PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Utrum divina voluntas sit cuiuslibet actionis nostre prima regula directiva
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC

|P1 94v| Ista melius alibi haberentur12

|P2 154r| Utrum divina voluntas sit cuiuslibet actionis nostre prima regula directiva

Quod sic, quia attingit a fine usque ad3 finem fortiter et disponit omnia suaviter.

Item in oratione “omnipotens sempiterne Deus qui celestia simul et terrena moderaris”.

Ad oppositum, quia multa prohibet que fiunt et multa precipit que non fiunt et vult peccata, igitur. Non est prima regula, nec omnia nostra sibi conformiter fiunt iuste.

Premittitur distinctio de acctionibus nostris in esse nature, in esse morum, et iusti in esse meriti, et secundum hoc triplex voluntas in Deo bona, beneplacens, et perfecta.

De hiis tres conclusiones. Prima4 conclusio5: divina voluntas est cuiuslibet actionis nostre et cuiuslibet eius modi positivi creati prima efficiens causa, ex dictis in prima conclusione.

Sequitur primo quod quodlibet quod a nobis fit qualitercumque positive taliter dependenter fit a divina voluntate. Patet satis deductio.

Sequitur secundo quod non qualitercumque6 fit privative taliter a Deo dependenter fit. Patet ex dictis in prima conclusione, cum Deus non causet negationes ac privationes, nec per consequens eas velit. Et iste est modus salvandi quod Deus non sit causa peccati. Quod non potest salvare pars adversa, scilicet Bredwardinus, ut clarum est, ymo habet concedere7 Deum velle peccatum et facere actum esse peccatum, et generaliter omnes tenentes Deum esse causam privationum et negationum. Patet satis8.

Sequitur quod respectu huius voluntatis efficacis non est alica permissio pura sic quod nichil est quod9 Deus pure permitat quin illud efficaciter agat. Multa alibi circa hec.

Secunda conclusio10 que est de actionibus nostris in esse iusti est talis: voluntas divina de iusto est cuiuslibet actionis nostre recte moralis regula directiva, ista enim voluntas Dei est lex eterna de qua Augustinus dicit quod est lex eterna „ordinem naturalem servari iubens, turbari vetans”.

Sequitur quod huius legis vel divine voluntatis triplex est signum: lex data temporaliter, lex |P2 154v| nature, recta ratio. Hoc tangitur et deducitur alibi. Sunt enim hec signa alicuius divine voluntatis et non efficacis, igitur voluntatis iusti vel de iusto.

Sequitur contra Magistrum Gregorium quod licet precepta sint signum vel signa simplicis11 divine complacentie in iusto12, tamen prohibitiones non sunt signa displicentie.

Sequitur ulterius quod non sunt talia solum signa incomplexe complacentie, sed complacentie de complexo, scilicet quod Deus vult tale quid quod precipit esse iustum vel debitum fieri. Et circa hoc alibi ponitur quintuplex13 volitum divinum. Vide ibi.

Tertia conclusio14: quelibet transgressio legis eterne vel divine voluntatis difformitas est inputabilis ad penam et quelibet inpletio ad premium, et hoc ex Dei liberrima voluntate, qua sic sit libere, imputat. Et sic hec voluntas vel Deus per tale velle vel per hoc quod sic vult est prima regula actionum nostrarum in esse meriti vel demeriti. Supremus enim legislator a nullo extrinseco movetur vel artatur, sed cuncta regit voto suo iustissimo.

Sequitur quod iste actiones sive conformes ad premium, difformes ad supplicium possunt quantumlibet inputari.

Sequitur quod quodlibet peccatum etiam veniale est inputabile ad eternum supplicium cum sit transgressio legis etc.

Sequitur quod nullum peccatum est ex se veniale seu ad temporalem penam inputabile.

Ad quesitum patet ex hiis.

|P1 95r| De quolibet

An aliquis possit recte agere conformiter prime regule15 absque Dei gratia. Quod sic, quia gentes que legem non habent etc. Rom. 2. Quod non, Apostolus alibi: non sumus sufficientes ex nobis quasi ex nobis.

Ante omnia premittendum que ad eliciendum actum conformem prime regule requiruntur.

Primum: circumstantia obiecti debiti et inde oritur bonitas16 actus ex genere ut dare pauperi etc.

Deinde circumstantia finis cuiuslibet debiti intendi, nam hoc est principalissima causarum.

Tertio, circumstantia ultimi finis, scilicet Dei, et hoc dixisset Philosophus, si opinatus fuisset17 Deum esse rectum18 et finem gratia cuius cetera aguntur vel agi debent, et gratia cuius cetera sunt.

Quarto, hoc de facto addit theologus |P2 155r| quod Deus est ille ultimus finis propter quem non solum omnia sunt seu ad quem omnia sunt, sed propter quem omnia aguntur recte vel agi debent.

Ex hiis sequitur quinto quod omnes actus nostri agi debent propter Deum propter se dilectum.

Ulterius sequitur sexto19 quod debent omnes actus nostri fieri propter Deum super omnia dilectum20.

Septimo ponitur quod ad talem actum seu ad quemvis actum nostrum esse iustum requiritur conformitas ad primam regulam, seu requiritur quemlibet actum huius esse Deo beneplacitum seu a divina voluntate volitum esse talem. Nam aliter talis actus non esset conformis prime regule. Et per consequens, nulli alteri recte regule create etc. Deductio obmittitur.

Ex hiis ad aliqua quolibeta

Ex hiis sequitur nullum huius actum nostrum posse recte fieri ex puris nostris viribus naturalibus.

Secundo sequitur huius actum esse ex dono Dei, ymo esse donum Dei speciale. Patet clare.

Tertio sequitur quod scire quale sit hoc donum et a quo etc. est Dei donum speciale. Propter hoc dicebat Sapiens „non possum esse continens nisi Deus det et hoc scire, scilicet cuius sic hoc donum donum Dei est”.

Ex hiis ad quolibeta octavo.

Videlicet

Primo21 namque patet quod viator non potest ex suis puris naturalibus agere conformiter prime regule.

Secundo quod non potest ex eisdem scire qualiter agendum sit conformiter prime regule.

Tertio patet quod prehabita sufficienti notitia de recte agendo non potest viator se illi notitie conformare.

Patet hoc nam tunc non esset utrumque Dei donum, scilicet continere et scire cuius sit hoc donum.

Quarto patet qualiter est in potestate voluntatis conformiter agere prime regule, quia nota simpliciter, sed ex suppositione divine gratie seu divini concursus vel precursus22, seu preventionis.

Quinto patet qualiter existens in mortali non potest confomiter prime regule actui de peccatis ex puris naturalibus.

Sexto patet ad aliud quodlibetum qualiter Petrus non solum extrinsecus inspectus, sed intrinsecus illuminatus flectit23.

Septimo patet qualiter existens in habituali gratia non sufficit24 agere conformiter prime regule absque speciali nova |P2 155v| gratia. Aliter divina gratia non daretur ad singulos actus cuilibet etc.

Octavo quod nec sufficit vitare peccatum, quia peccatum vitari non potest nisi per recte agere etc.

Ulterius sequitur quod ultra habitualia dona vel gratiam creatam infusam requiritur increata gratia, scilicet Dei velle, Dei agere, vel preagere, vel prevenire. Bredwardinus ponit continens etc.25 intensius agere. Gregorius ponit multiplicius agere, scilicet agere ad actum vel coagere et facere nos agere.

