PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Contra scismaticos — < Sisternus I¹ >
work in progress — Edited by: Mihai Maga — Project NOTA-ERC
< Sisternus I¹ >
|P1 230bis r| Ante omnia in prologo astruatur quod dicta vel dicibilia per adversarios sunt audienda seu legenda ad plenum et sine affectione quacumque, discutienda, ponderanda, non contempnenda, non odienda etc.
|P1 230bis v| Pro1 isto puncto videndus primus sisternus prime scripture totus et septima folia secundi2.3
Ante omnia infra scribenda premittendus est finalis punctus domini , quod de necessitate salutis unitas Ecclesie est servanda. Probatur per , etc. -:.
Item, dictum domini quondam cardinalis 4 ad quod credentia de necessitate salutis in hoc facto cardinalibus5 tamquam apostolis adhibenda et si que alia6 similia sunt diligenter pro premittatione7 pro????lis ad???it.
Ponatur hoc secundum loco suo, non ante omnia premittatur.
In prohemio sequentis scripture si mittatur, etc. causetur ex carentia seu perditione librorum de quorum materiis loquendum esse videtur et quos tunc initialiter et imperfecte post magis plene, sed nondum perfecte illos habet, et si que alia possint causare scripturam huius et missionem cogitandum.
In motivis inferius tangendum ad probandum obligationem ad sedationem presentis scismaticis cuncte multitudinis fidelium, prelatorum, summi prelati, principum, communitatum, studiorum seu professorum facultatum etc. Et ad probandum obligationem fidelium de necessitate salutis ad protegendum volentes impugnare intrusum taliter ordinetur ut nulla vel minor possibilis fieri fiat repetitio rationum et motivorum et quod huius motiva applicentur conclusionibus quibus videntur potissime convenire et brevissime omnia fiant.
.:- Pars errans est in via dampnationis eterne propter inobedientiam veri Summi Pontificis propter defectum plenitudinis* potestatis solvendi et ligandi, propter inpotentiam dispensandi, ut arguit , et si que sint similia prelationes et beneficia conferendi et sic tam clerus quam populus sunt sicut8 oves absque pastore, etc.
Causari9 potest questio trimembris, quia ad aliquid potest obligari alica cuncta vel tota categorice10 multitudo ad quod nulla eius persona singularis, nec aliqua partialis multitudinis tenetur, puta ad matrimonium seu ad procreationem et multiplicationem humanam, que propagationem extitit ab exordio genus humanum obligatum, dicente crescite et multiplicamini et replete terram etc. Abel vero ad hoc non extitit obligatus, nec preceptum huiusmodi observavit, et sic post de multis sic fuit, sed semper fuerunt qui sufficienter pro toto humano preceptum huiusmodi servaverunt. Pari modo, in Lege Evangelica preceptum huiusmodi observatur a matrimonium contrahentibus et se ad observantiam huius procreationis obligantibus vel ad faciendum quod in se est etc. Et tamen non quelibet pars multitudinis fidelium ad hoc abstringitur, quinymo pars sacerdotalis ad continentiam omnimodam obligatur. Et ideo rationabiliter queri potest in proposito utrum cuncta11 vel tota fidelium multitudo et quelibet etc.
In processu sequenti tacto de obligatione cunctorum fidelium respectu presentis scismatis; deinde de speciali obligatione12 prelatorum et specialissima supremi prelati; deinde de obligatione principum et communitatum tangatur; de obligatione studiorum et professorum, specialiter iurium divini pariter et humani, in quo tacta eorum obligatione communi13 poterit, ad quos professores magis pertineat reprobatio heretice falsitatis. Item, ad quos magis pertineat, magis reprehensio presentis scismatice pravitatis etc. Item, ad quos magis pertineat responsio ad obiecta contra totam vel cunctam fidelium multitudinem, prelatos, papam, principes, communitates, studia et iurium professores super dampnabili negligentia14 remediandi15 super presenti scismate16.
