PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Utrum Deus sit omnium aliorum a se primum pincipium sive causa
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC

|P1 86r| |P2 140v| Aliqua pro una responsione de quolibet subiunguntur

Prima questio principalis: Utrum Deus sit omnium aliorum a se primum pincipium sive causa

Prima conclusio secundum unum modum dicendi: „si sit in rebus alica veritas necessaria1 seu necessitas alia a Deo necesse est illam a Dei esse provenire seu causaliter dependere”. Patet, quia sicut in entibus incomplexe significabilibus est ordo, ut patet 12 Metaphysice, sic, ut videtur, in complexe significabilibus si ponantur correspondenter iuxta ordinem entitatum et etc.

Corollarium2: Ex hiis videtur sequi quod Deum esse est primum omnium veritatum et prima necessitas seu prima veritas necessaria a qua causaliter sunt omnes alie necessitates seu veritates necessarie seu saltem tamquam a priori natura, licet non contingentia3, et ut principio quamvis non productivo etc4.

Corollarium5: Ex hoc ulterius inferri potest quod Deum esse est unum notissimum et primum complexe notum6 ordine naturali quamvis non quoad nos saltem in statu presenti vie et nature lapse, ymo forsan in hoc7 statu nobis notius est Deum esse vel non esse8.

Ex hoc oppinio Bredwardini de primo principio complexo apparenter roboratur qua ponit Deum esse primum principium essendi quidem aliis veritatibus9 quamvis non forsan proprie causa, ymo forsan ut causa non tamen per productionem. Nam ex quo inter talia ponitur prioritas potest ibi poni causa seu saltem principium. Nam et in divinis ubi non10 ponitur prioritas, ymo negatur, ponitur tamen principium, ymo productivum quo aliquis est ab altero, et hoc modo posset ymaginari sine repugnantia in proposito.

Ymo ulterius posset ymaginari alia vero necessaria esse a primo principio non tamen ut causa, sicut ponitur in divinis Filius a Patre et ulterius esto quod causaliter, non tamen in alico genere cause de quattuor11 communiter |P2 141r| assignatis, quia non est evidens quin plures sint modi causarum, nec est evidens illam divisionem esse sufficienter.

Ulterius nec omnis dependentia est causalis, sicut patet de dependentia nature assumpte ad divinum suppositum. Tunc iuxta si talia vera necessaria sint a Deo necessario et non libere, qualitercumque sive causaliter, sive non, sive productive, sive non. Nichilominus tamen Deus vult illa esse, sicut vult se esse, sed hoc est consequenter unde dicuntur volita precedentia Dei velle seu Dei voluntatem, ut ponit ille doctor De causa Dei12.

Corollarium13: Ex primo et secundo corollariis14 patet quod, sicut ad Deum esse sequitur Deum esse vel non esse formaliter, ita econtra naturaliter patet primum clare et secundum ex primo corollario.

Corollarium15: Ulterius patet quod illa descriptio de priori in post predictis posita qua dicitur quod illud est prius a quo non convertitur subsistendi. Consequentia est neganda intelligendo de consequentia formali. Patet satis ex dictis.

Secunda conclusio16 principalis huius questionis est hec: quod si sit in rebus aliqua possibilitas obiectiva iuxta modum ponendi alicorum necesse est illam a Dei posse modo pretacto de necessitate17 causaliter dependere seu provenire. Patet cum nulla res huius possibilis sit ex se possibilis esse tali possibilitate, et per consequens sequitur quod hoc habet ab alio et non nisi a primo posse, igitur.

Et sic patet quomodo huius rerum possibilitas non est a Deo libere, nam est a Deo per suum posse, et sic antecedit velle divinum, nam posse ponitur antecedere velle. Ab illo austem primo posse est huius possibilitas non ut a causa, sed sicut de principio vel non aliter, nisi quia ista causalis est vera ‘quia Deus potest facere A, A est possibile fieri’ etc18.