Hec ad octavo quodlibeta.

|P1 95v| Dei gratia temporale Dei prevenire donum habituale creatum

Oppositum prime sanxionis tenuit Pelagius circa cuius errorem possunt moveri aliqua dubia facilia per modum quodlibetorum.

Primum26 dubium: quis vel qualis fuit error Pelagii circa virtuose agere seu conformiter prime regule, Bredwardinus de hoc 28 capitulo, 2 partis. Una opinio ponit quod Pelagius negavit influentiam generalem et hoc non videtur dicendum, quia tunc non pene totus mundus, nec post Pelagium cuius oppositum videtur dicere ille doctor. Alia opinio est quod error Pelagii fuit hominem posse mereri sine Dei gratia27 ex puris naturalibus, et quod hic non fuerit error Pelagii satis ostendit Magister Gregorius.

Tertia quam teneo est quod error Pelagii fuit iste quod homo ex puris naturalibus cum influentia generali potest recte agere sine Dei gratia speciali.

Ad hanc enim positionem sequitur glorificatio de propriis operibus non rogare Deum pro auxilio speciali, sicut non rogamus Deum quod sol oriatur cras, nec oramus pro Dei influentia generali, inde enim fertur Pelagius superbus et ingratus.

Secundum28: nunquid Pelagiana superbia sit et fuerit continentia divine legis trangressio. Patet, quod fuit prima transgressio de Lucifero qui dixit ascendam in celum et similis ero altissimo, et erit ultima in Antichristo qui extolletur supra omne illud quod est Deus, ut dicit Apostolus, et est continue media, ut dicit Bredwardinus dicens quod pene totus mundus vadit post Pelagium.

Et sic patet quod Pelagiana superbia est humano generi contemporanea |P2 156r| seu coeva in viatoribus quamdiu durat libertas arbitrii, et etiam post in termino superbia eorum qui te oderunt ascendit semper in Ps.

Tertium29: nunquid pelagiana superbia sit maxima divine legis transgressio. Ponuntur propositiones.

Prima: primum beneplacitum divine voluntatis ad extra est amor dei obedientia et honor Deo a creatura rationali exhibitus vel exibendus30, iuxta dictum Prophete: si ego pater, ubi amor et si ego Dominus, ubi timor. Ratione etiam hoc patet, nam amor Dei et primi boni est finis omnis rationalis creature entis compossibilis ad bonum intellectum, non enim est possibile aliquam creaturam rationalem esse vel fieri quin eius finis sit Deo unius per notitiam31 amoris et32 etc.

Secundum propono quod hoc est primum preceptum quod lex eterna eternaliter iubet et iubsit indicative33, id est censet seu censuit debere observari et lex temporalis data rationali creature ex tempore iubet, scilicet diliges Dominum Deum tuum ex toto corde etc. Hoc enim primum et maximum mandatum in lege, in lege quando legis prout patet in Evangelio.

Ex hiis patet quod expressum odium deitatis est simpliciter prima eterne legis transgressio, nam opponitur divino amori, honori, ac obedientie, ut notum est.

Deinde est superbia Pelagiana que est ablativa divini honoris et amoris etc. Et sic patet ad quesitum tertium.

|P1 96r| Duplex est error Pelagii speculativus, scilicet oppinari quodlibet* † mortalis superbire de propriis operibus vel actibus.

Nunquid maior fuit trangressio in Lucifero vel erit in Antichristo. Hic dicitur quod de penis peccatorum et gratuitate et imputabilitate non „est humani iudicii, sed divini”, ut dicit Augustinus34. Verumptamen ex dictis eorum aliqua possent apparere. Lucifer35 dixit: ascendam in celum et similis ero altissimo36, gloriabatur de suis naturalibus ex illis credetis se debere fore beatum. Secundus ex propriis viribus oppinata est hominem posse recte agere et vivere37. Tertius extolletur supra omne illud quod est Deus, ut dicit Apostolus.

Nunquid Pelagiana superbia sic maxima legis Christi transgressio videtur esse de maioribus, nam contra hanc tota vita Christi dicens: ego gloriam meam non quero, sed eius qui misit me, Patris, |P2 156v| doctrina eius, etiam discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Oratio etiam in ramis Palmorum38: „Omnipotens Sempiterne Deus, qui ad immitandum humilitatis exemplum Salvatoris nostrum carnem summere et crucem subire fecisti etc”.

Et hic notari potest doctrinam moralem Christi et Pauli Apostoli ex una parte et Pelagii ac Philosophorum non catholicorum immiti oppositis mediis.

Arguunt namque Aristoteles et Pelagius in hac parte complices sic: „honor est premium virtutis et attribuitur bonis”, 1 Ethicorum Aristotelis, sed homo „ex propriis viribus ac operibus est virtuosus”, ut ponit Pelagius, igitur sibi pro premio debetur honor et illum virtuose potest appetere.

Christus vero et Apostolus cum predictis convenientes in prima parte maioris sic arguunt sumendo sub, sed nullus est virtuosus aut virtuose agit vel vivit ex se, sed ex Dei dono spirituali. Christus: sine me nichil potest facere. Apostolus: quid habes quod non accepisti, etc. ergo gloriarum quasi non acceperis. Ex hiis concludit Apostolus: quod regi seculorum invisibili, immortali, soli Deo laus, honor et gloria, et item: qui gloriatur in Domino glorietur non enim etc.

Nunquid quilibet appetitus honoris proprii sit legis39 Christi transgressio, Pelagii sectatio seu Pelagiana superbia40. Dicitur primo quod quilibet appetitus honoris proprii ulterius non referendo in divinum, ut in finem ultimum, ut videlicet Deus clarificetur in nobis etc., est Christi legis transgressio: qui non honorificat Filium etc.

Ex hoc infertur secundo quod, si qui sint prelati aut viri ecclesiastici, sic agentes tales recedunt a lege Christi et divina eterna et vadunt post Pelagium. Idem de viris scolasticis.

Contra quos fieri potest argumentum Gregorianum seu indictis Gregorii fundatum. Nam tales vel dicunt sibi honores deberi ac ipsos posse iuste appetere pro actibus virtuose exercitis, puta quod studio virtuose exercito, et hoc non, quia huius actus sunt Dei dona obligantia ad humilitatem, unde Gregorius: „cum enim augentur dona, rationes crescunt donorum”.

Aut pro actibus non virtuosis, |P2 157r| et hoc non, nam meritis impii non premium, sed supplicium ac pena debetur. Si non, tales dicant aliquos41 actus virtuosos, qui non sint dona Dei, tales utique vadunt post Pelagium, etc.

|P1 96v| Nunquid presens ecclesia per pelagianam superbiam aliqualiter sit infecta seu prime regule sit difformis.

Premittus supponendum quod catholica ecclesia errori speculativo Pelagii nullatenus est conformis. Nam oppositum Christus orando petiit et exauditus est dicens: ego oravi pro te, Petre, etc.

Secundo potest dici quod non ita exprimitur de errore mortali, scilicet de superbia in Evangelio seu lege Christi, nec dicens ecclesiam seu personas ecclesiasticas infectas peccato superbie contradiceret Evangelio. Tertio posset dici quod ecclesiam, id est personas ecclesiasticas esse infectas errore mortali Pelagii potest apparere prima fronte propter fastum apparentis exterioris.

Quarto potest dici quod huius apparentia est sophistica, nam huius honestas mundialis non est fastus nisi quando de superbo corde procedit, de sancto Thoma Cantuariense legitur, quod sub vestibus clericalis honestatis etc.

