PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Dubium an creatura rationalis potuit satisfacere pro humano genere
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC

|P1 109r| Dubium an creatura rationalis potuit satisfacere pro humano genere

Dicit quod in hac satisfactione qua Christus sic nos iustificat a peccato. Primo consideranda est eterna ipsius Trinitatis electio qua Deus proposuit misereri et iustificare. Secundo qua voluit Verbum carnem inhabitare et reddere suppositum humane nature. Tertio qua voluit ut operari ipsius Dei et hominis in natura assumpta esset meritum pro peccatis redimendis, et pro effectu predestinationis adimplende in electis transgressis, ymo in omni creatura cui aliqua culpa remitteretur. Et hoc totum mere gratis et ante omnia merita data et dabilia Eph. 1: predestinavit nos in adoptioni filiorum per Ihesum Christum in idipsum secundum propositum voluntatis sue in laudem glorie gratie sue qua gratificavit nos in dilectio Filio suo in quo habemus redemptionem in sanguine ipsius, ubi tria predicta divina proposita ordinate tanguntur.

Secundum circa hoc considerandum quanti valens fuerit ipsum operari Christi, quia infiniti, ut supra tactum est, unde agitur de sufficientia satisfactionis, sed non excludendo gratiam predestinatus. Nam illa subducta nec Christus redemit et capi hic sufficere personam non excludende alia, sed pro offerire Deo supererogando aliquod meritum tam bonum quam mala fuit culpa.

Propositiones. Prima 1: nulla persona creata sufficit satisfacere pro mortali a quo non est iustificata. Probatur, quia non posset tantum bonum redderi, sicut esset converti ad Deum.

Secunda propositio: nulla persona creata sufficit quantumlibet iusta proprie satisfacere pro mortali alterius, nam tunc prestaret sibi maius beneficium beneficio creationis. Ex alio, quia opus suum aliunde est debitum.

Tertia propositio: nulla persona creata sufficit satisfacere pro pena sui mortalis actualis a quo est iustificata, quia adhuc restat unus effectus gloriose predestinationis, scilicet beatificatio. Ex hoc sequitur corollarium nulla creata persona potuit esse sufficiens pro redemptione humana.

Quarta propositio: persona increata in natura assumpta in qua videri potuit sufficit ad hoc, scilicet satisfacere pro mortali ex preceptibus. Satis patet.

Que autem bona Christus meruerit sciendum quod omne bonum homini non sufficit2 collatum post lapsum Ade cadit sub merito Christi Rom. 5: sicut per unius delictum. Item si enim unius delicto et sic de similibus dictis Apostoli 3, unde ibidem 2, si enim unius delicto. Apostolus notat quattuor predestinationis effectus, scilicet habundantiam gratie, donationis, et iustitie, et vite, scilicet eterne, que 4 referuntur primo ad gratiam babtismalem, secundo5 ad iustificationes ab accusationibus, tertio ad perseverantiam, quarto ad finale premium beatificum. Rom. 8: quos predestinavit, vocavit, iustificavit, magnificavit.

Est igitur prius effectus remissio originalis et gratia babtismalis, secundus iustificatio 6 per fidem Christi sive venturi, sive qui iam venit, tertius est augmentum gratie in sacramento confirmationis etc., quartus collatio prime gratie in conversione et contritionis meritorie et omnes bone circumstantie ibidem occurentes ut resurgat ad maiorem gratiam, quintus preservatio a peccato, vicola temptationum, perseverantia finalis et omnis excessus operis supererrogationis, in Ps.: accepit dona in hominibus captivam duxit captivitatis, sextus ut non inputetur ad miseriam illa carentia qua, scilicet quilibet deficit a latitudine iustitie quam in puncto mortis deberet habere etc.

