PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Utrum Deus sit omnium aliorum a se primum principium sive causa
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC

|P1 89r| Utrum Deus sit omnium aliorum a se primum principium sive causa

Responsio prime questionis in quolibeto

|P2 145v| Ad questionem supra tactam qua querebatur utrum divina voluntas 1 sit omnium aliorum a se causaliter 2 productiva.

Aliter quam supra potest responderi.

Prima conclusio: solius actualis3 ex necessitate creature divina voluntas 4 causaliter in esse producit seu sola huius actualis existentie est terminus divine actionis5. Probetur.

Primum corollarium: quod velle Dei liberrimum non est primum ad extra a divina voluntate productum. Patet diffuse alibi.

Secundum: nec futuritionis, nec preteritionis re cuiusquam est divina voluntas causaliter productiva. Istud corollarium patet, nam talia divina6 causative presentiali7 non indigent, ymo ad futuritionem rei sufficit quod Deus illam aget vel producet, consimiliter de preteritione, ut patet de Antichristum fore et Adam fuisse. Unde hec propositio ‘Adam erit’ non verificatur propter sic esse, sicut significat, sed propter sic fore, seu quia sic erit etc. Ideo sufficit quod Deus aget etc 8.

Sequitur ulterius quod non cuiuscumque Deus est volitivus est causativus9 seu non quodcumque Deus vult actum causat. Patet de Antichristum, sed sufficit quod aget 10.

Sequitur ulterius quod nec possibilitatis rerum Deus est actualiter causativus, nam sufficit posse illas causare modo quo positum est supra, et posset aliter probari, quia res esse possibiles est absolute necessarium.

|P2 146r| Sequitur ulterius quod non esse eorum que non sunt Deus non est effectivus, ymo nec volitivus per idem ut supra. Nam ad hoc sufficit non velle essendi huius rerum. Patet ex alio, nam tunc Deus esset volitivus carentie rectitudinis in actu malo et vellet hominem peccare, ut pars adversa concedit 11.

Sequitur etiam una conditionalis quod si aliqua horum, puta possibilitas ac per consequens impossibilitas12 et necessitas sint a Deo non tamen causaliter, et si causaliter, non tamen productive, modo quo supra, ymo ab alica poneretur esse ab esse Dei, aliqua a posse, alica a velle.

Hec de prima conclusione.

In secunda conclusione posset tangi de modis causalitatis seu generibus causarum, ubi videretur ponendum pro fundamento quod omni modo positivo non arguente inperfectionem in causa quo modo aliqua res est causabilis Deus vel esse potest illius causativa. Patet ex illa maxima quidquid est perfectionis in creaturis remota inperfectione est Deo attribuendum.

Sequitur primo quod cuiuslibet rei causabilis Deus finaliter causativa, nam tamen finis sit quid optimum non includit inperfectionem etc.

Sequitur etiam quod effective, nam in quolibet hoc modo esse causatum melius ipsum13 quam non ipsum, quamvis philosophi sint oppositum opinati.

Sequitur etiam quod formaliter, nam hoc videtur perfectionis cum proveniat ex communicabilitate talis forme. De hoc alias contra Magistrum Iacobum etc.

Inferunt aliqui quod formalis, quia hoc est perfectionis cum proveniat etc., ut infra teneo oppositum, quia ratio probaret quod esset forma communicans proprium esse creature, et hoc non est possibile etc. Nec creatum, quia tunc quantitate dependere, et sic de aliis imperfectionibus essent separabiles a forma huius, et sic pariter dicerem de causa materiali etc., ut videretur eque probabile et ratione et auctoritate.

Ex quo patet quod informare seu inherere est separabile a forma. Patet de anima humana. Item constituere, quantificare etc.

Et hec satis ymaginabilia sunt de triplici dicto genere cause, videlicet efficiente, finali, formali.

Quod constituere intrinsece seu communicare esse essentiale14 intrinsece sit separabile a forma. Videtur quod sit valde possibile, ymo quod de |P2 146v| facto nulli det sic esse posito quod totum non sit aliqua entitas etc. Nam hoc modo anima non dat, nisi corpori esse animatum humanum concretive, id est habentis animam etc., ut albedo dat esse album, actum differenter ut tangetur.