Sine argumentis: an verum sit quod actor De causa Dei proponit in medium, videlicet quod totus mundus pene vadit post Pelagium. Dici potest primo quod hoc est valde apparens, nam ut dicit Sapiens: stultorum infinitus est numerus. Et veritas in Evangelio: arta est via que ducit ad vitam et pauci ingrediuntur per eam.

Ratione quoque patet, nam pauci sunt quorum actus fiant propter Deum toto corde dilectum iuxta preceptum evangelicum: diliges Dominum Deum tuum toto corde etc. Quorum etiam actus sint puri ab affectione commodi proprii honoris et complacentie prout petimus in oratione, „ut terrenis affectionibus expiatis que tua sunt liberis mentibus exequamur”.

Pauci insuper sunt viatores quorum actus non fiant aliqualiter timore supplicii aut42 concupiscentia premii et tales actus non sunt iusti, nec recti, |P2 157v| quod probatur tali argumento Gregoriano: nullus actus ex puris naturalibus est rectus ac iustus, sed agere aliquid concupiscentia premii aut timoris pene est possibile ex puris naturalibus etc.

Sed contra, ex istis sequitur quod non solum pene totus mundus, quinymo simpliciter totus vadit post Pelagium. Dicitur quod non totus, quamvis multi, nam ab huiusmodi sequela preservabuntur finaliter electi, qui pauci sunt: nam multi sunt vocati, pauci vero electi. Maxime tempore ultimi pelagiani Antichristo quo erit tempus quale non fuit ab initio, ita ut si fieri posset electi deficerent, sed abbreviabit Deus dies illos propter electos ne deficiant. Sic actum fuit finaliter de latrone electo, de publicano qui descendit iustificatus in domum suam, non eundo post Pelagium ut Phariseus, de latrone vero ad Dei misericordiam et gloriam recurrente dicitur Christus sibi: hodie mecum eris in Paradiso.

Ad quam nos perducat.

Iudei etiam inerunt post Pelagium dicentes: durus est sermo iste et43 abierunt retro. De discipulis dicitur: Nunquid vos vultis abire retro. Domine, ad quem ibimus? Verba vite eterne habet quam nobis concedat44.

|P1 97r| Sancti Spiritus assit michi45 gratia.

Utrum creatura intellectualis in homine Christo fuerit equalis perfectionis cum natura humana in statu quo fuit46 creata primordialiter.

Et arguitur primo quod sic: creatura intellectualis in homine Christo fuit alicuius perfectionis et non fuit maioris quam natura humana in statu etc., nec minoris, igitur equalis. Consequentia nota. Probo antecedens quoad primam partem. Patet, nam Deus primum hominem rectum, ut dicit Sapiens et in Gen. dicitur: vidit Deus cuncta que fecerat etc. Secunda pars patet, quia non decuit reparatorum et redemptorum.

Ad oppositum arguitur sic: nulla est in Christo creatura intellectualis, igitur questio falsa. Consequentia nota. Antecedens patet, sic quodlibet intellectuale in Christo fuit Deus, igitur47. Et assumptum patet, nam quodlibet tale fuit actuatum et formatum |P2 158r| deitate48 corpus anima, Phil. 2, qui cum in forma Dei esset etc.

Excusatis propter tria. Inploratis tertius. Protestatis tertius.

Premitte: ‘triplicem perfectionem posse ymaginari in homine Christo - nature, gratie, fortune’.

Triplici actoritate

Gen. 1: faciamus hominem ad ymaginem etc. et presit49 piscibus, volatilibus, bestiis universe que etc.

In Ps.: minuisti eum. Gloria et honore coronasti. Constituisti omnia subiecistis sub pedibus etc.

Ez. 28: Tu, signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis omnis lapis etc.

Ratione patet ultimum, nam quidquid sit de possesione et usu rerum, constat tamen ius seu dominium esse perfectionis. Nam supposita existentia rei utilis aut dominabilis in quolibet dominativo perfectius est habere super tale dominabile vel50 utile51 dominium, ius seu actoritas52 etc.

Excludendo tres perfectiones ymaginabiles: corporalis complexionis - quia physica et mathematica; ypostatice visionis, voluntarie abdicationis - quia neutra harum est ambobus univoca.

Agetur de tribus, scilicet Christi etc.: gradu specifico, actu gratifico, statu iuridico.

Prima conclusio sit talis: creatura intellectualis in homine Christo fuit tam perfecta intrinsece et essentialiter quod perfectior humana natura nunquam fuit aut esse potuit, etiam per potentiam infinitam. Probatur faciliter, quia anima intellectiva a qua provenit totus gradus specificus perfectionis humane nature est omnino indivisibilis tam in partes seu gradus eiusdem rationis quam alterius. Nam si oppositum primi esset verum, tunc per possibilem remissionem absque annihilatione53 eius fieret homo remissior. Si oppositum secundi, per huius remissionem absque annhihilatione, sicut de albedine etc.54, proveniret individum speciei inferioris. Consequentie et falsitates consequentium supponuntur.

Sequitur primo quod nulla huiusmodi creatura intellectualis in homine Christo aut quovis alio continet55 alicuius essentialis perfectionis latitudinem intensivam seu gradus aliquos constituentes latitudinem intensivam. Patet, nam hoc esset maxime propter divisibilitatem excedere magis lapidem quam plantam, et plantam quam brutum. Sed hoc non, quia Deus, qui dicitur56 maxime infinite seu immense quodlibet creabile excedere, nullius essentialis perfectionis ponitur continere57 etc.

|P1 97v| Sequitur58 ulterius quedam fundamentalis conclusio cuiusdam etc. Talis nulla est latitudo realis vel ymaginaria vui omnis gradus perfectionales rerum sint applicandi59. Probat dupliciter: primo, quia ex indivisibilibus non fit |P2 158v| continuum; omnis natura specifica est in se indivisibilis, igitur nullam lineam aut quamvis latitudinem constituunt huiusmodi rerum perfectiones, nec alicui latitudini sunt applicabiles seu comparabiles. Confirmat, nam si sic cuilibet speciei coresponderet aliqua pars illius linee et sic quelibet essentia specifica foret divisibilis. Contra principale assumptum.

Sequitur60 ulterius quod nulla natura specifica perfectionaliter distat a non gradu essendi simpliciter, quamvis aliqua distet61 a non gradu sue speciei62, puta caliditas vel albedo 8 graduum per gradus minores quos continet realiter, et quantitas materialis 8 pedum. Probatur principale intentum, quia si alica huiusmodi natura sic distaret, vel hoc esset per gradus intrinsecos et essentiales quos realiter vel formaliter vel ex natura rei distinctos contineret, et hoc non, ut supra, vel per species intrinsecas, et hoc non, quia nullum extrinsecum est principium essentialis distantie. Per eos etiam, quia illis destructis etc. Patetque simili ratione excessus specificos rerum non attendi penes distantias ab huiusmodi etc.

Sequitur quarto63 quod nulle huiusmodi species se excedunt in alica quantitativa proportione64, puta dupla, tripla etc. quas enumerat Bredwardinus. Patet, quia tales solum reperiuntur in quantitatibus materialibus vel spiritualibus.

Ex hac ad quesitum negative, videlicet quod creatura intellectualis etc., non fuit etc. Patet, nam proportio equalitatis est una de numero etc. Confirmatur, nam si inter has naturas esset proportio equalitatis pariter alterius illorum ad asinam maioris inequalitatis et ad angelicam minoris etc. Contra etc.