In fine adde in responsione ad supradicta obiecta non esse simile de conversione infidelium, de quibus nichil ad nos specialiter, cum non habemus ea que apostolis ad hoc fuerunt concessa, signa nostra non vidimus, divina providentia ordinante17, nec de Grecis est simile, cum obstinate et pertinaciter a nobis discordent in articulo fidei de unitate ecclesie. Non sic autem est in proposito, scilicet in casu presentis scismatis, in quo omnes sumus domestici fidei.18
De infidelibus, quod non sit predicanda fides de necessitate salutis et quod de propositioni* signorum occultis divinis iudiciis proveniens, o, altitudo etc. Sic sufficitur excusatio a non predicando infidelibus, patet per dicta Christi: si venissem et opera non fecissem etc.1920
|P1 231r| Infra22 scripto processui permittendum est quanta diligentia quisque fidelis curare debeat scire ea que omnibus et sibi attentis23 heredibus*, gradibus, officiis et singularis circumstantiis sunt agenda de necessitate salutis. Salvator: scrutamini scripturas etc.24 Poetha hoc: “nil utilius humane credo saluti” etc. : “scrutamur quid est virtus non ut sciamus, sed ut boni efficiamur25”.
“Non solum nobis26 nati sumus”, etc. Indicabo tibi, o homo, quid te oporteat facere, etc.28 Tunc non confundar cum prospexero29 in omnibus mandatis tuis, et sic de aliis.30
Ve vobis qui transgredimini precepta Dei propter traditiones hominum, etc. induci multa ponunt contra .31
Item, de possibilitate observancie perfectionis evangelice paupertatis cum perfectione ecclesiastica et suprema.
Dicta domini cardinalis in Cameracensem ubi concludit partem errantem in presenti casu errare dampnabiliter. Et dominum bone memorie scribentis ad quod de necessitate salutis credendum erat cardinalibus movent ad infrascripta tangenda.
Contra in materia de primatu Romani Pontificis secundum eum non probabilis ex Scriptura Sacra posset induci esse simile de reali existencia corporis Christi in sacramento altaris et de suspectione eiusdem, de qua Evangelista nisi manducaveritis, etc., verba que ego loquor vobis spiritus, etc.
Et de processione Spiritus Sancti a Patre Filioque, que non potest quoad Filium rigorose seu evidentia in ca!!!llabili ex32 Sacra Scriptura deduci et si que sint similia, sicut de clara visione divina animarum purgatarum post mortem ante finale iudicium, quod sequantur ex Sacra Scriptura inevitabiliter ostendi non potest.
Item, nec existentia purgatorii etc. Et sic de multis aliis que non secuntur evidenter ex Scriptura Sacra que tamen pie credenda sunt etiam de necessitate salutis. Multa quidem et alia fecit Ihesus, etc. Multa etiam alia fecerunt apostoli que non sunt scripta in libro qui intitulatur Actuum apostolorum. Nam et ystoria illa multum imperfecta est, ut patet ex defectum scripture martiriorum apostolorum , specialiter cuius fuit omnis peregrinationis socius.33
De compromissio appellatione sub delegatione , prelatione Iacobi irrationalium et similibus tangendum erit, etc.34
Pro equalitate Pauli cum Petrum potest capi illud, dictum ab illo quod ultra pericula parciebatur sollicitudinem continentiam omnem ecclesiarum et quod omnibus debitor erat35 Romanis, et multa alia eius dicta de hoc possent induci.
In rationibus quod quilibet debeat esse diligens determinando huiusmodi scismate seu de remediando eidem vel super eodem post periculum perpetuitatis scismatis et irremediantis, sicut est de scismate Grecorum, potest poni ratio de periculo nonnullorum fidelium in heresim, scilicet, nec36 quod iure divino, nec alio iure observando de necessitate salutis Romana Ecclesia super alias optinet principatum, super quo principalius agit in 3a questione.
Item, de falsis promotionibus absolutis et dispensationibus37 in 2o Romantio tangendus, etc.38
|P1 231v| In39 primo folio sequenti movetur questio: an quisquisque catholicus teneatur obviare presenti scismati et remediare etc. Probatur quod sic, per hoc medium, quia, secundum iura, causa fidei ad omnis catholicos noscitur pertinere; quinymo consilia generalia, electiones et similia, et ad hec etiam inducuntur ius divinum seu Scriptura Sacra in actibus et iterum iura humana.
