PDF TEI XML Stephanus Galdeti — De incarnatione in speciali aliqua
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC

|P1 91v| |P2 149v| De incarnatione in speciali aliqua

In materia de incarnatione ad videndum quomodo Deus est homo et econtra. Et reliqua que consequenter conceduntur videndi sunt modi quibus divinum suppositum seu natura potest ymaginari uniri humane nature.

Potest namque ymaginari uniri per modum specialis motoris sive ad locum, sive ad intelligere aut aliter agere, ut Apostolus dicit: quicumque spiritu Dei aguntur, hii filii Dei sunt. Eius qui in me loquitur Christus. Et hic modus unionis vel presentie est extrinsecus reducibilis ad genus cause efficientis.

Alio modo potest ymaginari uniri per modum obiecti intelligibilis vel intellecti volubilis vel voliti et sic obiective immutantis, vel per modum forme habitualis vel actualis formaliter et non solum obiective immutantis, sanctificantis ac gratificantis. Et hii modi sunt intensionales.

Alio modo per modum forme essentialis essentialiter et realiter formantis in aliquo esse essentiali creato vel increato, et hic est modus unionis realis maximus possibilis ymaginari sive sit in re possibilis sive non.

Alter est modus unionis per modum suppositi huius naturam 1 suppositatur sustentantis et hic modus quamvis sit realis, non tamen tantus, nec tanta perfectionem in creatura ponit, ut modus precedens.

Que autem istarum unionum sufficiat ad verificandum supradictas propositiones ‘Deus est homo’ aut econverso ‘homo est Deus’ non facile est videre.

Pro hoc premittendum unum catholicum fundamentum quod in huius unione seu incarnatione homo non est factus Deus, sed Deus factus est homo, ut patet in Simbolo Athanasii: “Dominus Ihesus Christus Deus et homo est, Deus ex substantia Patris ante secula genitus, et homo” etc. Et item in Simbolo Ecclesie: “et homo factus est”. Et Ioh. 1: Verbum caro factum est, non econverso, |P2 150r| quia antequam Abraham fieret, ego sum etc.

Hoc supposito videtur2 quod modus formalis unionis deitatis ad naturam humanam ad hoc nichil faciat quamvis bene videretur facere ad hoc quod homo esset factus Deus seu humanitas illa esset realiter Deus, sed nec ad hoc sufficit. Patet in simili de anima humana, nam ipsa corpori, ut corpus est altera pars compositi, non dat aliquod esse essentiale, ut tactum fuit. Sed tantum ipsi composito communicando se, ut partem intrinsecam dat esse essentialiter animatum non tamen esse animam. In proposito autem ex deitate et humanitate non fit tertium, ut notum est. Et ideo tali unione natura non fieret nisi quodammodo extrinsece divina etc.

Similiter ad naturam illam fieri Deum multa secuntur inconvenientia3 que alibi tanguntur.

Item iuxta illum modum ymaginandi omnino simile esset de unione anime et corporis, et deitatis et humanitatis, nam utrobique esset formatio et actuatio absque inherentia seu informatione, nec esset differentia, nisi quia anima et corpus sunt unum4 hoc aliquid, non autem deitas et humanitas, quamvis Athanasius hoc videatur dicere, exponitur tamen a doctoribus catholicis5.

Sed contra, quod ymo 6 deitas et humanitas secundum illum modum ponendi sint unum hoc aliquid, nam illa humanitas est Deus et deitas similiter est Deus, igitur hec duo sunt unum hoc aliquid, ymo plus et verius quam anima et corpus, quia quodlibet est illud, sed7 hoc est de inconvenientibus sequentibus ad illam positionem.

Dicunt tamen sic ponentes quod contradictio est divinam essentiam communicari ad extra, ut formam constitutivam, nam repugnat creaturam essentialiter esse Deum, modo ex omni forma constitutiva resultat compositum per se unum quod habet essentialiter totam plenitudinem essentialem sue forme.

Item tale constitutum esset tam perfectum essentialiter, sicut deitas, nam deitas hinc constituto non posset esse remissus actus quam sit in se actus et forma. Et tamen tale constitutum esset realiter aliud a deitate. Item tale compositum esset contingens et non per se necesse esse inceptibile dependens a partibus, ut alibi de universo ex Deo et creaturis etc.

Ex hiis patet quod non valent dicere8 nisi huius naturam esse vel fieri Deum, id est divinam, sicut corpus altera pars compositi dicitur equivoce animatum cum |P2 150v| animato quod dicitur de homine, ut patuit.

|P1 92r| De hac materia aliqui9 in hoc singulares multa ponunt ex quibus insolita, nescio si falsa, secuntur. Unde ponunt quod soli voluntati anime Christi voluntas divina communicata reddidit ipsam immense liberrime volentem et10 contingenter volutione increata. Prima pars, videlicet quod voluntas divina increata communicetur anime Christi per unionem formalem, aliter enim non esset sibi communicata plenitudo deitatis corporaliter11, contra Apostolum.