Corollarium19: sequitur quod ista causalis est vera ‘quia Deus potest aliquam rem facere, ideo illa possibilis’, non econtra. Patet satis.

Corollarium20: secundo sequitur quod huius rem esse possibilem est absolute necessarium. Patet, quia in bona consequentia sequitur ad Deum esse vel saltem posse huius.

Corollarium21: tertio sequitur quod hoc est a dupplici principio, scilicet a Dei esse ex prima conclusione22 et posse, quia23 si per ymaginationem Deus esset non posset etc.

Corollarium24: quarto sequitur ex multis dictis quod non quidquid est a Deo est ab eodem libere et contingenter, quia non illa que antecedunt eius voluntatem iuxta modum dicendi Bredwardini. Et hec de secunda conclusione.25

Tertia conclusio quelibet rei alterius a Deo futuro atque actualiter ex necessaria est a Dei voluntate per |P2 141v| suum velle causaliter. Patet, quia significatur duabus A, B. B possibili A futuro cum sint eque possibilia Deo non videtur causa quare A erit, nisi quia Deus vult etc26. Sequitur primo quod quelibet contingentia est a necessitate contra Bredwardinum et quelibet mutabilitas ab immbutabilitate et quelibet novitas ab eternitate. Patet, cum omnis contingentia sit creatura existens vel futura, vel est creatura existens aut erit futura. Forte non est contra ipsum.

Ex hoc ulterius patet quod velle divinum quamvis sit liberrimum tamen nullatenus est contingens contra Bredwardinum oppositum ponentem.

Sequitur tertio quod omnis entitas contingens est mutabilis quamvis secundum alicos non simpliciter omne27 contingens sit mutabile, puta Antichristum fore. Sequitur quarto quod in contingentiis non est ordo, nec aliquod simpliciter primum seu nulla, scilicet prima contingentia. Patet, nam sole creature sunt contingentie et eque sunt contingentes seu contingentie. Nam omnis eque immediate28 fluunt contingenter29 a prima necessitate.

|P1 86v| De futuritione quod sit a Deo per actuale velle, ymo eternum et quod non sufficit quod Deus aliquando volet sic esse potest ostendi non solum ex divina actualitate qua Bredwardinus arguit quod Deus circa quodlibet ymaginabile est actu volens vel nolens. Nam ista via non videtur efficax. Nam multa sunt possibilia que Deus potest velle fore, nec tamen vult, nec inde minus actualis.

Sed ex eiusdem voluntatis immutabilitate, nam res non ponetur in esse quin Deus volet illam esse et tunc vel illam volet noviter et mutabilis, vel semper ante eodem modo voluit et eque efficaciter et propositum quod illud velle fuit causa de sic fore.

Confirmatur nam datis per adversarium30 duobus contradictoriis succesive de divina voluntate verificatis, puta voluntas divina vult Antichristum esse, voluntas divina non vult Antichristum esse aut hoc est per mutationem intrinsecam in Deo, et tunc habetur mutabilitas in Deo et contingentia intrinseca31 aut per mutationem factam in creatura et hec non, quia prius natura est Deum velle Antichristum esse quam sit Antichristum esse, sicut alibi arguitur de existentia extra celum, si aliquid a Deo32 fieret extra celum.

|P2 142r| Est igitur res futura33 causaliter per velle Dei34, nam Deus vult illam efficaciter et prius natura fore quam verum sit illam fore, sed an tale velle dicatur agere quamdiu est velle et, per consequens, eternaliter, vel solum dum res per illud velle ponitur in esse non est difficultas nisi in vocabulo.