Nam ex tali communicatione anima et corpus dicuntur unum hoc aliquid etc.

Quod quantificare sit separabile, patet dato quod forma nichil 15 formet nisi materiam, nam licet respectu compositi vel constituti tertii sit necessaria quantificatio, non tamen respectu materie, nam nec tantum, nec taliter corpus altera pars compositi est animatum, ut anima, nec vivens, nam anima essentialiter vita. Corpus vero vivum contingenter et extrinsece. Ex quibus ulterius patet satis modus qualiter forme immense, cum non sit constitutiva, non repugnat formaliter16 dare esse minus quam esse quo ipsa est, sicut nec effective repugnat, nam tanta extrinsecas est ubi, non sit tertium etc.

Ex hiis ulterius patet quod non videtur aliqua impossibilitas Deo el deitati dare esse alicui forme in genere materialis cause separata dependentia, sicut videtur esse de anima rationali respectu sue intellectionis. Nam videtur posse dare esse absque eo quod econverso per huius17 formam actuetur huius materia.

Et tunc esset verum dictum Apostoli: ex ipso et per ipsum et cum ipso et in ipso sunt omnia. Aplicetur.

Hec pone18, sed tene oppositum de facto, quia equali facilitate sustineretur de materiali, sicut de forma, et hoc non19 apparere claudere repugnantiam20.

|P1 89v| Ecclesia in prosa de Trinitate concedit habitudinem efficientis, finalis, formalis cause, negat tamen materialem. Vide21.

Et sic Deus non solum foret rerum quadrupliciter causabilium efficiens per intellectum, scilicet et voluntatem, et formalis seu ars exemplaris ac finalis. Verum etiam formalis quo formaliter alia essent, nec tamen propter hoc forsan esset esse existentium. Nec unitas cuius replicatione entia constituuntur in variis gradibus essendi in hiis bene esset videndum quid esset consequentuer concedendum.

Ex dictis patet qualiter ex huius habitudine formali concessa in Deo respectu creature non est possibile creaturam esse Deum, ut tangetur. Nam esse Deum non est communicabile alicui nisi cui eternaliter est communicatum, puta Filio et Spiritui Sancto, ut alias in meis principiis tetigi aliqualiter.

Tertia conclusio ad dictam questionem potest poni in speciali22 de habitudine deitatis ad animam seu humanitatem Christi de qua posset dici probabiliter |P2 147r| quod, licet deitas seu divina essentia vel natura sit illi anime causa efficiens et finalis, non tamen formalis, nec materialis. Non materialis, quia anima ipsa non est materialiter causabilis, nec de potentia materie educibilis, nec formalis, quia anima non est essentialiter quamvis accidentaliter23 formabilis ab aliqua forma superiori quantumcumque perfecta, licet immutative etc 24.

Istis tamen non obstantibus ipsa anima cum corpore contra ambo sunt nata esse humanum suppositum sive homo posunt dependere a divino supposito et eiusdem propria personalitate subsistere etc.

Inferri potest quod non omnis dependentia est causalis vel saltem non omnis dependentia est in aliquo quattuor generum causarum25 vulgatorum. Infertur etiam quod ista unio non est formalis, ymo magis similis materiali causalitati qua accidens vel forma subsistit in subiecto. Inferri potest quod huius habitudo est pure credita et nullius apparentie in lumine naturali.

Posset fundari aliter respondendo ad premissum dubium, scilicet utrum Deus sit causa aliorum universaliter causativa26, potest discutendo de triplici possibili ac ymaginali habitudine deitatis ad creaturam, preter effectivam et finalem, scilicet per modum forme essentialis dantis aliquod esse essentiali27. Secundo28 vel per modum forme vitalis et immutative iuxta illud Apostoli: quicumque spiritu Dei aguntur etc., et item: nos revelata facie etc., II Cor. 3. Vel tertio per modum personalis subsistentie, ut tactum est. Et iste modus esset magis specialis pauciorum contentivus.

Una ymaginatio super premissis habitudinibus causalibus est quod Deus sit prima causa in quolibet genere cause, nam ex illa ymaginatione de habitudine constitutiva, scilicet quod non sit aliqua talis habitudo sic intrinseca, ymo solum extrinseca nisi solum, quia alique ad invicem cause sunt unum hoc aliquid.