Per hoc ad rationem in oppositum cum dicitur: huiusmodi natura est, est alicuius perfectionis etc. Negatur consequentia, nam oporteret addere quod esset aliquante perfectionis.

Hec de prima conclusione.

|P1 98r| Secunda conclusio de creature intellectualis in Christo homine actu gratifico. Res talis quod creatura intellectualis in homine Christo fuit tante gratuite perfectionis seu tante caritatis65 et gratie66 quod nec ipsa, nec alia humana creatura esse potuit amplioris.

Patet per Magistrum in 3, distinctione 13: „sane dici potest ipsum secundum hominem tantam a conceptione accepisse gratie plenitudinem, ut Deus ei plenius conferre |P2 159r| non potuerit”.

Sequitur primo67 omnino consimiliter dicendum de sapientia68 eius, scilicet „quod creatura intellectualis in Christo tante fuit etc”. Patet per Magistrum ubi supra et per venerabilem patrem etc., quia partes ymaginis Ioh. 1 plenum gratie etc.

Annectitur secundo69 talis propositio quod hoc non obstante tam gratia seu caritas quam sapientia fuerunt finite formaliter et intrinsece quamvis obiective et extrinsece etc.

Patet, nam actus caritatis et sapientie in Christo homine fuerunt finiti70. Patet, nam eius virtualis activitas71 ad hos concurens fuit finita, sicut intrinseca entitas etc.

Sequitur tertio72 quod eiusdem potentie perceptive, scilicet tam intellectiva quam volitiva sunt finite perceptivitatis73. Patet, quia sicut eius virtualis activitas non est maior entitate, ita nec vitalis etc.

Annectitur quarto74 quod hiis non obstantibus eius subiectiva ac passiva capacitas75 fuit realiter infinita capacitas sic quod non tanti, nec tot, nec tantorum.

Patet, quia Deus non potuit ibidem ponere tantum quin plus, nec tot quin plura, nec tanta quin maiora, igitur nec huiusmodi creatura76 potest77 recipere tantum quin plus etc. Patet antecedens ex omnipotentia Dei et consequentia, quia potentia pure passiva quantificatur etc.

Ex hiis ad quesitum negative, scilicet78 ex prima propositione et secunda, quia non minoris, nec equalis, sed longe maioris, quod non equalis docet lapsus Ade.

Hec de secunda conclusione.

|P1 98v| Tertia conclusio de creature intellectualis in homine Christo statu iuridico. Et est talis: creatura huiusmodi intellectualis fuit tanta originalis seu naturalis dominii79 quod nec ipsa, nec alia humana80 potuit ampliorem.

Supponitur81 primo: aliquod esse in humano genere respectu rerum utilium dominium, Gen. 1: faciamus hominem.

Supponitur secundo: ad hoc requiri gratia, sicut82 natura ad gratiam. Patet ex actoritate predicta: ymago etc.

Supponitur83 tertio: bonus intensus non de civili, puta rege predestinato gratia finali iure absoluto. Ad duo.

Infertur quarto contra istum doctorem huiusmodi dominium esse intensibile. Patet, quia sicut dignitas ad finem augetur.

Quinto probatur conclusio ex secunda conclusione de gratia.

Infertur primo84 quod creatura intellectualis in homine Christo fuit summe naturalis85 actoritatis regitive seu dignitatis ad presidentiam |P2 159v| seu potius ad hoc iuris sufficientis.

Probant aliqui supponendo quod supposita statu innocentie adhuc fuissent aliqui aliis aptiores ad regendum, puta intellectu vigentes vel complexione86 naturali vel gratia.

Sub sumitur87: in Christo fuisse omnes thesauros scientie et sapientie.

Sed ista ratio non probat nisi sufficentiam et habitualem dignitatis non sufficiens ius seu actoritas que aliunde patent: Matth. ultimo: data est michi; Phil. 2; Ioh. 5: quia filius hominis88.

Quamvis89 ab exercitio sicut possesione fuerit spontaneitate lege restrictus que restrictio cessavit post monitionem ut † verba, sed non est ad propositum.

Secundo90 sequitur quod non ab Adam homini Christo huius dominium est transfusum, sed potius propter Christum hominem est vel fuit Ade collatum. Patet prima pars, quia non fuisset summi dominii, nam propter quod.

Secundum91 patet, quia merito Christi infuit Ade gratia, Apoc. 10: ab origine mundi, etiam gratia prius dignificat proprium subiectum quam quodcumque extrinsecum.

Sequitur tertio92 quod non iure hereditatio93 ipsius Ade, sed potiori titulo infuit Christo. Patet, quia intensissime94 Christo infuit et prius natura, etiam hoc non dicitur in actoritatibus.

Ex hiis quarto ad quesitum95 de perfectione fortuita clare patet, quod maiorum perfectionis fuit creatura intellectualis in homine Christo quam in natura humana etc.

Patetque96 ex omnibus97 preceptibus creaturam intellectualem in homine Christo modo triplici fuisse perfectissimam98 creaturam intellectuale humanam primo modo aliis positive.

Hec de tertia conclusione.

|P1 99r| Sancti Spiritus assit michi gratia.

Utrum creatura intellectualis in homine Christo fuerit equalis perfectionis cum natura humana quin fuit etc.

Quod sit, nam huiusmodi creatura intellectualis etc. fuit alicuius perfectionis et non maiorum, nec minorum etc., igitur equalis. Supponitur consequentia et probatur antecedens quoad primam partem, quod non maioris. Nam dicit sapiens quod „Deus creavit hominem rectum”, recto autem nichil rectius. Item Gen. 1 creatis homine et rebus ceteris dicit Moyses: vidit Deus |P2 160r| cuncta que fecerat et erant valde bona.

Secunda pars antecedens patet, quia non decuit redemptorum ipsius Ade primi prevaricatorum ac reparatorum totus humani genis esse minorum perfectionis etc.

Ad oppositum quovis arguitur sic: nulla est aut fuit creatura intellectualis in homine Christo, igitur questio falsa. Consequentia nota. Probo antecedens sic quodlibet intellectuale in Christo fuit Deus99, igitur nullum tale fuit creatura. Consequentia nota. Nam aliter idem incepisset esse et non incepisset esse100, etiam hac de causa negant doctores Christum fuisse creaturam. Et assumptum probo, nam quodlibet tale fuit actuatum et formatum deitate perfectius quam corpus anima, corpus autem per animam dicitur animatum, igitur quodlibet intellectuale in Christo per deitatem fuit Deus. Assumptum quod quodlibet tale fuit deitate sic actuatum, nam cuilibet tali deitas fuit forma, Phil. 2: qui cum in forma Dei esset etc.

Pro responsione premittitur quod in creatura intellectuali in homine Christo et primo homine ac quovis alio potest ymaginari triplex perfectio, scilicet nature, gratie, et fortune. Gen. 1: faciamus hominem ad ymaginem - ecce perfectio nature. Et similitudinem – ecce perfectio gratie. Et presit piscibus maris etc. universeque creature – ecce perfectio fortune.

In Ps.: Minuisti eum paulo101 ab angelis – ecce perfectio nature. Gloria et honore coronasti eum – ecce perfectio gratie. Posuisti eum super opera manuum tuarum omnia subiecisti sub102 pedibus eius – ecce perfectio fortune.