Tenendum est igitur quod Deus dum Antichristus ponetur35 in esse nullum novum actum habet sic circa existentiam Antichristi36 quem non habuit eternaliter circa eius futuritionem, vel circa Antichristum fore, vel circa hoc quod Antichristus erit, nec potest incipere aut desinire taliter aliquid velle vel nolle. Nam pariter argueretur mutabilis huius voluntas per desinire velle, sicut per incipere succesive in tempore. Licet not arguantur mutabilis seu aliter se habens si alica velit et alia non velit simul sive horum modorum succesive.

Ex quo patet quod sicut ex nova existentia rei non incipit aliqualiter37 velle, ita nec desinit aliqualiter velle, nec per transitum in preteritum desinet. Ex quo patet quod eodem omnino velle vult ista tertia succesive A38 fore, esse, fuisse que sunt temporalia. Primum habens finem, secundum principium et finem, tertium principium et sic nullum eorum simpliciter necessarium. Et sic quodlibet videretur a Deo contingenter volitum, nam si quodlibet est contingens si A fuisse sic necessario volitum nunc, hoc39 est ex priori mutatione in Dei voluntate, ut arguit Bokinkam.

Tenentes tamen Adam fuisse esse necessarium nunc et non ante semper40 et necessario volirum possent dicere Adam fore fuisse a Dei velle et Adam esse, sed fuisse esse a Dei esse et consequenter esse volitum a Deo, sicut Deum esse et sic esse volitum41 prius divino velle. Et non posterius divino velle, nam respesctu cuiuslibet talis divinum velle est liberrimum intrinsece ad extra etc.

Quod autem Deus non omnium quorum est causa sit causa per velle liberum |P2 142v| seu libere, ymo quandoque naturaliter. Patet de concurssu obiectivo, ut est cum divina essentia clare videtur, nisi per concurssum alium libere huius causalitas inpediretur et isto modo posset dici de hiis que sunt a Deo per esse et posse quod non libere sunt a Deo. Nec concurssus voluntatis potest inpedire, quia est42 posterior illis etc. Multa alia ymaginari possent de hiis etc.

Imperfecta sunt huius43.

|P1 87r| De divino agere seu Dei causalitate44 multa occurrunt difficilia, inter que est unum de eius speciali auxilio seu ad bonum speciali perventione, scilicet an huius auxiliari seu pervenire sit multiplus vel intensius agere.

Aliqui circa hoc dicunt quod taliter auxiliari sive pervenire esse Deum multipliciter, quia dupliciter agere, scilicet modo cause universalis cum sua particulari, qualiter etiam Deus agit ad malos actus. Et ulterius facere causam, puta voluntatis huius actus producere qualiter non agit Deus in malis.

Sed hic est dubium, quia cum creaturam sic agere non sit nisi creatura sic agens. Vel nichil non videtur factibile hoc modo, ut ponit ille modus dicendi. Secundo, quia iste modus dicendi propter infrustrabilitatem divine potentie videretur inferre necessitatis in creatura sic perventa respectu huius operationis ad quam pervenitur. Nam sic, si perveniretur a creatura potentiore qualitercumque agente. Tertio, quia si Sortem agere est a Deo factibile, ymo non sit possibile Sortem sic facere nisi Deus etc. Pariter erit necessarium de quocumque aliquod agente saltem respectu effectus eque difficilis.

Propter quod dicunt aliqui quod Deum sic specialiter agere non est Deum multiplus agere, sed intensius, unde dicunt quod quamvis velle Dei sit immensum et eternum, est tamen ex tempore noviter seu novum agere, et consimiliter videtur posse dici quod non obstante eiusdem infinitate possit esse finitum agere et intensius agere respectu unius rei ab eodem producte quam alterius, sicut etiam unam rem citius produxit quam aliam.

Sed hic obicitur, quia tale agere quantum est ex parte Dei non est nisi velle, et per consequens non debet dici maius vel minus respectu unius quam alterius, quia respectu cuiuslibet infinitum. |P2 143r| Dicitur quod agere ultra velle aliquid connotat, scilicet effectum productum45, et ideo velle eternum dicitur novum vel noviter agere, propter novitatem effectus, et ideo pari modo poterit dici infinitum velle46 finitum agere, propter huius effectus finitatem.

