PDF TEI XML Anonymus — De universalibus
work in progress — Edited by: Vlad Ile — Project NOTA-ERC

|W1 16r/1r| De universalibus 1

<Q.1 Utrum commune sit omni universali in quid de pluribus predicari>

Problema2: utrum commune sit omni universali in quid de pluribus predicari. Quod non3 arguitur: isti termini ‘Deus’, ‘sol’, ‘mundus’ sunt universalia non de pluribus in quid predicabilia, igitur problema falsum. Antecedens patet pro prima parte per Lyncolniensem et etiam Aristotelem, 1 Posteriorum, capitulo 5, ubi concorditer volunt quod aliquod est universale quod non est actu communius quam suum singulare propter quod Avicenna contingere errare in assignatione passionis suo subiecto primo. Et ratio hoc deducit cum ex hoc est terminus universalis, quia significat confuse sua significata univoce sub conceptu simplici absque circumstantiis individuantibus quomodo significat termini nominati, igitur etc. Et quod tales termini non sunt in quid predicabili de pluribus4 probatur. Non enim possunt predicari de pluribus, sicut nec iste terminus ‘chimera’ saltem affirmative, igitur nec in quid. Quomodo est ergo aptitudo ad 5 illud quod non potest esse, nec potuit esse. Hic petatur discriptio universalis et quid est predicari in quid. Istud confirmatur per Porphyrium, in capitulo De specie, quia dicto Sophronisci† filius est individuum, si solus sit ei filius.

Item videtur quod iste terminus ‘universale’ foret universale, quod est genus vel species, quia predicabilis in quid de pluribus numero vel specie specialiter, cum intentio in anima essentialiter est universale. Si dentur universalia ex parte rei eius, primo significatum est universale, cum iste terminus ‘universale’ primo significet universale, et per consequens, ille terminus est universale. Consequens† tamen falsum, tum quia tunc illud foret species ad se, quia iste terminus ‘universale’, tum etiam quia analogice predicatur de universalibus in predicamento substantie et in aliis predicamentis, quia† iste† terminus ‘ens’, tum tertio, quia tunc sufficeret ponere unum universale et non quinque.

Primo 6 ad problema sic: ex problemate cum processu Porfirii sequitur quod omnia universalia sub quinario logice sunt ponenda. Consequens falsum, quia quod sunt predicata quousque* est universale. Tum etiam quia tantum quatuor sunt predicata, secundum Aristotelem, 1 Topicorum, et quod omne universale sit predicatum, sequitur quod tantum quatuor sunt universalia.

Item sic: diffinitio est universale cum univoce, in quid, vere et affirmative et directe sit predicabilis de pluribus sicut et sua species; et cum sex sunt† species†, nec genus, etc. etc. sequitur sex esse universalia, igitur non tantum quinque.

Item sic: si universalia sunt intentiones in anima, tunc accidens, quod est quintum universale, est commune ad omnia universalia, et per consequens tantum est unum universale; vel si sunt accidentia† extra, tunc quot sunt species rerum, tot sunt universalia, et per consequens, multo plura quam quinque.

Item sic: accidens et proprium coincidunt, cum omne proprium sit accidens, immo omne accidens est proprium, ut videtur cum alicui speciei conpetat et soli albedo in Sortem competit corpori in communi habenti principia ex quibus resultat albedo, quod corpus est species subalterna, igitur non tantum quinque sunt universalia.

Item sic: differentia est universale vel coincidens cum accidente vel cum genere vel cum specie. Iste terminus enim ‘rationale’ vel solum predicatur de homine, et tunc est proprium, vel de animale et homine, et tunc equivoce, et tunc non est universale; vel si equivoce predicatur de <homine7> sive8 anima non connotando partem aliquam qualitativam, igitur nec connotat partem qualitativam hominis, et per consequens predicatur in quid, quia vere et affirmative non connotando accidens homini, nec partem determinatam. Et ex isto sequitur quod 9 differentia sit genus vel species cum in toto connotet cum diffinito vel genere, non enim connotat partem qualitativam rei, nec autem differunt, quia si connotaret partem qualitativam rei in oblico et totam substantiam in recto, tunc indicaret complete essentiam rei, et omne tale est diffinitio, igitur etc. Istud confirmatur in exemplo, quia si iste terminus ‘rationale’ cognotet rem habentem rationem tanquam sui partem quantitativam et iste terminus ‘animal’ non plus videret essentiale homini, igitur non differunt.