Ez. 28: de rege Tyro pro tempore quo triplicem predictam habuit perfectionem dicitur sic: Tu, signaculum similitudinis – ecce probatur pefectio – plenus sapientia103 et gratia, supple104 perfectus decore in deliciis105 paradisi Dei fuisti omnis lapis preciosus operimentum tuum - et reliqua que pertinent ad perfectionem fortune.

Dimissis multis diffitionibus que circa premissas perfectiones tam in Christo quam in primo homine possent tangi tantum de tribus punctis ponam tres conclusiones, scilicet de creature intellectualis |P2 160v| in homine Christo: gradu specifico, actu gratifico, statu iuridico.

|P1 99v| Prima conclusio sit talis: creatura intellectualis in homine Christo fuit tam perfecta intrinsece et essentialiter quod perfectior humana natura nunquam fuit aut esse potuit, etiam per potentiam infinitam. Probatur faciliter, quia anima intellectiva a qua provenit totus gradus specificus perfectionis nature humane est omnis individualis tam in partes eiusdem rationis seu gradus tam alterius rationis. Nam si primo modo esset divisibilis, tunc esset possibile dato aliquo homine absque sui anichilatione fieri remissiorem hominem. Si secundo modo esset possibile dato aliquo homine absque sui anichilatione106 fieri individum inferiorem speciei. Hec non deducuntur gratia brevitatis.

Sequitur primo, quod nulla huiusmodi creatura intellectualis in homine Christo aut quovis alio continet alicuius essentialis perfectionis latitudinem intensivam seu gradus aliquos constituentes latitudinem intensivam. Patet, nam hoc esset maxime propter divisibilitatem excedere alia, puta quia huiusmodi natura magis excedit lapidem quam plantam et plantam quam brutum, sed hoc non, quia Deus qui dicitur maxime infinite seu immense quodlibet creatum ac creabile excedere. Ponitur107 nullius essentialis perfectionis continere latitudinem intensivam a ponentibus latitudines in naturis specificis.

Sequitur ulterius una conclusio in qua fundantur tam precedentia108 quam sequentia109 quoad istam conclusionem et est Magistri Iohannis Dilvinton110 Anglici quondam socii de Sorbona in Summa sua que talis est: nulla est latitudo realis vel ymaginaria cui omnis gradus perfectionales rerum fuit applicandi. Probat dupliciter: primo, quia ex indivisibilibus non fit continuum omnis natura specifica est in se indivisibilis, igitur nullam lineam aut latitudinem constituunt huius gradus perfectionales specifici rerum, nec alicui latitudinem sunt applicabiles seu comparabiles. Confirmat,111 nam si sic, tunc cuilibet speciei coresponderet aliqua pars illius latitudinis vel linee et sic quelibet esse specifica foret divisibilis. Contra principale assumptum supra.

Sequitur |P2 161r| ulterius quod nulla natura specifica perfectionaliter distat a non gradu essendi simpliciter, quamvis enim satis proprie loquendo aliqua res distent a non gradibus proprietatis specierum, puta albedo 8 graduum distat a non gradu albedinis per omnis gradus quos continet realiter, puta112 7, 6 etc. et consimiliter quantitas 8 pedum a non quanto actum nulla natura specifica etc. Patet, nam si sic vel distaret per alicos gradus intrinsecos quos realiter forma vel ex natura rei distinctos contineret et hoc non ex premissis vel per alicos species intermediarias et hoc non, quia nullum extrinsecum est alicui principium essentialis distantie.

Aliter arguunt aliqui. Nam si sic sequeretur quod destructis illis intermediariis speciebus non esset distantia huiusmodi quod non videtur. Sequitur ex hac conclusione quod excesus rerum speciebus non daret attendi penes distantias rerum ab huiusmodi non gradu. Patet clare.

Sequitur ulterius quo nulle huiusmodi species se excedit in alica quantitativa arismetrica seu geometrica proportione sit quod nec in dupla nec tripla etc. Bredwardinus113. Patet, nam tales proportiones nisi in quantitatibus materialibus vel spiritualibus quales sunt forme intensibiles reperuntur114 etc. in naturis autem specificis non est perfectionum quantitas ut satis tactum115 fuit, igitur.

|P1 100r| Ex hiis negative ad quesitum, videlicet quod creatura intellectualis in homine Christo non fuit equalis etc. Patet, quia ipsius ad naturam humanam Ade non fuit proportio equalitatis ex precedenti, igitur corollarium verum. Confirmatur, nam si inter ipsam et naturam humanam Ade fuisset proportio equalitatis, tunc alterius illarum ad naturam asininam fuisset proportio maioris inequalitatis et ad angelicam fuisset proportio minoris inequalitatis, contra precedentem. Per hoc ad rationem in oppositum cum dicebatur huiusmodi creatura intellectualis in Christo fuit alicuius perfectionis et non maioris nec minoris, igitur equalis. Negatur consequentia, sed oportet addere antecedenti et fuit116 alicuius |P2 161v| et aliquante etc.117, et tunc antecedens esset falsum, quia nulliquante quantitative perfectionis fuit etc.

Secunda conclusio de creature intellectualis in Christo actu seu habitu gratifico est talis quod huiusmodi creatura in Christo fuit tante caritatis et gratie quod nec ipsa, nec alia humana natura esse potuit amplioris caritatis aut gratie. Patet per118 Magistrum in 3, distinctione 13: sane, inquit, dici potest ipsum, secundum hominem tantam a conceptione accepisse gratie plenitudinem ut ei Deus plenius conferre non potuerit.

Sequitur consimiliter omnino dicendum de sapientia, scilicet quod fuit tante sapientie quod esse non potuit amplioris sapientie. Patet, nam hoc dicit Magister ubi supra et ex alio, quia ut dicebat pro responsione de sancto Bernardo in natura intellectuali119 bene disposita partes ymaginis sunt equales et eque perfecte, sicut igitur voluntas fuit summe gratie, ita intellectus sapientie.

Sequitur ulterius vel annectitur premissos120 quod hoc non obstante causa sapientia quam gratia Christi fuerunt formaliter et intrinsece finite quamvis obiective et extrinsece quodammodo infinite, quia si per has attingebatur Deus obiectum infinitum, et per sapientiam secundum Magistrum videbantur infinita. Probatur faciliter propositio, nam actus sapientie et gratie in Christo fuerunt finiti, igitur habitus huius121. Consequentia nota et antecedens patet, quia eius virtualis activitas ad hos actus concurrens est finita, cum non sit maior sua intrinseca natura seu entitate.

Sequitur tertio, quod122 creature intellectualis Christi potentie perceptive, puta tam intellectiva quam volitiva sunt finite perceptivitatis. Patet, nam eius vitalis perceptivitas non est maior123 eius virtuali activitate, sicut nec virtualis activitas naturali entitate.

Annectitur quarto, quod hiis non obstantibus eius passiva et subiectiva capacitas est infinita capacitas sic quod non tantum, nec tot, nec tanta potest recipere quin maius etc. Patet, quia tantum potest recipere quantum potest in ipsa ponere omnis namque potentia pure |P2 162r| passiva precise quantificatur ex sibi corespondente activa.

Ex hiis, scilicet conclusione prima124 et125 corollario eius primo126, patet negative ad quesitum quod non equalis etc., quia fuit sume gratie et sapientie et non tante fuit Adam, ut patet ex lapsu suo, igitur. Et hoc de secunda conclusione.