Sed tunc est dubium47 cum in velle Dei et in omni eo quod se tenet ex parte Dei precise sit omnimoda equalitas respectu cuiuslibet effectionis, unde igitur antecedenter provenit inequalitas in effectibus maxime a solo Deo productis. Non videtur bene posse assignari causa.

Hic dicitur quod consimilis difficultas est de novitate effectuum ex universalissimi eterno Dei velle varie temporaliter procedentium, et ideo dicitur quod causa varie novitatis rerum quam earumdem inequalitatis non est aliqua antecedens varietas in Deo seu Dei velle. Sed eiusdem voluntatis et velle intrinseca firma libertas qua varia varie ab ipso procedere absque eius mutabilitate. Et hoc non viderunt philosophi propter quod fuerint multipliciter decepti, ut patet de Aristotele de eternitate mundi. Non enim vidit quomodo a voluntate antiqua seu eterna posset novus effectus provenire.

Sed tunc cum secundum premissa omnino consili velle agat ad bonos actus et non bonos quare dicitur specialiter auxiliari, dicitur quod dicitur specialiter auxilari, quia effectus specialis a tali velle procedit. Sed contra, quia videtur quod non aliud significetur cum dicitur ad bonum actum requiratur auxilium speciale48 nisi quod dicendum bonum actum requiritur bonus actus, sed forte dicitur quod ymo aliter exponetur sic, scilicet ad bonum actum fieri a Sorte requiritur velle Dei agens tantum actum.

Sed hoc etiam de49 influentia generali. Verum, nam ad actum malum requiritur huius influentia agens tantum actum, propter quod videtur dicendum quod huius auxilium speciale est realiter influentia generalis, sed dicitur specialis cum ab ipsa provenit effectus completus et integer.

Vide in hac materia ex hiis que ponit actor De causa Dei, qui negabat Pelagius, quia si negavit influentiam generalem, tunc huius auxilium speciale non esset ponendum, ut Gregorius ymaginatur, sed pro tanto specialiter ad bonum actum, quia omnia in eo sunt positiva indigentia influentia Dei. In malo autem ratio vel rationes potissime mali sunt negationes non indigentes |P2 143v| influentia Dei et iste modus forsan est apparens testificanti in littera aliqualiter.

|P1 87v| De divina causalitate adhuc alica. Prima causa efficiens est causa cuius nulla est causa efficiens, ut sit, nec ut sit causa. Hec enim differunt. Nam primo modo agens est causa effectus, secundo modo finis est causa efficientis vel agentis, et principale agens vel modus respectu secundi in causis per se et causaliter ordinatis, ut patet 2 Metaphysice et 8 Physicorum50.

Et tunc Deus secundum hoc est, est causa male voluntatis, ut sit et ut agat, et ut sic agat demerito omnium modo positivo. Sed non ut sic agat demerito omnium modo51 privativo quomodo unde52 huius actus dicitur53 malus54.

Deum facere sola voluntate potest intelligi uno modo, quia in agendo non eget aliqua virtute activa distincta a suo velle et hic sensus verus est vel, quia respectu cuiuscumque quod vult, agit illud. Et hoc non, quia Deus vult omne possibile esse possibile, et tamen hoc non proprie agit; vel tertio, quia quodcumque facit facit pro velle et hoc verum est. Et sic quamvis omne agere Dei sit velle, non tamen econtra omne eius agere55 respectu56 omnis illius eius est velle.

Velle Dei quandoque capitur pro Dei beneplacito executorio quandoque pro permissivo Deus, namque dicitur permittere sic operari, etiam cum alicuius operis est partialis causa, nec tamen complacet voluntate simpliciter complacentie in illo sic operari, et hoc contingit in malis, ut scilicet est Sortem odire proximum. Sed in bonis ultra concurssum partialem et beneplacitum executorium habet Deus57 simplicem complacentiam in huius bono actu, et ideo non solum permittere vel sinere dicitur huius, sicut dicitur de malis.

