PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Querit Magister Hughelinus in tertio utrum Christus secundum quod viator meruit de condigno
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC
|P1 107v| |P2 171v| Querit Magister in tertio utrum Christus secundum quod viator meruit de condigno.
Primum 1 videndum qualis generis volutiones habuit anima Christi. Et ponuntur de hoc et alii videndum propositiones.
Prima: cuiuslibet mentis beate volutiones ad Dei complacentiam colligate sunt perfectoris generis volutionibus cuiuslibet alterius mentis non beate.
Secunda propositio: omnes ellective volutiones que fuerunt in anima Christi fuerunt colligate et proportionaliter relate ad eius fruitionem beatificam.
Tertia propositio: nulla persona viatrix unquam tam perfecti generis volutionibus meruit, sicut fuerunt volutiones anime Christi.
Quarta: qualitercumque Christus 2 voluit secundum naturam assumptam taliter libere voluit, quia persona divina operans secundum naturam creatam non necessitatur velle ad extra voluntate eterna. Nec necessitatur persona illa operari secundum naturam assumptam, igitur nullo modo nec increate, nec create, nec divinitus, nec humanitus create necessitatur frui.
Sed ad principale an meruit de condigno. Prima propositio. Primum notandum pro quo3 Petrus idcirco non condigno meruit, quia persona illa creata utique tenebatur ad quidquid melius operabatur. Et secundo ex inde melior reddebatur et sibi proficiebat et quasi ex hoc sufficienter premiabatur. Et tertio principaliter, principio totaliter extrinseco a persona Petri |P2 172r| tota huiusmodi bonitas principaliter atribuebatur. Et per consequens intellectuali casu non est condigne mereri. Et hoc sit primum notandum.
Secundum notandum4 quod mereri Christum5 ex gratia non ex condigno dupliciter videtur vel potest aparere. Primo, quia hoc ipsum erat ex gratuita Dei bonitate vel voluntate 6, scilicet qua filius Dei dignatus est suppositare naturam assumptam secundum quam operatis gratuite nos redemit. Et hoc verum est, quia hoc ipsum predestinatione gloriosa eternaliter prevoluit Deus trinitas. Alio modo, quia supposita personali unitate Dei hominis tenebatur persona illa sic operari atque sibi sic operari proficiebat. Et cum hoc huiusmodi operari inputabatur principio extrinseco, sicut dictum fuit de Petro.
Primum horum non obstat, quia condignum non excludit gratiam, id est gloriosam Dei voluntatem, quia voluit Deus sic operari in natura assumpta, nec hoc notat condigne mereri. Sed notat valorem operis et sufficientiam operantis. Reliqua vero que adduntur vera nota sunt, scilicet quod tenebatur, quod sibi proficiebat quod atribuebatur 7 vel atribuendum erat huiusmodi operari principio extrinseco. Patent hec.
Tertio notandum 8 quod condignitas in opere persone Christi vel notat valoris acceptabilitatem in se vel notat actualem acceptationem pro aliis. Primo modo digne et sufficienter est valor iustitie in se. Secundo ex mera voluntate gloriosa voluntate redditur meritum pro aliis.
Prima 9: quelibet operatio electiva Christi magis debet10 atribui seu inputari persone Christi quam alicui angelo sua spontanea culpa, quia nullus angelus habet aut habuit in sua potestate omnes causas sue ascensionis, sicut Christus11.
Secunda conclusio12: qualitercumque esse vel fore pro mea vel electorum salute Christus voluit voluit13 caritate infinita et infinite, scilicet diligente iustitiam, id est voluntatem divinam et cum hoc amore finito14 secundum naturam humanam. Patet de duplici voluntate Christi.
|P1 108r| Pro hiis dicuntur tria. Primo quod Christus eque clare vidit 15 se passurum de futuro in verbo, sicut se pati cum 16 patiebatur, et nunc se passum fuisse cum passus est, quamvis tunc contingenter, nunc necessario.
Quoad secundum dicitur quod tanto qua conatu et tanto fervore fruitionis ferebatur in Deum cum erat anima eius tristis usque ad mortem, sicut nunc cum est habens corpus impassibile et immortale 17.
Quoad tertium dicitur quod ab instanti, ymo in instanti18, sue conceptionis 19 seu potius unionis20 secundum humanitatem fuit heres universorum. Constitutus et hoc clare notat21. Sed quomodo constitutus dicitur post resurrectionem intelligendum sic ut exponit , sicut illud dedit illi nomen quod est super omne nomen, et illud data est michi omnis potestas, unde dicit quod “hoc intelliguntur secundum illud tropum in Scriptura creberimum quo dicitur res fieri quando inotescit”. Quod enim ante resurrectionem innotum erat, post in evidenti positum est, ita ut sciant hec homines et demones, ut scilicet in nomine ens omne genu flectatur celestium et in fervore et omnis lingua confiteatur. De humana dicit cum eo ipso quod natura humana fuit assumpta in unitate suppositi eo ipso constituta super essentiam creatam, quod sequitur intelligitur quoad divinam naturam etc.
Tertia 22 conclusio 2324: omne operari elective in Christo secundum naturam assumptam fuit infinite iustitia actualis. Patet, quia ex infinito amore divine bonitatis vel iustitie operabatur persona Christi. Item quodlibet huiusmodi operari habuit circumstantiam non solum infinite bonam, sed infinite bonificantem ac dignificantem ipsum huius actum et infinite augentem eius bonitatem et |P2 172v| inputabilitatem.