Tertia conclusio de creature intellectualis in Christo homine statu iuridico et est: talis creatura huiusmodi intellectualis in Christo fuit tanti originalis seu naturalis dominii quod nec ipsa, nec alia humana natura esse potuerit amplioris. Et supponitur primo aliquod tale dominium esse in humano genere respectu rerum utibilium a Deo propter hominem creatarum. Patet Gen. 1 et allegabatur supra: faciamus hominem ad ymaginem etc.

Supponitur secundo quod sicut perfectio gratie supponit perfectionem nature, ita perfectio fortune, scilicet dominium naturale supponit gratiam. Patet ex actoritate: ad ymaginem et similitudinem et presit. Ut supra.

|P1 100v| Hic tamen notandum quod non intendo dicere quod ad civile dominium quale est dominium regale, regis Francie aut simile requiratur gratia, quamvis dominus Almakanus hoc probet multipliciter, scilicet quod huiusmodi dominium perditur per casum a gratia nec est talis peccans mortaliter amplius Iustus Rex vel Dominus quamdiu est in huius peccato in quo non concordo cum ipso. Sed loquor de originali Ade homini ab origine collato, ut supra. Et facio pro nunc unam talem apparentiam quod existens in peccato mortali et supple in illo decessivus non habet iustum rerum dominium. Sic talis est dignus morte eterna, scilicet pena eterna, igitur est dignus morte temporali, igitur perditione rerum suarum, igitur non est dignus illarum possesione. Confirmatur per simile in civili dominio offendens principem mortaliter ipse utique fore facit bona ab illo antea ab illo127 tenta, igitur sic in proposito de bonis que originaliter habemus a Deo.

Loquor igitur de originali et naturali humano128 dominio et de peccato mortali in quo quis est decessivus et de gratia presente vel finali sub |P2 162v| disiunctione, nam predestinatus etsi quandoque cadat129 ab actuali creata gratia non tamen perdit ius absolutum ad vitam eternam, et per consequens nec ad bona temporalia que sunt bona media conducentia ad huiusmodi finale bonum. Quod satis notat Apostulus dicens quod diligibilibus Deum, et supple predestinatis omnia cooperantur in bonum etiam facta in mortali. Ad bonum130, igitur intellectum suppono cum prenominato doctore requiri ad iustum dominium divinam gratiam.

Ex quo ulterius infero contra ipsum huiusmodi dominium esse intenssibile131. Patet ex quo exigitur gratia que est intensibilis132. Confirmatur, nam sicut ex gratia aucta133 augetur dignitas ad finem, scilicet vitam eternam ita etiam ad bona temporalia iuste possidenda. Hec autem dignitas vocatur dominium, igitur. Ex hiis ulterius patet, cum creatura intellectualis in Christo fuerit summe gratie quod fuit summi dominii originalis et naturalis. Contra istum doctorem qui ponit huiusmodi dominium esse in omnibus hominibus, et per consequens Christo et Adam esse equale.

Ex hac conclusione inferuntur alica. Primo, quod creatura intellectualis in homine Christo fuit summe create134 actoritatis regitive seu dignitatis ad presidendum et dominandum humano generi, et per consequens reliquis. Patet satis, quia fuit non solum135 summe gratie, sed etiam summe sapientie, ut dicit corollarium secunde conclusionis136 et Apostolus inquit: in ipso sunt omnes thesauri sapientie. Homines autem intellectu vigentes naturaliter sunt aliorum rectores et Domini.

Sed ista non probant forsan in ipso nisi sufficiat ad hoc. Non autem ius et actoritas, et ideo possent multa alia ad hoc adduci, ut est illud Matth. ultimo: data est michi omnis potestas etc. Et illud Ioh. 5: Pater dedit Filio iudicium facere, quia Filius Hominis est etc.

Hiis non obstantibus, scilicet non obstante sermo suo dominio rerum ab opum seu divitiarum possesione et usu. Et non obstante iure presidendi seu principatu ab huiusmodi137 regnis exercitio, quamdiu viator fuit spontanee se restrixit. Patet satis per illum doctorem.

Sequitur ulterius quod non ab Adam |P2 163r| homini Christo huiusmodi dominium est transfusum138, sed potius propter Christum hominem homini Ade huiusmodi dominium139 fuit collatum. Patet prima pars, quia intensius infuit Christo huiusmodi dominium, igitur prima illa pars vera, quia propter quod bene.

Secunda pars patet, quia merito Christi fuit Ade collata gratia Apoc. 10: agnus qui occisus est ab origine mundi, id est passio accepta etc. Ulterius ex gratia competiit vel infuit Ade dominium, ergo de primo ad ultimum propter Christum infuit Ade dominium etc.

Sequitur ulterius quod non infuit Christo iure hereditatio ipsius Ade140 sed potius titulo contra illum doctorem141. Patet nam intensius et prius natura infuit Christo, igitur.

Sequitur ultimo ad quesitum, sicut ex aliis duabus conclusionibus inferebatur, et sic patet Christum tripliciter fuisse perfectissimum hominem.

|P1 101r| Nota aliqua

Quod non est appetitus naturalis ad certum gradum beatitudinis, sed sufficit quilibet gradus, sicut de loco sursum142 respectu levis, nam quamvis naturaliter appetat sursum esse sufficit sibi qualiscumque situs.

Ex hoc patet non esse omnes beatos esse eque beatos, ymo alios aliis magis et tamen utrisque sufficienter, quamvis nec capacitas, nec perceptivitas sit repleta, sicut nec infinitum in minime143, secundum infinita. Dicitur beatitudo non secundum naturalia nequis glorietur et divina gratia extollatur.

Decretalis delegandum non habet locum in Christo nisi fuerit beatus, nec notat in potestatem absolutam, sed statuti vel legis divine continuitate qua statuit etc. Etiam forsan Bergadi hoc dicebant esse possibile ex naturalibus, sicut Pelagiani etc.

Utrum144 in Christo, qui vere fuit beatus, et sic diligens fruitione beatifica et sapiens sapientia beatifica, fuerunt habitus et actus alterius generis a viatoribus. de Hugolinus.

Utrum Spiritus Sanctus sibi fuerit caritas habitualis145 et dilectio actualis146 vel fuerint ibi qualitates create147 una vel plures vel utrumque subordinate, ut videtur de Ripa, et an fuerit aliter possibile etc.

Similiter an Verbum divinum seu divina essentia sibi fuerit sapientia habitualis species beatifica lumini glorie speculum et an hoc distinguantur et sic de similibus non est necesse singula etc.

Ad salvandum unitatem activitatis intelligentie create et quod non possit per divinium concursum quantumlibet augeri posset dici quod quamvis per huius posset agere intensiorem effectum non tamen ipsa ad illum intenssius ageret quam sit gradus sue activitatis.

Considerandum etiam quod gratia seu caritas non est necessaria anime in hoc quod est capax beatitudinis in ratione forme animam seu eius capacitatem dilatantem etc. Nam quelibet cum intellectualis est unitatis sine medio divine essentie, ymo nichil posset omne medium, si esset unio per plenitudinem.

Nulla potentia vitalis in esse potentie perceptive est intenssibilis aut remissibilis, quia nec in esse vite, item nec in esse activitatis quantum habet respectu actus, sicut causa hiis tamen stat remissius agere posse ipsam non tamen intensius. Idem de percipere. Destructione recipere posse148 non est dubium149 quod non potest intendi, quia infinite potest150.