Aliter dicunt aliqui quod hoc est, nam in bonis actibus cum hoc quod illos partialiter agit aprobatur illos volendo et iudicando illos esset bonos et licitos fieri vel debitos, etc. infra.

Aliter etiam dicunt alii quod illud dictum de simplici complacentia et displicentia58 non habet locum plus in bonis actibus quam in malis in quibus est entitas aliqua positiva. Nam in omni entitate complacet et in nulla displicet, in nulla autem privatione complacet, nec illam efficit. De hiis alibi.

Quod Deus non |P2 144r| sit causa agens immediata59 cuiuslibet effectus, quia tunc duplata causa creata. Non sequeretur duplatio totalis effectus. Item subducta creatura remanente priori gradu divine efficentie nichilominus fieret ille effectus, et per consequens creatura superfluit vel adhuc nichil facit.

Hic respondetur ad primum quod duplata albedine duplatur visio, quia Deus cum ea duplata duplo intensius agit, sicut duplo agit cum duabus equalibus. Exemplum de luce una respectu visionis duple albedinis60.

Ad secundum dicitur quod si Deus subducta creatura non aliter ageret seu non vellet rem aliter fieri quam primo et creatura non ageret, tunc huius effectus non fieret. Et causam dant sic dicentes, quia Deus prius volebat se esse coeffectorem non effectorem.

Sed contra, tunc esset imputare creature Deum non agere, puta non movere manum meam, dicitur quod si desistam ab huius concurssu, Deus non a me, sed a se ipso desistet vel volet non agere cum tamen posset se solo illud agere61.

|P1 88r| Tunc moventur duo dubia, an scilicet Deus prius naturaliter agat ad odium sui quam creatura. Secundo, an prius causaliter creatura cesset bene agere quam Deus seu an prius voluntas deservat Deum quam deservatur seu quam Deus deservat voluntatem. Et videtur quod sit de secundo, nam Deum deservere voluntatem et velle deservere voluntatem sunt penitus idem, sed Dei velle nichil creatum est prius, igitur. Bredwardinus de hiis.

Adhuc de auxilio speciali qualiter intelligitur Deum agere partialiter modo speciali, dici potest quod hoc intelligitur vel, quia inusitato modo efficit circa effectum, vel quia speciali modo facit causam esse causam sive respectu effectus, ut in libero bono actu sive respectu effectus et moveri in effectum, ut in beatis immobiliter et non contingenter fruentibus etc62.

Primum, scilicet respectu effectus tantum dicitur dupliciter; primo, quia cum eadem causa producit maiorem effectum, ut si cum sole dato produceret septuplum lumen in emispherio sive extensiorem vel secundo, quia velocius, ut si cum gravitate63, ut uni faceret descensum ac si esset gravitas 16...

Secundo modo facit specialiter causam esse causam respectu effectus et modi dupliciter. Primo, quando se solo faciunt creaturam efficere et esse concausam respectu |P2 144v| totius alicuius generis effectum respectu cuius non erat activitas partialis completa, ut est in bonis actibus voluntatis.

Secundo, quando non64 se solo, sed etiam dato habitu supernaturali actualiter inclinante et simul cum Deo complente activitatem illius creature, ut est de habitu caritatis et de lumine glorie. Licet enim Deus posset suplere vicem eorum in causando tertium effectum, non tamen sic competeret creature efficientia respectu tertii effectus sicut nunc, eo quod nunc dona illa habitualia cooperantur ex gratia bonitatis dantis, et ideo causant potiorem efficentiam, etc. Considera.

