P125 actualiter] actualitates P226 conclusio] in marg. P127 mereri condigne] sup. lin. P128 conclusio] in marg. P129 hunc] q add. sed del. P230 iusto] sup. lin. P131 etc] de merito Christi incipienter add. in marg. P132 vobis] ad propositum add. in marg. P133 de infra scriptis] om. om. P234 si — lex] iter. P135 de] 9 add. in marg. P136 malo] Gregorius Ariminenis add. in marg. a. m. P237 de — esse] Gregorius p. c. P1;de malo add. in marg. P138 omne] patet de peccato comisso et omisso add. sed del. P139 efficiens] nota de negando et privabile add. in marg. P140 pertinent] ab add. sed del. P241 creatura] de peccati causalitate aliquid add. in marg. P142 agit] de quid peccati add. in marg. P143 vel omissum] sup. lin. P144 ymo] ageret add. sed del. P245 entem — ymaginariam] sup. lin. P146 data] dubium ad impossibile secuuntur contradictoria etc. add. in marg. P147 sed — illa] scr. sed del. et iter. in marg. inf. P248 potius] p. c. P149 etc] dubium add. in marg. P150 contingentibus] iter. P151 si — libero] om. om. P252 significabile] iter. P253 corollarium] est add. P254 satis] p. c. sup. lin. P1;est magis a. c. P155 ideo] Deo P256 philosophus] contra fratrem Iacobum add. in marg. P157 idem] ideo P258 vel retinendi] sup. lin. P159 vetat] opossitum arguitur add. in marg. P160 lex] es add. sed del. P161 vel — sequitur] sup. lin. P162 aut] et P263 contraria] responsio notanda add. in marg. P164 hiis] quibus P265 aut] vel P266 inperativi] p. c. sup. lin. P1;indicativi a. c. P167 fiant] secundum membrum add. in marg. P168 equaliter indicative] sup. lin. P169 rationem etc] sup. lin. P170 officii] sup. lin. P171 tertie] 10 add. in marg. P172 deus — vult] om. om. P273 nec — etc] sup. lin. P174 autem] c add. sed del. P275 eternaliter] sup. lin. P176 dicuntur] dubium add. in marg. P177 non] sup. lin. P178 poni] causa quare aliqui actus sunt iusti et boni add. sed del. P279 simplex] sup. lin. P180 causa] q add. sed del. P281 positum] sup. lin. P182 quinto] p. c. P183 actibus] actus a. c. P184 vult] e add. sed del. P285 sit] sup. lin. P186 ceteris] cetis sed coni. P187 etc] hic incipe add. in marg. P188 de peccato] sup. lin. P189 rectitudo] divine add. sed del. P190 vult] eam add. sed del. P291 vel — sic] sup. lin. P192 eterne] vel add. sed del. P193 etc] de peccati causalitate add. in marg. P1
