PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Utrum divina essentia sit omnium aliorum a se modis omnibus prima causa
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC
|P1 94r| |P2 153v| Utrum divina essentia sit omnium aliorum a se modis omnibus prima causa
Quod omnium Ioh. 1 omnia per ipsum facta sunt. Quod modis omnibus dicens: omnia ex ipso per ipsum etc. Ad hoc videtur esse , De divinis nominibus, dicens „omnis virtus omnis operatio etc”. Alibi.
Ad oppositum, quia non est causa obiective possibilitatis rerum. Item nec materialiter, nec formaliter causat 1.
Conclusio2: Omni modo causalitatis positivo non habente necessario annexam inperfectionem quo aliqua res est causalis Deus illam causat et capitur hic ly ‘omni modo’ pro generibus vel speciebus singulorum non pro singulis generum. Deus enim non causat modo quo ignis agit etc. Patet, nam quidquid est perfectionis in creaturis attribuendum Deo remota 3 imperfectione vel per aliam quidquid est perfectionis simpliciter, sic quod inquolibet est melius ipsum quam non ipsum est Deo tribuendum.
Sequitur quod est cuiuslibet creati esse causa finalis. Patet, quia finis quid ultimum et optimum.
Sequitur secundo quod est efficiens cuiuslibet ad extra producti, quia melius est hoc ipsum quam non ipsum.
Sequitur tertio quod non est forma, quia quamvis dependentia sit separabilis non constitutio tertii et potentialitas, alioquin etiam posset sustineri quod causet materialiter et esset materia etc.
Prima conclusio4: sola actualis existentia creature est terminus divine productionis ad extra. Patet per universalem de terminis transpositis. Omne enim productum ad extra est creatura actu existens.
Sequitur contra parte 3, capitulo 5, quod velle Dei solum simpliciter continens non est primum productum a divina5 voluntate6.
Sequitur contra eundem quod nec preteritio, nec possibilitas obiectiva, nec futuritio sunt terminus vel termini etc.
Sequitur idem de privationibus et non esse. Patet ex conclusione et possent aliter probari.
Tertia conclusio7: divina essentia anime vel humanitati Christi solum est causa finalis8, efficiens, producens ac conservans.
Patet ex ultimo corollario secunde conclusionis, quia nec forma, nec materia. Et ex conclusione aliqualiter, cum anima non sit causabilis materialiter, nec formaliter essentialiter. Item vel daret esse creatum vel increatum etc.
Primum* corollarium9: Sequitur primo quod huius habitudo que est 10 deitatis vel Dei vel filii Dei ad humanitatem assumptam non est causalis formalis. Patet clare, quinymo magis similis materiali quam formali, sicut enim materia est subsistentia ipsi forme sic in proposito saltem alico modo.
Secundum* corollarium11: Sequitur clare quod non omnis dependentia est causalis. Patet clare de dependentia humanitatis a divino supposito, dicitur enim a doctoribus |P2 154r| dependentia etc.
Tertium* corollarium12: Sequeretur ultimo quod huius habitudo est pure credita. Patet cum nulla filii similis appareat in lumine naturali. Et sic de ista questione faciliter.
Sequitur secunda questio infra.
1 causat] prima conclusio add. sed del. P12 conclusio] in marg. P13 remota] omni add. sed del. P14 prima conclusio] iter. in marg. P15 divina] sup. lin. P16 divina voluntate] tr. P27 tertia conclusio] iter. in marg. P18 finalis] sup. lin. P19 primum* corollarium] in marg. P110 est] hec add. sed del. P111 secundum* corollarium] in marg. P112 tertium* corollarium] in marg. P1