Hec de condignitate meriti Christi ille.

|P1 109v| Lecta in ecclesia hoc tempore Epistole 8 et Evangelia et horum expositionem ad propositum

Utrum Christus per suam resurrectionem ac reliqua opera eius mira nobis sufficienter suam probaverit deitatem

Aliqua 7 circa hoc occurerunt. Posset enim esse dubium quomodo Christus multipliciter potest capi vel 8 pro filio Dei9 supponente humanam naturam ypostatice vel pro humanitate illa deitate informata vel pro composito ex duabus naturis ut aliqui videntur innuere iuxta illud Symboli: “sicut anima rationalis et caro unus est homo etc.”, quis autem istorum modorum rationabilior deduci potest.

Videnda pro huius materia questionis in primo volumine R. 3 questione: Utrum Deum non esse contradictionem inferat manifestam. Augustinus10

Item alia eiusdem pro significabilibus complexe: Utrum unita sit natura necessaria penitus independens.

Utrum aliqua propositio precise significans Deum non esse contradictionem includat.

Item illa11: nunquid aliqua sit metodus qua falsigraphicus ponens Deum non esse posset convinci.

In alico volumine: quomodo posset falsigraficus fingere ex resurrectione non sequitur deitatis Christi dicendo animam vie redire ad corpus et ipsum movere etc., etc.

Utrum secta Christi principalius dependeat a fide quam ratione. Et est magna et prolixa questio.

Item illa questio: Utrum regule secte Christi et eius principia sufficiant ad aliquam conclusionem mere theologicam denominandam12.

Item in eodem volumine circa 2 distinctionem Utrum aliquomodo Deum esse sit evidenter demonstrabile.

Utrum ex principiis logice hoc sit convincibile. Utrum ex principiis philosophie sit evidenter demonstrabile et circa hoc ponit quod nulla miracula convincere posunt sectam Christi.

Adverte 13 quomodo non est probari possibile efficaciter et inevasibiliter Deum esse, nam ad hoc adduxisti quam plurima argumenta in prima questione primi ad que omnia respondisti etc., unde ut ibidem, patet sola notitia intuitiva deitatis videtur posse esse sufficiens presenti cognoscendi Deum esse, sicut etiam est de rebus sensibilibus quoad eorum existentiam etc.

Item nota quod Christus post suam resurrectionem probavit aliqua per actoritatem ut discipulis euntibus in Emaus incipiens a Moyse etc. interpretabatur illis Scripturas que de ipso erant. Item aliquid per experimentalem ostensionem sensibilem sui carnis patet de Sancto Thoma et de Christi discipulis quorum increduliter exprobavit etc. Per ostensionem claram deitatis Paulo post ascensionem etc. Vide decursum gestorum Christi etc. In sermone quem alias fecisti de Sancto Thoma Apostolo vide de modo probandi illum hominem fuisse Deum ex Scripturis.

Quomodo ex operibus miris concludebant bene dispositi specialem presentiam deitatis illi humanitati distincte Nicodemo: scimus qui a Deo venienti multipliciter, nemo enim potest facere signa etc. Quod non demonstratur personalis deitas. Patet de sanctis.

De raris operibus miris ac inconsuetis et de corporibus et consuetis videatur Augustinus in expositione de conversione aque in vinum et de quinque panibus et actoritas Magistri de voluntate Dei circa finem primi etc.

Non est 14 nec potest esse evidens nobis evidentia primi principii aliquem esse Deum quod non est primum principium nec ex illo etc.

Quod est tanta evidentia evidens ex consuetis et mirabilibus, sicut aliquam esse causam Philosopho, Rom. 1, Augustino ubi supra.

Et quod sit agens liberum et colendum. Tertia: quod huius processus non sufficit causare assensum de huius qualis requiritur ad salutem, sed Spiritus Sanctus dante Christo cum venerit Paraclitus etc.

1 Prima] prima propositio add. in marg. P12 non sufficit] sup. lin. P13 Apostoli] natura add. in marg. P14 que] 1 add. sup. lin. P15 secundo] iter. sup. lin. P16 iustificatio] cht add. sed del. P17 Aliqua] nota add. in marg. P18 vel] pro supp add. sed del. P19 pro filio dei] sup. lin. P110 augustinus] sup. lin. P111 illa] sup. lin. P112 denominandam] sup. lin. P113 Adverte] nota add. in marg. P114 est] conclusionem add. in marg. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408