Deinde circa finem folii reditur ad principale, scilicet quod causa fidei noscatur ad omnes catholicos pertinere40 ex eo quod omnes catholici sunt, tam layci quam clerici, sunt ecclesia. Unde ecclesia proprie dicitur universitas fidelium.
In secundo folio, ex pretactis infertur causam seu casum presentis scismatis ad omnes catholicos pertinere, et ad hoc ipsum adducuntur in sequentibus, quinymo probatur quod quilibet catholicus tenetur de necessitate salutis omni modo sibi possibili, rationabili ac iusto super presenti scismate remediare. Et primo41 ex obligatione ad caritatem et exercitium caritatis. Secundo42, ex obligatione ad precepta divina et illorum inpletionem specialiter ‘hoc facias alteri’ etc. Tertio43, ex obligatione ad opera minime et maxime spiritualia. Quarto44, ex obligatione ad obviandum fascinoribus etc.
In tertio folio continuatur ratio de obligatione ad obviandum fascinoribus. Deinde additur quinta45 ratio de obligatione ad virtutem iustitie et ad conservandam unitatem et pacem societatis humane contra scismata. Deinde inducuntur sexta et septima46 ratio fundate in hoc principio, scilicet quod illud quod est licitum extra tempus extreme necessitatis, in tempore extreme necessitatis est debitum. Deinde ponitur octava47 ratio de obligatione ad fraternam correctionem et superioris. Deinde tangitur breviter nona48 ratio ex eo quod quilibet catholicus tenetur ad unionem et concordiam fidelium propter fortificio ipsorum contra infidelem, maxime in causa fidei que ratio posset ulterius collaborari. Deinde tangitur decima49 ratio, que fundatur in hoc quod quilibet catholicus tenetur laborare ad sciendum in quo vel in quibus consistat auctoritas et potestas ligandi et solvendi plenaria et partialis, et ad quos et in quibus casibus sit recurrendum50.
Iste sunt rationes generales de51 cunctis catholicis.
Deinde, quarto folio arguitur specialiter de prelatis tamen antequam descendatur ad prelatos tangitur una ratio de simplicibus catholicis quod teneantur ad hoc quia omnis unum corpus sumus in Christo et debemus alter alterius onera portare et per consequens simplicem tenentur ad hoc saltem per orationem ad Deum et dolorem et gemitum et forsan per indifferentiam etc. Deinde descenditur specialiter ad prelatos, in quo processu resumuntur multa tacta supra in processu generali de obligatione fidelium et specialiter de obligatione ad obviandum fascinoribus etc. et durat iste processus de prelatis usque ad sextum sequens folium.
In sexto folio, ubi descenditur ad papam, scilicet inquirendo ad quid vel ad que in presenti casu pro reunione Ecclesie Romanus Pontifex sive Papa teneatur de necessitate salutis et tacta in hoc processu ponuntur ultimo folio huius sisternis huic folia continuo, vide ibi.
In processu de obligatione prelatorum inchoato quarto folio satis cito post principium tangitur una ratio quod teneantur ad sedatorum presentis scismatis procurandam, quia52 tenentur ad subventionem temporalem pupillorum et viduarum, patet in Decreto. Item53, quia tenentur ad resistendum Ecclesiam spoliare volentibus quoad bona temporalia, igitur a fortiori eam scindentibus etc. Item54, quia tenentur ad custodiam vite subditorum et55 corporalem et multo magis spiritualem, patet in Decretis et Sacra Scriptura. Item56, quia prelati tenentur corrigere papam de errorem heretico, igitur57 a simili58 de crimine scismatico, et tangetur ibidem quod prelatos partis errantis non potest excusare ignorantia. Et quod tacitur? ???? et dissimulatio in presenti scismate prelati sunt dampnabiles, quia qui tacet consentire videtur. Et ad hoc multa inducuntur usque circa finem folii. Deinde arguitur de consentientibus positive a fortiori quod dampnabiliter agant.