Tunc ponit conclusiones: una, voluntas est partialis activitas completa respectu cuiuslibet male volutionis ab ea elicibilis, nec indiget ad hoc nisi Dei65 coefficientia generali. Secunda, in nullo peccare est effectibilis66 coefficientia Dei specialis. Tertia, omnis67 gradus specialis coefficientie vel auxilii vel iuvamenti est respectu bene agere. Quarta, Deum specialiter iuvare voluntatem ad peccandum claudit contradictionem68. Quia non agit ad negationem nec potest.

Generalis coefficientia quantum69 ad effectus precise est talis et tanta Dei coefficientia quantam a principio Deus ordinavit vel quantam requirit et exigit finita activitas creature, vel est Deum taliter coefficere precise qualiter effectualiter creatura agere70 posse accepit. Sicut sol est71 activitatis finite et terminate per maximum in quod partialiter potest in hoc subiecto vel medio72, et tunc Deus sibi precise ad tantum gradum concurrit est influentia generalis73.

Specialis vero coefficientia effectualis est Deum efficere supra modum statutum vel supra quantitatem activitatis creature. Patet in exemplo supra adducto de sole.

Ex hiis omnibus videtur esse de intenssione istius doctoris Deum in suo agere continere latitudinem intensivam, sic quod respectu diversorum efectuum varie agit, quia intenssius et remissius iuxta quantitatem excessus effectuum a posteriori.

Quod cuiuslibet effectus citra Deum Deus sit indivisibiliter influentia generalis intensiva, licet non extensiva durativa. Patet, quia non potest variari huius influentia |P2 145r| in intensione ac remissione quin fiat effectus maior vel minor.

Ponendo Deum varie velle respectu diversorum volitorum, sicut potentia Dei voluntas Dei varie se habere respectu voliti et non voliti vel noliti. Cavendum ne concedatur respectu eiusdem varietas succesiva talium modorum, quia hoc sufficit ad divinam immutabilitatem, ut supra.

|P1 88v| Specialis coefficientia Dei est Deum actuare creaturam in sua partiali activitate vel est Deum complere eam in suo partiali efficere, vel eam iuvare vel actuare tali iuvamento quo subdicto data influentia quantacumque respectu effectus vel circa effectum illa causa effectum illum non ageret74.

Et hoc ut dicit reperitur in creatura respectu bonorum actuum ut ipse tangit in 17 distinctione, in conclusione de activitate caritatis. Nam nullus habitus supernaturalis inclinat actualiter vel efficit effectualiter in actu iusto nisi a Deo et Deo principaliter agente. Quicumque enim spiritu Dei aguntur etc.

Dicit etiam quod forte quelibet creatura potest sic actuari, puta calor vel ignis, ut producat frigus et sic de similibus quantumcumque contrariis, sed hoc non assentit, ymo nec credit iste doctor. Dicit etiam quod nulli cause create soli competere potest, ut ipsa sola prestet huius auxilium respectu alterius nisi sicut habitui inclinanti.

Infert quod Deus habet latitudinem in modo agendi, quia quandocumque est complementum vel auxilium in modo naturaliter agendi seu immobiliter, ut beati fruuntur. Quandocumque in modo libero, incipit igitur huius latitudo a non gradu auxiliari actuativi versus modum necessitandi et iste est maximus gradus eius. Et sic patet quod non infinite agit ad quodlibet.

Hec ille de hiis in principio secundi.

Pro75 secunda76 conclusione: sequentis questionis adduci potest Dyonisios, De divinis nominibus: „omnis virtus, omnis operatio, omnis habitus, omne verbum, omnis sensus, omne factum, omnis actus, omnis scientia, omnis unitio et simpliciter omne existens in pulcro et bono est ad pulcrum et bonum convertitur. Et omnia quecumque sunt et fiunt, et ad ipsum |P2 145v| omnia respiciunt, et ad ipsum moventur, et ipsius gratia et propter ipsum et in ipso exemplare principium esse, scilicet naturale, efficiens et formale, elementarium et simpliciter omne principium, et omnis continentia ac ut comprehendens dicam omnia existentia ex pulcro et bono, et est omnium principium et finis et superprincipale et superfactivum, quoniam ex ipso et in ipso et per ipsum et ad ipsum omnia”.

