PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Aliqua argumenta in theologia videntur difficilia et solvi inpossibilia absque assignatione fallacie ver fallaciarum antiquitus consuetarum assignari
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC

|P1 115r| Aliqua argumenta in theologia videntur difficilia et solvi inpossibilia absque assignatione fallacie ver fallaciarum antiquitus consuetarum assignari.

Verbi gratia quidquid Deus scivit adhuc scit, me nasciturum scivit, ergo me nasciturum scit, et videtur aliquibus1 hic assignanda fallacia figure dictionis 2 etc.

Sed non sic, sed melius est dicendum quod minor debet sic capi et sumi sub maiori, sed me nasciturum est aliquid quod Deus scivit etc. Hec autem falsa.

Vel potest dici quod in conclusione debet concludi, igitur quod fuit me nasciturum Deus scit, et tunc me esse natum poneretur fuisse me nasciturum etc., ut Magister etc.

Aliud argumentum fit: quidquid emisti comedisti sed crudum emisti etc. Sed quia conclusio conceditur aliter arguunt aliqui sic: quidquid emisti nunc comedit, sed crudum emisti etc.

Hic dicitur quod cum in minori stet subiectum pro eo quod fuit pro eodem debet stare in conclusione et debet esse conclusio talis, igitur quod fuit crudum comedit.

Conclusio talis, igitur quod fuit crudum comedit.

Et ostenditur ista difficultas ex eo quod verba preteriti temporis ac futuri ampliant et subiecta eis dupliciter stant in propositione de presenti verbo temporis presentis predicato non.

Aliqua etiam argumenta aparent solubilia que sunt demonstrativa, verbi gratia quod vel Christus novit futura contingentia per verbum seu divinam essentiam vel quod possibile eius animam esse deceptam vel possibile est creatam notitiam nunquam representasse Antichristum fore. Patet de dubio.

Item de resurgente ad gratiam quod vel resurgit ad maiorem gratiam vel quod non pro quolibet merito in salvato dabitur suum premium vel quod non secundum quantitatem gratie in qua quis est vel decedet dabitur premium. Patet, nam dato Sorte salvato qui sic resurrexit in minori gratia per adversarium vel dabitur gloria iuxta mensuram gratie minoris, et sic habetur primum inconveniens, vel non, sed secundum merita, et tunc habetur secundum, fundatur in hoc regula, quia nichil idem potest esse equale duobus inequalia et similia similiter sunt notanda.

|P1 118r| Positio una de ordinaria inperfecta

Utrum Christus3 per ea que passus est aut egit in carne aliquid meruit de condigno

Prima conclusio que est Magistri 34 Sententiarum, distinctione 18, capitulo 1, est talis: per nulla que Christus passus est aut egit in carne aliquid aut aliqua sibi5 meruit que non meruit a sue primo conceptionis instanti.

Adducit ad hoc multa dicta sanctorum magister que obmittuntur gratia brevitatis preter unum dictum Gregorii tale non plus meruit Christus sibi per crucis patibulum quam ab initio per gratiam virtutum. Et infra: „Christus profecit quoad meritorum numerum, plura enim merita habuit in passione quam a conceptione, sed maioris virtutis non extiterunt illa plura in merendo quam antea fuerant pauciora”.

Ex hac conclusione Magistri inferuntur duo ab eodem Magistro, scilicet Sententiarum in eadem distinctione concessa prima quod Christus a primo sue conceptionis instanti meruit inpassibilitatem ac reliquas dotes corporis quas post resurrectionem habuit et non solum per passionem illas meruit. Patet in secundo capitulo ipso dicente: meruit enim a conceptione Christus inpassibilitatem sed per quid per obedientiam ac voluntatem perfectam quam tunc non primo habuit cum primo6 pati cepit aut mori sed supple ab initio.

Secundo sequitur quod dotem huius habere potuit absque merito passionis. Patet ex predictis, nam has sufficienter meruit ab initio et hoc ponit Magister capitulo quarto dicens: potuit hec assequi, scilicet Christus sine merito passionis, quia per passionem sibi nichil acrevit quod antea non habuit per virtutes seu volutiones virtuosas.

Secunda conclusio est Sancti Thome et Magistri Iohannis Scoti. Thome, inquam, tertia parte questione 19, articulo 3 et Doctoris Subtilis in 3, distinctione 18, questione prima 7 et est talis Christus per nulla que passus est aut egit in carne suam 8 beatitudinem essentialem meruit quoquomodo. Fundatur Sanctus Thomas in hoc quod aliquando Christum cavisse beatitudinem et habuisse statum inperfectum non perfectissimum plus derogasset sue dignitati quam per habere suam beatitudinem per meritum eidem atribuisset.

Doctor Subtilis in hoc fundatur quod sua beatitudo non fuit sibi possibilis per meritum eo quod in Christo huius beatitudinem nullus actus precessit tempore vel natura, ymo fuit radix et initium in Christo omnis alterius9 sue bone volutionis, sicut dilectio ordinata finis etc. Dilige Dominum Deum tuum est primum etc. et secundum simile huic.