Unde illi taliter fuit, ut dicunt deitas unita tali unione quod hoc unitum ex vi unionis denominatur formaliter Deus. Dicuntque ulterius quod anima Christi respectu cuiuslibet creati posterioris ipsa potest dici veraciter creativa, nam sibi ex tali unione communicatur omnis ratio essentialis divina, ergo vis vel potentia creativa etc.

De hoc12 unione multa in illa questione: „utrum anima Christi ex ineffabili unione ad verbum etc.”, unde ut videtur talibus non solum sufficit ponere unionem personalem ad divinum suppositum, sed requiritur essentialis, ut videtur Apostolus dicere Col. 2: in ipso habitat etc. Probant ratione, nam si13 per ymaginationem verbum haberet solum esse personale et non esse deitatis quantumcumque verbum esset suppositum, non tamen esset Deus, ergo si alica creatura precise sumeret denominationem in esse supponibili, ex hoc non esset Deus, igitur ultra unionem supponibilem requiritur essentialis, ut homo dicatur Deus.

Magister etiam videtur dicere quod non solum persona assumpsit naturam, ymo natura naturam. Sed forsan ad Magistrum posset dici quod hoc est verum per accidens quod natura assumpsit, scilicet natura in certo supposito vel natura ut ens hoc suppositum. Vel absolute posset sustineri quod suppositum assumpsit et non natura, sicut in divinis dicitur de generare et generari, quod coloratur ex hoc quod terminare huius dependentiam nature humane non est agere.

Multa quidem et alia sic ponentes ut supra dicunt in hac materia pro quibus est advertendum quod sicut nec in creaturis est evidens esse informationem, nec suppositionem, ita nec divina unio supponibilis, nec essentialis sunt note esse possibiles, ymo sunt pure credite, ideo in hac materia plus innitendum est fidei quam humane investigationi propter quod Iohannes dicebat non sum dignus corrigiam calciamenti eius solvere. Reperta |P2 151r| namque in creaturis per humanam investigationem magis avertunt ab hoc altissimo misterio quam ad illud convertant aut ad illud intelligendum dirigant.

Supradicte ymaginationi obviando videtur ponendum quod natura assumpta nullo modo est acquisitive ad aliquid absolutum mutata, nec intrinsece perfectionata, quamvis infinite dignificata, nec facta est Deus, sed divina, nec Deus factus est illa natura, sed est factus homo per illius assumptionem absque mutatione. O, admirabile commercium!

Iste enim terminus ‘homo’ est nomen supposite humane nature seu humanam naturam includentis et suppositantis seu ypostatice sustentantis, iuxta antiquam ymaginationem de principiis seu differentiis specificantibus ac individuantibus que ymaginatio in hoc ministerio sic credito multum actorizatur, sicut in sacramento altaris actorizatur positio de substantia et accidente Philosophi vel que Philosopho imponatur. Et distinctio materie et forme in articulo resurrectionis. De hiis Okam, Orem, Bridan

Difficile est videre quommodo Deus fit homo, tamen hoc non possit fieri per informationem humanitatis a deitate, nec per sustentationem humanitatis in divino supposito. Modo quo natura specifica subsistit individualiter per rationem incommunicabilem. Pro quo videndum esset de modo subsistendi rerum. Videmus enim quandoque partem aque, que ante subsistebat propria substinentia, subsistere nunc substinentia totius aut econtra.

Sed non sit in proposito, nam due partes aque unite sunt una subsistentia subsistentem et sunt unum hoc aliquid, et ideo dicuntur subsistere unica subsistentia, sed verbum divinum et natura assumpta non sic sunt unum hoc aliquid. Eodem modo de substinentia materie et forme posset ostendi non esse simile.

Ideo ut supra in hac materia non humane investigatam, sed divine revelationi innitendi, nam „ministerium fidei credi potest, salubriter investigari non potest”, ut ait Magister ab Augustino.

Hec de incarnatione.

1 naturam] ypostatice* add. sed del. P12 videtur] p. c. P13 inconvenientia] sup. lin. P14 unum] unio a. c. P25 catholicis] p. c. P16 ymo] deito add. sed del. P27 sed] p. c. P18 dicere] om. om. P29 aliqui] p. c. P1;om. om. P210 et] sup. lin. P111 corporaliter] sup. lin. P112 hoc] hiis a. c. P113 si] p. c. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409