PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Pro quolibetis et infra
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC

|P1 83r| |P2 134v| Pro quolibetis et infra

Primum: dicendum1, sicut ad nichil esse evidens nobis ex nostro lumine nec posse esse, sequitur exaltatio fidei et multa alia notanda. Ita ad omnia regi Dei liberrima voluntate multa notanda secuntur 2.

Secundum: quod non est insistendum humanis inquisitionibus et 3 disciplinis de rerum existentiis efficiens ac eventibus quibus placuit vanitati philosophorum insistere et causis secundis attribuere hoc omnia et secundum illas iudicare et hoc patet per Augustinum et allegat Magister ut alibi.

Tertium: quod responsio vulgaris qua ad questionem qua queritur „Cur sic est?” et responditur „quia Deus vult” verissima est et potior omnibus. Et quod scire quod sic est respondendum non est facile.

Quartum: quod quamvis multe conditionales, puta de quantibus et numeris sciri possint, non tamen alique cathegorematice4 affirmative de inesse, de rebus creatis sciri possunt, nisi scita super hiis Dei liberrima voluntate etc.

Quintum: quod huius voluntas liberrima quascumque causas secundas et earum |P2 135r| quaslibet combinationes et dispositiones liberrime determinat ad suos effectus et posset non sic determinare, et per consequens possunt illi non sic evenire, et in multis posset 5 ad oppositos effectus determinare. Patet de igne in camino puerorum etc., et aliis dictis miraculis in quibus comunes causarum cursus defecerunt.

Sextum: patet ulterius quod prima causa seu divina voluntas non solum6 dedit cuilibet cause secunde virtutem initialem ac specialem, sed ulterius dat agere ac concurrit, quinymo prevenit et subsequitur datam virtutem et eam determinat ad talem effectum certum et determinatum, ut alibi.

Septimum: ex quo secuntur quod nullius eventus futuri potest haberi evidens certitudo, quin scilicet possit oppositum evenire7 vel saltem ipsum non evenire. Patet, quia Dei voluntas circa hoc est liberrima et esto quod quot vis vicibus visum fuerit ab aliqua vel aliquibus causis seu dispositione ac copulatione eorum effectus aliquos provenire hoc cum contingentissime fuit et poterit alias sic non esse, propter libertatem divine determinationis.

Octavum: ex hiis ulterius patet quod nullarum actionum solitarum a secundis causis provocare est aliquod causa certum indicium, ut est liberrimum Dei velle universa liberrime disponuntur, seu determinatio divine voluntatis visa clare vel significata signis noluisse ad placitum etc.

Nonum: ex quo patet astrologiam aut quamvis aliam doctrinam de futuris eventibus indicativam incomparabiliter minus certam divina revelatione seu inspiratione quamvis oppositum visum fuerit vanitati philosophorum.

Decem: ex quo ulterius patet quod nulla demonstratio seu philosophica8 inquisitio de effectibus quibuscumque unde provenit vel de causis naturalibus quos vel quales effectus producunt seu producent est aliquo modo evidentis sive certa. Hoc satis deducit Autricort, et oppositum dicere esset divine libertati contradicere. Autricuria.

Sed tunc dicetur quod valde facile esset respondere ad omnia et de singulis reddere rationem vel rationes, nam dicetur semper sic est vel erit, quia Deus vult vel fuit etc.

Respondetur quod non est facile rationaliter et intelligibiliter sic dicere quamvis sit expediens et utile, nam difficile est venire ad hanc veritatem quod Dei velle liberrimum |P2 135v| sit omnium scibilium sufficiens et principale principium, etiam naturaliter a secundis causis productorum et omnis habitudinem illorum, et sic de singulis etc.

Considera qualiter divina et maxime que ab Ecclesia in orationibus et horis canonicis recitatur universa divine voluntati ac disponi attribuunt. In benedictione et psalmis reliquis considera etc.

|P1 83v| Circa tertiam premissam conclusiones posunt adhuc alica poni primo quod licet divina voluntas aliter se habeat ad A predestinatum et B prescitum, non tamen aliter se habet ad alterum istorum, puta ad A uno tempore quam alio, nam ad hoc sequeretur in Deo mutabilitas non ad primum etc.

Ex quo ulterius patet quod sicut eternaliter voluit B prescito dare penam eternam ita9 et nunc actu vult dum ille bene operatur et eternaliter sic volet, nec ab hoc actu volendi, nec quocumque alio divina voluntas quandoque cessat, sed nec cessabit, nec cessavit, nec cessare potest.

Sed dubium de scire cum aliquid vel aliquod signum vel significabile desit esse unum, sed potest dici quod eodem actu quo novit A fore cognovit esse et noscet fuisse, ymo eodem actu quo novit A potest nosce B suum contradictorium, de velle eodem modo vel forsan aliter. Cogita.