Quod anima Christi non vidit infinita, quia oppositum151 fienda vel si vidit hoc fuit in exemplari infinito nec arguit infinitatem perceptivitatis. Item plura percipere non arguit maiorem gradum perceptivitatis, ymo nec pluribus perceptionibus percipere arguit maiorem gradum perceptivitativs intellective etc.

Et sic de aliis salvantibus

Tua dicenda considera etiam ex argumentis.

Quod potentia perceptiva licet possit maximum152 gradum sue perceptivitas non tamen ultimum.

|P1 101v| Arguit153 dominus prior contra primum prime conclusionis sic: quelibet species habet latitudinem, igitur corollarium falsum. Consequentia patet, antecedens probatur, quia de qualibet specie reperiuntur individua quorum unum est altero perfectius aut eque, igitur assumptum verum. Tenet hoc ultima consequentia magis154 et minus et equale latitudinem constituunt.

Antecedens ultimo assumptum patet, nam si non tunc quolibet individum presertim humanum esse eque perfectum. Contra primum tertie.

Seu unum ibidem dictum, scilicet quod fuissent alii aliis aptiores.

Confirmatur155, nam sensitivum in homine et bruto vel vegetativum in bruto et planta sunt eiusdem rationis, sed in bruto sensitivum continet vegetativum, ergo una species continet et excedit aliam, quin ymo unum individum excedit aliud, quia non est dare ultimum gradum perfectionis inclusivum.

Nec156 valet ulterius probatio mea est omnino indivisibilis, ergo una non est perfectior alia, patet de angelis diversorum ordinum aut etiam unius qui sunt omnino indivisibiles.

Ad ista dico ad primum transeant omnia nec negando, nec concedendo usque illuc cum infertur tunc quolibet individum presenti in natura humana esset eque perfectum. Concedo, id est non magis quantitative essentialiter unum reliquo.

Cum dicitis quod hoc repugnat cuidam dicto meo quo assumpsi |P2 163v| quo dixi quod in statu inocentie etc. Dico quod hoc fuisset propter diversitatem complexionum corporalium et nativitatum vel donorum gratuitorum et non propter essentialem excessum.

Ad157 aliud de vegetativo et sensitivo etc. dicitur quod non sunt eiusdem speciei in homine bruto. Et sic sensitivum in bruto non continet vegetativum, sed est ipsemet, nec sequitur unam speciem continere aliam.

De angelis indivisibilibus se excedentibus dicitur quod non arguebam de animalibus solum ex indivisibilitate nisi subaudito quod sunt eiusdem speciei vel rationis vel potest vel dicere et dico quod angelus non excedit angelum quantitative perfectionaliter, essentialiter.

|P1 101bis r| Quia158 concessi quod in specie humana quodlibet individum est eque perfectum, id est non magis quantitative essentialiter etc. Arguitur probando quod in qualibet specie, etiam humana unum individum est alius nobilius, sic unum tale individum quantitative et essentialiter perfectiorem et nobiliorem agit actionem159, igitur quantitative essentialiter est perfectius. Antecedens supponitur.

Probatur consequentia, quia omnis humana naturalis actio fluit ab essentiali principio formali et intrinseco, igitur quanto talis actio naturalis humana intenditur necesse est huius causam intendi. Aliter: effectus nobilior et perfectior non argueret causam perfectiorem et nobiliorem.

Confirmatur cuiuscumque subiecti proprie passiones160 naturales ipsum convenientes recipiunt intensionem et remissionem et subiectum ipsum secundum suam substantiam. Patet, quia effectus non intenditur nisi ad intensionem alicuius161 sue cause, subiectum autem est cause sue proprie passionis, igitur sic est de passionibus anime162 dare illas.

Ad ista: ad primum negatur talis consequentia de forma163 A agit nobiliorem operationem etc. Patet, nam idem individum agit diversis temporibus actiones sic se excedentes, ymo simul duas etc.

Concedi tamen posset ista: unum individum est maioris naturalis et proprie activitatis, igitur perfectioris entitatis nec tamen propter hoc quantitative. Item ista: unius individui164 summa actio naturalis et propria sibi posibilis est nobilior et perfectior, igitur illud individum est perfectius non tamen quantitative. |P2 164r| Neutrius autem istarum consequentiarum, antecedens verum in humanis individuis.

Ad confirmationem de propriis passionibus dici posset quod nulle sunt res seu entitates que sint realiter propie passiones anime intelective ipsam naturaliter convenientes alie ab ipsa et suis actibus et ideo cum reverentia non habeo dare illas.

|P1 101bis v| Textorum ultimatam huius165 positionis Scripturam166

Replicat167 tertio sic capiendo unum168 individum ad servitutem et miserias dispositum ut imaginatur Philosophus in Politicis et aliud ad regimen multorum aptum per omnium versus summi ut ymaginatur Philosophus et habeo concedere et cetera omnia extrinseca sint per illa, et loquor de actione naturali humana ut humana est et naturalis et tunc caret ratio, nec valent instantie.

Confirmatur: omnis actio naturalis perfectior vel intensior alia est a perfectiori principio intensive vel extensive, sed sic est de actione unius individui in specie humana. Aliter sequitur quod cuiuslibet actus eque attingeret metam felicitatis.

Ad ista169 cum reverentia satis patet quid dicendum ex datis instantiis supra ad rationem qua ex excessu operationum vel actionum volebatis inferre excessum naturarum specificum, nam ut ibidem tangitur ex istis operationibus, actionibus naturalibus humanis170 de quibus sermo que sunt regere et subservare non infertur bona consequentia diversitas specifica171 principiorum. Nam et ab eodem supposito ex sua libertate provenire possunt.

Item nec ex posse regere in aliquo et in alio non posse regere non infertur diversitas specifica et essentialis. Nam sufficit varietas complexionum corporalium vel donorum gratuitorum, habituum acquisitorum172 ex quibus hic prudentior illo.

Ulterius dico quod regere nec esse aptum ad regnum, nec mente previdere, nec ceteri actus providentiales humanam sunt actus fini et finales humane nature, sed purum intelligere abditum a corpore et |P2 164v| facultatibus173 independens174 quale habent anime separate et videre obiectum beatificum et eo frui purum tali visioni conforme.

Et de istis actibus dico quod in nullum eorum est aliquod individum humanum potentius reliquo, sed necesse eque potens propter identitatem specificam. Ex hiis etc.

Hec sufficiant.

Ingratus namque persibus, quia natura dicitur puris vel inpotens anime vel de anima sensitiva aut operibus dependentibus ex ipsa.

Ad articulum175 de anima Christi et vide patet qui dicendum. Ad alium articulum quod nos melius vel peius intelligimus hoc provenit ex intellectu pasivo qui dicitur potentia sensitiva, error, quia hoc ponit intellectum unum in omnibus aut equaliter in omnibus animabus.

Dico primo quod articulus necesse indiget Glossa. Nam certum est quod homines bene disponiti ratio sensibus interioribus et exterioribus melius iudicant176 mente intellectualiter177 quam illi qui non habent cerebrum abilitatum ad bonum, nam obtusorum vidimus178, nam pene omnis nostra cognitio naturalis in via a sensibus etc.

Est igitur talis expositio a penis primo quod loquitur de intelligere abdito independente a corpore qui ex naturali universali activitate anime, vel dampnat sic esse universaliter, nam et ut plurimum ex varia participatione increate lucis pervenit huiusmodi varietas, vel est179 error ex illa clausula qui dicitur potentia sensitiva quatinus intrans, aut est error, si ponatur ex unitate intellectus agentis creati180, aut ex equalitate animarum, quoad participationem increate lucis etc.