Videretur quod non esset impossibilis Deo illa quadruplex habitudo maxime cum possit suplere vicem materie ita bene, sicut aliarum causarum, videlicet conservando formam ut accidentia in sacramento altaris. Et hoc non videtur possibile per modum causandi effectivum, nam pariter per illum posset suplere modum causandi finalem, et sic posset esse aliqua creatura cuius Deus non esset finis nec aliter causa nisi solum efficiens. De hiis infra etc.

Item nullus influxus dicit inperfectum in quantum vero materialis, si |P2 147v| possit separari a dependentia et potentialitas etiam29 mutua non videtur nec obstat inferioritas specifica influxus, sicut nec inferioritas efficientis contra finalem, propter30 quod Philosophus etc.

Nec imperfectio entitatis materie, nam et multe se excedunt etc. Maxime accidentales sunt inperfectiores quorum vicem etc.

Materia enim quatenus influit non dependit, sicut de anima31.

|P1 90r| Ex positione antiqua32 de toto et partibus alica inferuntur33.

Ex uno supratacta, videlicet34 quod totum non est tertia entitas constituta ex partibus35 distincta ab illis simul, ymo est ille simul, videntur sequi multa contra multorum positiones varias.

Unde videtur sequi quod nulla est habitudo causalis formalis constitutiva tertii, ymo nulla est talis nisi forme ad suam materiam. Ex quo ulterius videtur sequi 36 quod nulla est talis causalitas proprie intrinseca.

Ex quo videtur sequi non inconveniens dicere Deum posse suplere quamlibet causalitatem formalem37, quinymo forsan materialem, sicut de facto ponitur de effectiva, nam potest conservare formam absque materia, et econtra. Dato enim a effectu habente causam quadruplicem vel multiplicem modo dicto Deus omnium influxus potest suplere illum effectum conservando et non per influxum effectivum solum38, quia, ut videtur, influxus formalis non videtur suplebilis per effectivum cum sit alterius rationis39 plusquam effectivus per finalem, et hoc videtur esse perfectionis. Et sic conclusio de triplici vel quadruplici divina causalitate non videtur inpossibilis, sicut nec huiusmodi supletio, quamvis aliqui horum probent opposita etc.

Nec tamen propter hoc, si Deus supleret vicem anime respectu corporis esse40 corporis conservando per supletionem influxus anime, sequeretur quod Deus daret esse animatum aut esse hominem, nam hic est error aliquorum dicentium posse aliquem esse hominem per deitatem ut animam etc.

Quod patet conservando supradictorum possibilitatem, nam animam dare formaliter esse corpori non est sibi communicare aliquod esse aliud a proprio et essentiali esse corporis quod est essentiamet corporis quod animat causaliter conservat et quod corpus aliunde a Deo conservatum haberet esse.

Unde esse essentiale corporis41 non est esse animatum, ut quis ymaginari posset. Hoc enim non est esse essentiale42 corporis, |P2 148r| ymo extrinsecum et contingens et potens abesse, ut esse album parieti. Et sic huius influxus videtur esse eque extrinsecus, ut influxus effectivis, nisi quia ex huius influxu anima et corpus dicuntur unum hoc aliquid. Ex hiis multorum predictorum patet possibilitas.

Est igitur fundamentorum premissorum et similium quod totum non sit tertia entitas ab hiis duabus partibus quamvis forte posset concedi tertia entitas ab hac, puta materia. Sed pariter esset tertia entitas a forma et tunc argueretur sic est tertia entitas a materia vel a materia est tertia entitas et a forma est tertia entitas, igitur ab utraque, igitur ab ambabus simul. Dicitur forsan non vallere pro tanto, quia ille partes copulative sunt incompossibiles. Posset dari exemplum de dualitate que ad quamlibet unitatis est dupla vel de bipedali etc. Sed contra, quia quelibet pars illius copulative est vera vel nulla, igitur compossibiles.

Propter quod potesti dici quod non est tertia entitas ab alica illarum partium, quia nec est proprie loquendo aliqua una entitas, sed entitatem est tamen unum hoc aliquid, puta unus hic homo una hec aqua vel una tanta aqua ad modum quo Gregorius loquitur de unitatate compositorum etc.