“Omnis cognitio nostra intelectiva ortum habet a sensibus”. Ex hoc potest probari quod cognitio singularis est prior cognitione universali et hoc sic: cognitio sensitiva est cognitio singularis et cognitio intellectiva est cognitio universalis; sed cum cognitio nostra intellectiva ortum habet a sensibus, sequitur igitur quod cognitio singularis est prior cognitione universali, igitur etc.

Item, nullum est genus vel species, igitur oppositum problematis. Antecedens probo, quia tunc genus vel foret prius specie, vel eque primo cum specie. Quod neutrum sit verum arguitur. Et primo quod genus non sit prius specie, quia species et genus sunt correlativa, igitur simul natura 10. Patet consequentia per Aristotelem in Predicamentis, capitulo De relatione.

Item si est prius sua specie vel igitur hoc est propter se, vel propter suum significatum; non propter se, quia stat utrumque esse tamen quod neuter sit prior altero; nec ex parte rei significate, quia res significata vel est res singularis vel res communis. Et certum est: nullum singulare prius est reliquo singulare in eodem genere in comparatione ad genus, quia nec iste 11 asinus est prior isto homine, nec econverso saltem quantum ad esse, igitur non ex re singulari significata est prioritas inter terminos causata, nec si detur res communis. Probo, quia quodlibet tale commune est causatum ab eius speciebus, igitur posterius, sicut enim prius naturaliter sit homo quam sit animal, quia ex hoc quod sit homo sit animal, quia aliter non per se foret homo animal et conformiter naturaliter prius est homo esse quam animal esse, et per consequens species quam genus etc.

Ad oppositum, sic: genus est principium speciei, ut patet per Porphyrium, capitulo De genere, igitur prius specie.

Item, illud est prius a quo non convertitur subsistendi consequentia, igitur genus est prius sua12 specie.

Item genus est pars speciei, igitur prius specie. Antecedens patet per Porphyrium, capitulo De differentia, ubi dicit quod homo communis et specialis fit genere et differentia, sicut statua exere et figura, igitur etc.

Item13 sequitur quod iste terminus ‘animal rationale’ foret genus, sicut dicit Porphyrius. Consequens falsum, tum quia non est animal rationale preter hominem. Supracelestia enim non sunt animalia propter tria. Primo, quia omne animal habet sensum tactus, ut dicit Aristoteles in 3 De anima. Omne etiam animal est organicum, vide Historiis animalium, qualia non sunt supracelestia. Tertio, quia corporale et incorporale differunt plus quam genere, 10 Metaphysice, et per consequens, si animal rationale predicaretur de illis, diceretur animal univoce vel equivoce.

Item14 distructa ista intentione in anima stant omnia individua inesse, sed distructo genere distruitur quodcunque eius individuum, igitur illa intentio in anima non est genus, et per consequens, nulla intentio in anima est universalis. Et maior patet ex hoc quod anima non continente destruitur 15 intentio, qua non continente constant omnia individua esse. Minor patet, nam destructo genere non manebit species, et per consequens, nullum eius individuum.

Item sic: accidens denominat suum subiectum, ut albedo album, sed universale nullo modo denominat intellectum, quia intellectus non dicitur universalis ab illa intentione, igitur non est accidens, et per consequens, non est intentio in anima, et per consequens, non est.

Nota quod universale dicitur tripliciter, quia dicitur universale communiter et aliud magis proprie et aliud maxime proprie. Communiter dicitur illud universale quod est predicabile de pluribus, sive equivoce, sive univoce. Magis proprie, quod est predicabile de pluribus sub se contentis, et hoc univoce solum. Et maxime proprie dicitur universale quod est predicabilis de pluribus sub se contentis in eo quod quid sit vel quale et contingit dupliciter, vel in quale essentialis vel in quale accidentalis. Essentiale, ut ratio alteris quod est differentia vel accidens et dupliciter, vel accidens conversim, vel ut accidens non conversim; ut accidens, tunc album vel nigrum et sic de ceteris.

1 universalibus] fuit homo missus a Deo add. in marg. W1;porphyrius add. in marg. W12 problema] in marg. W13 non] p. c. W14 de pluribus] in marg. W15 ad] a add. sed del. W16 Primo] ad primum principale add. in marg. W17 homine] dub. W18 sive] dub. W19 quod] de universalibus add. in marg. W110 natura] per add. W111 iste] de universalibus add. in marg. W112 sua] iter. W113 item] iter. in marg. W114 item] iter. in marg. W115 destruitur] hic add. sed del. W1


Conspectus siglorum:

W1 = Worcester, Cathedral and Chapter Library, F. 73