Ex hiis ulterius patet quod non bene apparet quod aliquem actum habeat divina voluntas respectu presciti et eius iuste operationis quo aliqualiter velit sibi pro illa operatione dare vitam eternam. Nam si aliquando huius actum habet eternaliter illum habuit et habebit et sic huius actus staret cum determinatissima voluntate dandi illam penam eternam, ymo non dandi gloriam, quod non videtur. Etiam illa voluntas vel volutio foret frustra, quia nunquam reduceretur ad actum. Item posset qualis et cuiusmodi voliti et quomodo esset huiusmodi actus.

Ex hiis ulterius patet nunquam fuisse nec esse iustum tali prescito dari vitam eternam, nec illum nunquam fuisse aut esse dignum vita eterna. Patet ex precedenti. Et ex alio patet, quia nec nunc dum sic bene agit est iustum seu dignum habere vitam eternam. Notum est, aliter iniuste ageretur cum eo nec finaliter erit iustum, nec nunc est iustum ipsum habiturum, quia nec habebit, nec est habiturus etc.

Ex quo ulterius patet quod quamvis divina |P2 136r| voluntas velit actum illum esse iustum et bene factum cum omnibus circumstantiis pertinentibus ad hoc ut ille actus bene fiat ac per hoc sit actus conformis prime regule. Et ut sit talis quali in predestinato vel in isto, si esset predestinatus, daretur vita eterna, notum vult divina voluntas de facto illum actum esse actualiter dignum vita eterna. Nec est in quocumque tali actu intrinseca dignitas ad premium, nec est huius actus dignus quamvis dignificabilis vita eterna. Ex quo patet ulterius quod huius actus non est proprie meritorius vite eterne, quia non de facto acceptatur ad vitam eternam.

Ex quo ulterius patet quod huius verba Scripture iniquos odio habui, ego diligentes me diligo debent intelligi quoad effectus temporaliter creature tributos non quoad actus intrinsecos divine voluntati. Vel debet intelligi iniquos et diligentes perseverantur etc., quod ulterius patet, nam in Ps. dicitur Iacob dilexi, Esau autem odio habui, antequam hic iniquis ille bonus.

Ex quo patet ulterius quod non aliter se habet divina voluntas propter aliter esse in viatore circa esse iustum vel iniustum. Patet satis.

Ex quo ulterius patet Deum nec peccatis offendi, nec penitentia plantari realiter prout hoc actus divine voluntatis inportant. Et sic exponenda est illa oratio: „Deus qui culpa offenderis etc.”, et item propter in quadam oratione alia dicitur divinam miserationem esse perpetuam, „custodi nos divine propitiatione perpetua”, et ideo nuli noviter culpam remittit. Item nec noviter exaudit preces. Hec in quadam responsione ordinaria plenius recitasti.

Et quod huius orationes fiunt et debent fieri10 supposita Dei eterna prevolutione ad hoc et tunc non sunt, nisi quidam congratulationes et regratitudines de huius voluntate cum optione effectus etc., etc.

|P1 84r| Dubium est cum in Dei voluntate iuxta premissa sit ymaginandus actus unus quo vult huius actus |P2 136v| sive fiant, sive non esse debitos atque iustos. Et hec est prima regula actuum humanorum omnium mortalium creatarum actionum et lex eterna. Aliter vero est quo Deus vult aliqua fore et esse et fuisse pro certis mensuris quod est velle Dei efficax et causale et rerum omnium factibilium sufficiens productivum, de quo istorum optat homo cum dicit fiat voluntas tua.

Si de prima tunc scienter optat fieri multa que scit quod non fient, nam necesse est scandala11 venire. Si secundum, optat malos actus fieri. Potest dici quod vult vel optat bonos actus volitos efficaciter de Deo fieri.

Alique conclusiones

Nullius viatoris predestinati peccatum quamcumque grave est actualiter inputatum ad mortem.

Nullius presciti opus est actualiter absolute inputatum 12 ad vitam.

Quodlibet peccatum tam presciti quam predestinati est inputabile13 actualiter ad mortem.

Quodlibet rectum opus tam presciti quam predestinati est acceptabile ad vitam.

Aliquod presciti peccatum inputatur ad mortem et non omne.

Aliquod predestinati peccatum inputatur ad penam temporalem non tamen eternam etc.

Similia similiter consideranda.

1 dicendum] sup. lin. P12 secuntur] nota add. in marg. P13 et] disp add. sed del. P24 cathegorematice] sup. lin. P15 posset] non add. sed del. P26 non solum] sup. lin. P17 evenire] sup. lin. P18 philosophica] sup. lin. P19 ita] sup. lin. P110 et debent fieri] sup. lin. P111 scandala] p. c. P112 inputatum] ad penam add. sed del. P113 inputabile] sup. lin. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409