1 ista — haberentur] om. om. P22 haberentur] haberet a. c. P13 ad] sup. lin. P14 prima] iter. in marg. P15 conclusio] in marg. P16 qualitercumque] positive add. sed del. P17 concedere] p add. sed del. P18 satis] melius alibi add. in marg. P19 quod] circa add. sup. lin. sed del. P110 secunda conclusio] iter. in marg. P111 simplicis] sup. lin. P112 in iusto] sup. lin. P113 quintuplex] triplex a. c. P1;triplex P214 tertia conclusio] iter. in marg. P115 conformiter prime regule] sup. lin. P1;om. om. P216 bonitas] ex add. sed del. P217 fuisset] finem add. sed del. P218 rectum] licitum add. in marg. P119 sexto] sup. lin. P120 dilectum] ista sunt separabilia add. in marg. P121 primo] ad primum add. in marg. P122 precursus] vel add. sed del. P123 flectit] etc. add. P224 sufficit] agit add. sed del. P125 etc] Hughelinus add. sed del. P126 primum] primum add. in marg. P127 sine dei gratia] sup. lin. P128 secundum] in marg. P129 tertium] in marg. P130 vel exibendus] sup. lin. P131 notitiam] sup. lin. P132 et] et add. sup. lin. P133 indicative] sup. lin. P134 augustinus] quartum quodlibet add. in marg. P135 lucifer] iter. in marg. P136 altissimo] secundus add. sed del. P137 vivere] Pelagius Antichristus add. in marg. P138 palmorum] Palmarum P239 legis] sine argumentis add. sup. lin. P140 superbia] sup. lin. P141 aliquos] om. om. P242 aut] ac P243 et — et] sup. lin. P144 concedat] Ihesus Christus Amen add. P245 michi] nobis P246 fuit] primordialiter add. sed del. P147 igitur] consequentia patet per doctores qui ob hoc negant Christum esse creaturam add. sed del. P148 deitate] sicut add. sed del. P149 presit] prestit P250 vel] et a. c. P1;et P251 utile] habere add. sed del. P152 actoritas] p. c. P153 absque annihilatione] sup. lin. P154 absque — etc] sup. lin. P155 continet] nulla add. sup. lin. P156 dicitur] quodlibet animatum add. sed del. P157 continere] continentia add. in marg. P158 sequitur] secundo add. in marg. P159 applicandi] applicatio add. in marg. P160 sequitur] tertio add. in marg. P161 distet] distantia add. in marg. P162 speciei] sicut vel 8 add. sed del. P163 quarto] 4 add. in marg. P164 proportione] proportio add. in marg. P165 caritatis] caritas add. in marg. P166 gratie] gratie add. in marg. P167 primo] 1 add. in marg. P168 sapientia] sapientia add. in marg. P169 secundo] 2 add. in marg. P170 finiti] finalitas add. in marg. P171 activitas] activitas add. in marg. P172 tertio] 3 add. in marg. P173 perceptivitatis] perceptivitas add. in marg. P174 quarto] 4 add. in marg. P175 capacitas] capacitas add. in marg. P176 creatura] p. c. P177 potest] recedere add. sed del. P278 scilicet] sup. lin. P179 dominii] dominium add. in marg. P180 humana] sup. lin. P181 supponitur] 5 add. in marg. P182 sicut] seu P283 supponitur] nota add. in marg. P184 primo] primo iuridictio add. in marg. P185 naturalis] sup. lin. P186 complexione] comprehensione P287 sumitur] p. c. P188 hominis] 5 add. in marg. P189 quamvis] nota add. in marg. P190 secundo] prioritas add. in marg. P191 secundum] 2 add. in marg. P192 tertio] sup. lin. P193 hereditatio] hereditas add. in marg. P194 intensissime] 2 add. in marg. P195 quesitum] ad quesitum add. in marg. P196 patetque] 2 nota add. in marg. P197 omnibus] Christum add. sed del. P198 perfectissimam] humanam primo modo neg add. sed del. P199 deus] sup. lin. P1100 esse] sup. lin. P1101 paulo] paulus sed coni. P1;paulus P2102 sub] p. c. P1103 sapientia] vel add. sed del. P2104 supple] ecce secundum add. sed del. P1105 deliciis] p. c. P1106 anichilatione] p. c. sup. lin. P1107 ponitur] per add. sed del. P1108 precedentia] sequentia P2109 sequentia] precedentia P2110 dilvinton — dilvinton] Clivinton P2111 confirmat] sic add. sed del. P1112 puta] om. om. P2113 bredwardinus] sup. lin. P1114 reperuntur] sup. lin. P1115 tactum] tactus a. c. P2116 et fuit] sup. lin. P1117 etc] sup. lin. P1118 per] om. om. P2119 intellectuali] sup. lin. P1120 premissos] tal. add. sed del. P1121 habitus huius] sup. lin. P1122 quod] Christi p add. sed del. P1123 maior] est add. sed del. P1124 prima] sup. lin. P1125 prima — et] tr. P1126 corollario eius primo] primo corollario eius P2127 ab illo] sup. lin. P1128 humano] sup. lin. P1129 cadat] p. c. P1130 bonum] ad propositum add. in marg. P1131 intenssibile] et remissibile add. sed del. P1132 intensibilis] et remissibilis add. sed del. P1133 aucta] sup. lin. P1134 create] sup. lin. P1135 non solum] sup. lin. P1136 secunde conclusionis] sup. lin. P1137 huiusmodi] p. c. P1138 huius — transfusum] sup. lin. P1139 dominium] est add. sed del. P1140 ipsius ade] sup. lin. P1141 contra illum doctorem] sup. lin. P1142 sursum] grav add. sed del. P1143 minime] sup. lin. P1144 utrum] in dec add. sed del. P1145 habitualis] sup. lin. P1146 actualis] sup. lin. P1147 create] sup. lin. P1148 posse] sup. lin. P1; scr. sed del. P1149 dubium — dubium] sup. lin. P1150 destructione — potest] scr. sed del. P1151 oppositum] p. c. P1152 maximum] p. c. P1153 arguit] de latitudine add. in marg. P1154 magis] maius add. sup. lin. P1155 confirmatur] sensitive vegetative add. in marg. P1156 nec] de angelis req. add. in marg. P1157 ad] ad aliud de angelis diversarum ordinum indivisibilibus etc. add. sed del. P1158 quia] vide conclusionem secundi puncti item conclusionem contra secundam oppinionem de capacitate add. sed del. P1; in marg. sup. P1159 actionem] actione propria add. in marg. P1160 passiones] propria passione add. in marg. P1161 alicuius] sup. lin. P1162 anime] vel add. sed del. P1163 de forma] sup. lin. P1164 individui] p. c. P1165 huius] sup. lin. P1166 textorum — scripturam] in marg. sup. P1167 replicat] ad add. sed del. P1; in marg. P1168 unum] sup. lin. P1169 ista] ad rationes add. in marg. P1170 actionibus naturalibus humanis] sup. lin. P1171 specifica] sup. lin. P1172 habituum acquisitorum] sup. lin. P1173 facultatibus] fantasmatibus P2174 a — independens] sup. lin. P1175 articulum] ad articulos add. in marg. P1176 iudicant] per add. sed del. P1177 intellectualiter] sup. lin. P1178 nam obtusorum vidimus] sup. lin. P1179 est] p. c. P1180 agentis creati] sup. lin. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409