Sequitur clare quod beatitudo in Christo non fuit premium sed potius meritum, cuius oppositum in aliis universis beatis reperitur. Prima pars patet clare ex conclusione, nam in Christo nullum fuit respectu illius beatitudinis meritum. Secunda pars patet, nam ipsa fuit sibi radix et principium cuiuslibet alterius sue operationis et tanquam principalis actio bona etc.

Infert secundo quod sic esse in aliis beatis videlicet quod eorum beatitudo sit meritoria 10, puta nobis vel ipsis non claudit repugnantiam. Patet, nam adhuc Deus potest horum beatitudines acceptare sed sic non est ut dicit eo quod sunt secundum totum suum subiectum extra statum merendi.

Tertia conclusio responsiva ad quesitum11 que magis alibi infra declaratur est quod Christus per ea que passus est ac egit in carne non solum per modum oblati pretii sed per modum operis meritoria condigne meruit. Unde non solum Filius Dei fuit sufficiens pretium pro nobis in carne oblatum iuxta illud obtulit semetipsum, ut videtur ymaginari Bredwardin, ymo sua oblatio et actus quatenus se obtulit ac bene voluit aut egit fuerunt actus condigni sic quod non solum ex opere operato, ymo operante nobis redemptionem et salutem acquisiit condigne.

Stat probatio Magistri Huguelini in hoc quod quodlibet huius operari Filii Dei in natura assumpta habuit circumstantiam non solum12 infinite bonam, sed infinite bonificantem ac dignificantem et augentem infinite actus bonitatis et dignitatis. Nam quodlibet tale agere fuit a persona Filii Dei non solum agente tale agere, ut etiam est agens tota Trinitas, sed ut agente et merente per illud agere per communicationem ydiomatum etc.

|P1 118v| Infert iste doctor ex conclusione quod licet persona Christi ex proprio valoris operata fuerit secundum naturam assumptam ac sic meruit hoc, tamen cum hoc fuit ex gratuita Dei electione. Hoc corollarium atque aliud inde sequens cum suis probationibus patent infra. Et multa etiam tangentia istam materiam de condignitate meriti Christi infra vide ab eodem, scilicet Huguelino et contra Bredwardin etc.

Et excusatis, et protestationes, cum pro et contra.

Sequitur pro Sorbona 13.

Utrum cum divina revelatione de futura resurrectione quod erit stet contingentia futuritionis eiusdem

Prima conclusio corellativa modi loquendi inproprii nullius pure futuritionis etc. est causa alica principaliter causativa seu causantis*14. Patet, nam si oppositum conclusionis foret verum, sequeretur Deum eternaliter egisse ad extra. Confirmatur conclusio, nam ad hoc quod Antichristus erit sufficit quod Deus aliquando illum aget.

Ex hac conclusione sequitur primo quod nullius pure possibilitatis obiective ad esse, scilicet rei que non est nec erit, sed potest esse, est aliqua causa actualiter causativa seu causantis. Patet ex conclusione, nam futuritio includit huiusmodi possibilitatis et plus.

Sequitur secundo quod nec pure preteritionis est alica huiusmodi causa, patet nam huiusmodi preteritio plus distat ab esse quam futuritio et sic minus est causalis hoc modo.

Sequitur tertio quod nullius pure negationis ac privationis est causa aliqua positive causativa, id est causantis. Patet nam, ad hanc sufficit non agere cause prime et aliarum.

Sequitur quarto quod sola rei contingentis actualis existentia est terminus actionis divine et productionis ad extra. Satis patet ex precedentibus.

Sequitur quinto ad propositum quod nulla pura futuritio, scilicet rei que non est, est alica entitas, patet nam si sic, cum non sit creator, esset creatura a Deo producta.

Sequitur sexto quod affirmativa pars questionis quam ponam est impropria locutio reducenda ad proprietatem hoc modo: cum hoc quod Deus revelavit resurrectionem fore stat quod contingenter erit.

Sequitur secunda conclusio.

Secunda erit hec: quelibet res pure futura, contingenter quinymo contingentissime, poneretur in esse, quia poneretur in esse totaliter vel partialiter a Deo illam liberrime et contingentissime producente, et per consequens contingentissime producetur.

Ex hac sequitur primo quod omnes res pure future eque contingenter intensive eque poneretur in esse, patet ex conclusione, quia quelibet contingentissime etc.

Secundo sequitur quod eque contingenter intensive sol orietur cras, sicut Sortes producet B liberum actum suum. Patet, quia ab equali contingentia activa, scilicet divine voluntatis summa libertate utrumque poneretur in esse etc.

|P1 119r| Cum hiis tamen tertio stat quod non eque contingenter extensive etc15. Nam a pluribus contingentiis activis proveniet actus Sortis etc.