Si enim duarum unitatum ac entitatum dualitas esset tertia unitas ab illis pariter trinitas horum esset quarta unitaas ac entitas et sic ulterius de quaternitate. Et sic datis duabus unitatibus darentur necessario infinite et sic iuxta ymaginationem de numeris apparet impossibilitas ponentis huius43 tertie entitatis etc.

Quod etiam totum non sit ponenda tertia entitas patet per Magistrum distinctione „Quod humanitas Christi non est nisi anima et eius44 corpus unita45”, ratione etiam nam si sic, tunc naturaliter coruptum posset reparari. Patet de partibus a que naturaliter reunitis.

|P1 90v| Adhuc de premissa materia, scilicet de inpossibilitate habitudinis constitutive.

Considerandum est, quod materia non est per formam communicantem sibi intrinsece esse sic quod forma sit illud quo materia est formaliter et intrinsece. Sed materia si est, est precise per suam essentiam que non differt a suo esse. Et forsan quod hoc non proprie dicitur, ymo per nichil causaliter intrinsece est, sed solum extrinsece.

Sed tunc que differentia vel quare alique cause dicuntur intrinsece alice extrinsece potest dici, ut tactum est, quia materia et forma dum sunt sibi invicem cause sunt unum hoc aliquid in actu non sic de aliis causis, puta efficiente et fine.

|P2 148v| De toto et partibus alibi multa.

Aliqui tamen ymaginantur quommodo pars est intrinseca toti seu his duobus, nam unaqueque harum partium non est hec duo seu hee due partes, sed aliquid horum et, per consequens, intrinsecum hiis duobus, quia est alterum horum, sicut unitas intrinseca est dualitati. Sed tunc iuxta hoc esset concedendum hec duo esse intrinseca hiis duobus, quia quodlibet horum est etc. Et hoc forsan posset concedi quod hec constituunt se, quia quodlibet constituit. Aliter possent dici constituere, quia quodlibet ex se causaliter est causa quare hec sunt unum hoc aliquid et ista ymaginatio est magis clara. Nam puta, ut tactum fuit, non bene proprie loquitur. Est igitur habitudo constitutiva, ut videtur abicienda.

Videatur magistri Gregorii de unitate compositi tam essentialis quam quantitativi et quid sit unum et unum hoc aliquid.

In hac materia de communicationibus essendi et constitutionibus esset sic incipiendum.

Datis quibuscumque entitatibus inpossibile hanc esse et illa esse et hanc esse illam, ymo absolute inpossibile est hanc esse illam46, ymo hanc inpossibile est esse illam, ubi de inpossibilitate conversionis rei in rem.

Datis quibuscumque entitatibus inpossibile est illas esse aliquid vel alica quin sit econtra. Et, per consequens, datis quibuscumque talibus inpossibile est illas esse tertium ab illis distinctum, ymo oppositum inplicat.

Datis quibuscumque talibus entitatibus inpossibile est illas constitutive tertium causaliter influendo in illud et sic constitutive non est habitudo causalis47, ut tactum est supra.

Datis materia et forma. Materia nullam denominationem essentialem et intrinsecam seu substantialem de predicato substantie fortiter ex informatione forme quam non haberet aliunde conservata. Unde corpus altera pars composita non sit ex huius unione anima aut homo quamvis fiat humana, id est unita anime humane. Sed ex huius coniunctione fit substantialiter tertium ab unoquoque48 harum, puta homo, Gen. 1: spiravit etc. et factus est homo in animam viventem.

Tertium quidem ab unoquoque horum modo quo supra.

Et sic patet quommodo animatum dictum de corpore altera parte compositi non est differentia essentialis de predicato substantie, sed actualis contingens ad esse et ab esse omnino eadem entitate corporis manente, sed animatum dictum de homine est intrinseca et |P2 149r| essentialis denominatio, nam inpossibile hominem esse hoc quod est quin sit animatus. Et circa hoc multa possent dici. Obmitto.

|P1 91r| Ex hoc quod fundatum est supra, videlicet quod influxus causalis49, materialis, et formalis sunt eque extrinseci, ut agentis vel finis. Nam sicut unus idem radius omnino potest conservari a diversis agentibus 50, ita una materia vel forma multa videntur sequi, ut aliqualiter tactum est.