Hec ille, ut allegat actor De causa Dei in fine secunde partis.

Proponatur sequens quo ex dictis Apostoli omnia ex ipso et per ipsum etc.77, et Ioh. 1: omnia per ipsum facta sunt78, et item: Deus a quo cuncta bona procedunt, Gen. 1: vidit Deus cuncta que fecerat.

Pro secunda: omnipotens Deus qui celestia simul et terrestria moderare attingit ubique.

1 necessaria] sup. lin. P12 corollarium] in marg. P1; iter. in marg. P13 licet non contingentia] sup. lin. P14 etc] sup. lin. P15 corollarium] in marg. P1; iter. in marg. P16 notum] in add. P27 hoc] statum add. sed del. P28 esse] de ordine aff<irmationis> et negationis etc. add. in marg. P19 veritatibus] veritatem P210 non] sup. lin. P111 quattuor] etiam add. P212 dei] roboratur oppinionis Bredwardini add. in marg. P113 corollarium] in marg. P1; iter. in marg. P114 corollariis] patet corollariis add. P115 corollarium] in marg. P1; iter. in marg. P116 conclusio] sup. lin. P1;conclusio secunda add. in marg. P117 de necessitate] sup. lin. P118 etc] declaratio add. in marg. P119 corollarium] in marg. P120 corollarium] in marg. P121 corollarium] in marg. P122 ex prima conclusione] sup. lin. P123 quia] per add. P124 corollarium] in marg. P125 conclusione] corollaria add. in marg. P126 etc] tertia conclusio add. in marg. P127 omne] om. om. P228 immediate] sup. lin. P1;om. om. P229 contingenter] sup. lin. P1;om. om. P230 per adversarium] sup. lin. P131 et contingentia intrinseca] sup. lin. P132 aliquid a deo] sup. lin. P1;Deus a. c. P133 futura] iter. P134 dei] sup. lin. P135 ponetur] ponentur sed coni. P136 sic — antichristi] sup. lin. P137 aliqualiter] sup. lin. P138 a] sup. lin. P139 hoc] sup. lin. P140 non ante semper] sup. lin. P141 volitum] sup. lin. P142 est] sup. lin. P143 imperfecta sunt huius] om. om. P244 causalitate] alia disputatio de causalitate Dei add. in marg. P245 productum] sup. lin. P146 infinitum velle] sup. lin. P147 dubium] q add. sed del. P148 speciale] non aliquid add. sed del. P149 de] sup. lin. P150 physicorum] Hughelinus add. in marg. P151 modo] positivo add. sed del. P152 unde] p. c. P1;h add. sed del. P153 dicitur] po add. sed del. P154 malus] ut supra add. in marg. P155 agere] velle a. c. P156 respectu] omnis add. sup. lin. P157 deus] sup. lin. P158 et displicentia] sup. lin. P159 immediata] sup. lin. P160 albedinis] visionis P261 agere] nota add. in marg. P162 adhuc — etc] Hughelinus P1;preambula add. in marg. P163 gravitate] gratuitate P264 non] sup. lin. P165 dei] sup. lin. P166 effectibilis] sup. lin. P167 omnis] sup. lin. P168 contradictionem] conclusiones add. in marg. P169 quantum] quo P270 agere] sup. lin. P171 est] maxime add. sed del. P172 subiecto vel medio] medio vel subiecto P273 generalis] descriptionem add. in marg. P174 ageret] Hughelinus add. in marg. P175 pro] probatur sed coni. P176 secunda] secundo sed coni. P177 etc] sup. lin. P178 facta — sunt] sup. lin. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409