Sequitur quarto quod quelibet huius res, dum erit, erit contingenter. Patet ex conclusione, nam contingenter poneretur in esse et etiam poneretur in esse contingenter, nec aliter erit quam poneretur in esse etc.

Sequitur quinto quod de qualibet tali re erit una propositio de presenti vera, si formetur hoc res contingenter est vel est contingenter aliter ista non esset vera hec res erit contingenter, nisi haberet aliquando unam de presenti etc.

Sequitur sexto quod de qualibet re creata que nunc est verum est dicere quod ipsa nunc contingenter est et quod ipsa nunc potest non esse et potest non esse nunc etc. Sic que dictum commune Philosophi „omne quod est quando est” etc. est falsum de virtute sermonis.

Tertia conclusio

Tertia conclusio de quolibet pure futuro poterit Deus certissime revelare quod erit. Patet nam de16 quolibet tali novit Deus certissime quod erit et propter de hoc aliquam intelligentiam certificare17 et creata intellectualia est capax talis certificationis, ymo ad illam naturaliter inclinata, igitur Deus potest sibi talem notitiam contrare.

Confirmatur, nam arguitur actus gezarchici non perfecte competerent prime intelligentie respectu inferiorum qui actus sunt tres illuminare, purgare, perficere.

Sequitur primo quod hoc poterit Deus facere clare ostendendo in verbo seu in divina essentia omnium entitatum et verborum enuntiabilium representative clarissimo ac speculo, sic et enim videtur fuisse de Moyse cui dictum est: veni ostendam tibi omne bonum. De Paulo in raptu in tertium celum, de Stephano qui intueris in celum, de beato Benedicto 3 Dyalogorum.

Sequitur secundo quod hoc poterit Deus in signis sensibus exterioribus ad placitum institutis de huius enim revelationibus tota Scriptura est plena tam Antiqui quam Novi Testamenti, sic enim fuit Christi divinitas revelata: note de lapsa de hoc est Filius etc. Adventus Antichristi resurrectio mortuorum et sic de aliis.

Sequitur tertio quod hoc est possibile in signis in talibus naturaliter significabus tantis dictus in intelligentia creata hoc enim modo Spiritus Sanctus inspirati locuti sunt sancti Dei homines etc. Hoc modo se facturum promisit Christus dicens: mittam vobis Paraclitum, Spiritum veritatis, et sequitur et qui ventura sunt annuntiabis vobis.

Quarto potest avertti quod hoc potest fieri in signis in talibus contingenter talia futura representantibus, talia enim signa posse a Deo fieri non videtur implicare.

Quinto potest addi quod probabile est sic fuisse de notitiis anime Christi respectu futurorum huius aliter videtur fuisse possibile Christum esse deceptum. Patet formando consequentiam.

Sexto 18 potest poni quod probabile est sic esse de notitiis beatorum respectu futurorum in Verbo ut in specie intelligibili19, quilibet enim actualis notitia proportionaliter significat sue speciei intelligibili ut videtur.

|P1 119v| Sequitur quarta conclusio

Quarta conclusio sit hec: cum huius revelatione de quolibet tali futuro stat contingentia futuritionis eiusdem seu stat20 quod illud erit contingenter. Patet ex secunda sic arguendo quodlibet pure futurum contingenter, ymo contingentissime poneretur in esse quolibet pure futurum revelatum est pure futurum, igitur quodlibet tale contingenter poneretur in esse.

Sequitur primo quod divina revelatio in revelato nullum omnino gradum necessitatis inducit.

Secundo sequitur quod nec eterna Dei prescientia infallibilis de huiusmodi futuro.

Sequitur tertio quod nec efficacissime Dei velle ininpedibile, immutabile et eternum.

Sequitur quod nec precedens veritas determinata propositionis21 de huiusmodi futuro contingenti.

Sequitur ulterius Philosophum errasse qui propter huiusmodi contingentiam futurorum videtur negasse veritatem talium propositionum22.

Deinde quinto23 patet ad quesitum.

Sexto ad rationem in oppositum.

Hec de illa responsione.

1 aliquibus] p. c. P12 dictionis] sed add. sed del. P13 christus] p. c. P14 3] sup. lin. P15 sibi] sup. lin. P16 cum primo] coni. P17 prima] d add. sed del. P18 suam] secunda conclusio add. in marg. P19 alterius] sup. lin. P110 meritoria] non add. sed del. P111 responsiva ad quesitum] sup. lin. P112 non solum] sup. lin. P113 Sorbona] in solutiones lectori add. sed del. P1;domini tractante premissas responsiones add. sed del. P114 seu causantis*] sup. lin. P115 etc] sup. lin. P116 de] sup. lin. P117 et — certificare] sup. lin. P118 Sexto] poterit add. sed coni. P119 intelligibili] sup. lin. P120 stat] sup. lin. P121 propositionis] sup. lin. P122 talium propositionum] sup. lin. P123 quinto] sup. lin. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408