Primo quod in forma non est aliqua habitudo seu influxus causalis 51 respectu tertii constituti alius ab influxu causali52 respectu materie. Sequitur ulterius quod huius influxus realiter est extrinsecus, et tantum sicut influxus effectivus.

Ulterius sequitur quod in huius unione materie et forme forma non sit formalis entitas ac actus essentialis materie, nec proprium esse communicat materie, nec potest, nec alicui alteri entitati totaliter a se distincte, bene tamen est tertia partialis entitas, sicut unitas sue dualitatis.

Sequitur ulterius quod talis influxus non est necessario quantificativus, ut supra. Item quod nec necessario potentialis ad tertium constitutum. Patet etiam ex dictis.

Sequitur ulterius quod non clare patet repugnare Deo dare esse in hoc genere limitatum et creatum plusquam in genere cause efficientis. De hiis contuli53 cum Magistro.

Nec valet una instantia quam faciebam, quia nichil sic influendo influeret libere vel naturaliter. Nam potest dici quod naturaliter nisi per accidens, quia libere determinatur a suo effectivo influxu ad formare vel non formare tantum vel taliter. Exemplum de influxu obiectivo Dei clare visi, nam quamvis ut obiectum agat naturaliter tamen ab activo generali influxu vel speciali libere determinatur etc.

Supradicta de habitudinibus causalibus materiali et formali supponunt materiam et formam esse duas entitates actu 54 entes55 omnino distinctas non se includentes, ac etiam substantias accidentales. Et nullam harum esse puram potentiam ad esse qualiter tamen multi ymaginantur primam materiam non esse aliud quam purum posse ad esse 56, ymo ad quodlibet possibile esse. |P2 149v| Unde Philosophus dicit „quod nec est quid, nec quale, nec quantum, sed potentia omnia hec”.

Item Commentator dicit „quod agens naturale non largitur multitudinem, sed perfectionem”. Ita ut idem quod fuit potentia modo sit actu vel quod esse potuit nunc sit. Et ita illa potentia est ymaginarie communis omnibus possibilibus esse, sed de hac ymaginatione non plus nunc.

1 voluntas] potentia add. sup. lin. P12 causaliter] universaliter add. sup. lin. P13 actualis] p. c. P14 voluntas] est causaliter productiva add. sed del. P15 causaliter — actionis] sup. lin. P16 divina] sup. lin. P17 presentiali] sup. lin. P18 etc] contra Bredwardinum add. in marg. P19 est causativus] sup. lin. P110 aget] contra Bredwardinum add. in marg. P111 concedit] contra Bredwardinum add. in marg. P112 impossibilitas] possibilitas a. c. P113 ipsum] p. c. P114 essentiale] sup. lin. P115 nichil] det add. P216 formaliter] sup. lin. P117 huius] huiusmodi P218 hec pone] om. om. P219 non] nota P220 apparere claudere repugnantiam] om. om. P221 ecclesia — vide] om. om. P222 in speciali] sup. lin. P123 quamvis accidentaliter] sup. lin. P124 etc] tertia conclusio add. in marg. P125 causarum] vansarum sed coni. P1 P226 scilicet — causativa] sup. lin. P127 essentiali] essentiale a. c. P128 secundo] sup. lin. P129 et potentialitas etiam] sup. lin. P130 propter] de a. c. P131 materia — anima] in marg. inf. P132 antiqua] sup. lin. P133 ex — inferuntur] in marg. sup. P134 videlicet] videndum P235 ex partibus] sup. lin. P136 sequi] non inconveniens dicere Deum posse supplere add. sed del. P237 formalem] p. c. P138 solum] sup. lin. P139 cum — rationis] sup. lin. P140 esse] p. c. P141 corporis] sup. lin. P1;om. om. P242 essentiale] essentiali a. c. P143 huius] sup. lin. P144 eius] sup. lin. P145 unita] sub lin. P146 illam] sup. lin. P147 non — causalis] sup. lin. P148 unoquoque] unoquo sed coni. P149 causalis] sup. lin. P150 agentibus] rei add. sed del. P151 causalis] 3 add. sed del. P252 causali] sup. lin. P153 contuli] contulisti a. c. P154 actu] entes omnino di add. sed del. P255 entes] entitates P256 esse] a add. sed del. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409