Et ex hoc solvitur instantia que passus fieri quod Deus infinite bonitatis existens concurrit cum Petro merente sicut filius Dei cum humanitate assumpta. Patet diversitas, nam concursus Dei cum Petro non auget imputabilitatem, ymo magis minuit, nam est extrinsecus. Nec Deus operatur ipso operari Petri, quamvis illud operari agat in Petro. Filius autem Dei non solum operatur cum Patre et Spiritu Sancto accidens nature humane Christi, ymo illis actibus agebat. Nam laborabat Filius Dei, predicabat, ieiunabat, orabat, patiebatur etc. Deus autem non sic cum Petro agit create seu creato agere, sed solum in creato agere.
Sed, quia de circumstantia Spiritus Sanctus respectu cuiuslibet meritorie operationis nunquid dignificat? Et videtur quod sic, quia caritas creata dignitas et maior magis, igitur multo fortius in creata. Et hoc viderentur debere dicere illi qui penitunt Spiritum Sanctum dari menti et illabi per modum forme habitualis et gratie, ut videtur , et , et de etc., et aliqualiter25. Sed istud videtur bene dubium quod Spiritus Sanctus seu aliqua persona divina possit ad creaturam habere aliquam habitudinem quam non habeat aliam, nisi forsan habitudinem subsistentie, sicut ponamus de Christo. De hiis alias inquiri poterit etc. Sequitur quarta conclusio.
|P1 108v| Quarta26 conclusio: quodlibet Christi operari elective in natura assumpta fuit acceptabile de condigno pro satisfactione etc. Patet, nam magis est vel fuit inputabile persone huius27 quam alica culpa spontanea alicui creature etc.
Quinta28 conclusio: impossibile est dari tam malam iniustitiam quam bona este aut fuit Christi iustitia actualis, nam si foret quantumlibet nobilis creatura ex infinito odio operans nulla esset maior possibilis iniustitia et qualibet tali esset iustitia Christi incomparabiliter maior.
Ex quo sequitur quod quelibet latitudo volutionis Christi elective est acceptabilior quam infinita peccata si essent, ulterius quod nullius creature merita possunt quantumlibet parve latitudinem iustitie equi pari.
Sexta29 conclusio: operari Christi, licet fuerit aliqualiter infinite meritum infinite, tamen magis erat iustitia seu maior iustitia quam meritum. Et per hoc premittitur quod quodlibet operari iuste, est tanta latitudine |P2 173r| meritum quanta mercede premiandum est a Deo prevolitum, et tunc patet quod aliqualiter fuerit infinite meritum propter infinitatem glorie extensivam. Secunda pars patet, quia ad plures electos et ad maiorem intensive gloriam potuit acceptari et non magis quam fuit iustitia.
Primum corollarium30: licet persona Christi ex proprio valore operata fuerit secundum naturam assumptam, tamen hoc fuit ex gratuita Dei eterna electione ex qua predestinatum fuit ut humanitas illi verbo divino uniretur et verbum per illam operaretur. Unde in libro De predestinatione sanctorum: „ex gratia Dei est ista humane nature tanta et tam excelsa subventio ut quo attoletur altius non haberet”, et alibi: „in rebus per tempus ortis summa gratia” etc.
Secundum corollarium31: quod relatio valoris meriti Christi ad electos est ex summa gratia eternaque electione gratuita, scilicet ut huius operari Christi sit pro electis. Patet, quia hoc ipsum voluit Christus, scilicet operari pro electis et satisfacere ut Deus eternaliter et ut homo temporaliter. : iustificati gratis in sanguine ipsius pacem habeamus ad Deum, id est conformemus nos voluntati divine.
Et hinc est quod non quodlibet operari suum fuit meritum nostre redemptionis et sic aliquod tale manet absque remuneratione seu premio alio a se. Et forsan quoad hoc locum habere potest illa distinctione de efficacia et sufficientia qualiter pro omnibus meruit quoad sufficientiam pro solis electis quoad efficaciam. Videtur etiam hoc pene totum stare in distinctione de acceptatione divina habituali et actuali ista possent magis explicari. Obmitto.
Tertium corollarium: licet in infinitum maiorem gratiam babtismalem et maiora merita electis Deus potuit conferre ex valore operis Filii sui, tamen hoc ipsum quod factum est gratiose factum est. Et ultra condignum nisi capiatur condignum pro eo quod ipse vult esse vel fieri.
Quartum: licet creatas volutioni intensiores potuit anima Christi |P2 173v| recipere, nunquam tamen fuisset in ea duplo maior iustitia, quia circumstantia Filii Dei non potest duplari.
Hec de quarta questione an meruit de condigno Christus.
1 Primum] primum notandum add. in marg. P12 Christus] dubitari add. in marg. P13 primum — quo] sup. lin. P14 secundum notandum] iter. in marg. P1;notandum add. sup. lin. P15 christum] sup. lin. P16 voluntate] o add. sed del. P17 atribuebatur] principio add. sed del. P18 notandum] tertii notandum add. in marg. P19 Prima] conclusiones add. in marg. P110 debet] sup. lin. P111 christus] sub lin. P112 secunda conclusio] iter. in marg. P113 voluit] sup. lin. P114 finito] sup. lin. P115 vidit] quin ymo eque † add. sed del. P116 cum] passus add. sed del. P117 immortale] et hoc fruitione partis superioris etc. add. sed del. P118 ymo in instanti] sup. lin. P119 conceptionis] etiam add. sup. lin. sed del. P120 seu potius unionis] sup. lin. P121 constitutus — notat] sup. lin. P122 Tertia] propositio add. sed del. P123 conclusio] conclusio add. sup. lin. P124 tertia conclusio] iter. in marg. P125 et gregorius aliqualiter] sup. lin. P126 quarta] iter. in marg. P127 persone huius] sup. lin. P128 quinta] iter. in marg. P129 sexta] iter. in marg. P130 corollarium] iter. in marg. P131 corollarium] iter. in marg. P1