In quinto folio59 etiam continuatur dicta materia de consentientibus positive60 et interpretative, scilicet dissimulando non faciendo illud ad quod tenentur de obviando fascinoribus erroribus terminibus etc., et quia tota multitudo prelatorum tenetur obviare et per consequens peccant si obmittat non solum prelati partis errantis, ymo alii tenenti etc. et peccanti etc. Deinde, usque in finem folii huius quinti de obligatione prelatorum inducuntur Decreta et Sacra Scriptura loquendo de pastoribus et gregibus eis commissis in libris propheticis et alibi61.
Ante omnis processus sequentes de obligationibus generali et spiritualibus fidelium ad remediandum presenti scismati videretur esse p---dum que sunt fidelibus generaliter de necessitate salutis, verbi gratia, quod precepta negativa sunt servanda specialiter et pro specialiter affirmativa veri specialiter, licet non pro specialiter. Salvator: oportuit illa facere et ista non obmittere.
Item, omnibus credibilibus seu preceptis ad credendum firmiter assentire, Marci ultimo: qui vero non crediderit, condempnabitur. “Quicumque vult salus esse, oportet ut teneat catholicam fidem quam nisi quisque fideliter firmiter” etc.
Etsi que similia videnda etc.62
|P1 232r| Primum folium.63
Queri possunt aliqua circa presens scisma, scilicet an quisque catholicus teneatur de necessitate salutis omni modo rationabili sibi possibili huius scismati obviare seu super ipso remediare.
Et videtur quod sic, quia istud scisma videtur obviare non solum caritati mutue fidelium, ymo fidei, scilicet unitati Ecclesie que in Symbolo tangitur sub illa clausula: “et in unam sanctam et apostolicam Ecclesiam”. Modo causa fidei ad omnis catholicos dignoscitur pertinere, 96 distinctione, capitulo “Ubinam”, ubi dicit Papa : “Ubinam legistis, imperatores antecessores vestros synodalibus conventibus interfuisse, nisi in quibus de fide tractatum est, que universalis et omnium communis est, que non solum ad clericos, verum etiam ad laycos et ad omnes omnino pertinet christianos?” Confirmatur ulterius sic: ad illos pertinet causa fidei qui possunt interesse consiliis generalibus in quibus tractatur de fide, sic est de laycis. Unde Papa prout habetur distinctione 15, capitulo “Sancta Romana Ecclesia” sic ait: “Sancta Romana Ecclesia post illas Veteris Testamenti et Novi scripturas quas regulariter suscipimus, etiam has non prohibet suscipi scripturas: Sanctam Synodum Nicenam 318 patrum, mediante maximo Constantino augusto, in qua Arrius hereticus condempnatus est, sanctam Synodum Constantinopolitanam, mediante Theodosio seniore augusto, in qua Macedonius hereticus debitam dampnationem excepit, sanctam Synodum Ephesinam sub iuniore Theodosio augusto, in qua Nestorius dampnatus est, sanctam Synodum Calcedonensem64, mediante Martiano augusto, et Anatholio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Euticiana heresis simul cum Dixiscoro eiusque complicibus dampnate sunt.”
Item, ad hoc non solum ius humanum induci potest, ymo vis virum65 et observantia ecclesie primitive tempore apostolorum. Unde prout scribitur Actuum 1566, orta quadam distentionem tangente ritum divine legis67, videlicet quia surrexerunt quidam de heresi phariseorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet eos circumcidi et servare legem Moysi, scilicet conversos ex gentibus, convenerunt Apostoli et seniores videre de verbo hoc et rescripserunt hiis qui erant Antiochie, ubi fuerat orta distentio, et aliis qui erant Syrie et Cilicie fratribus sententiam diffinitivam sui consilii dominices, scilicet apostoli et seniores, sic dicentes: Visum est Spiritui Sancto et nobis nichil ultra imponere vobis oneris quam hec necessaria, ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et a sanguine, suffocato, et fornicatione, e quibus custodientes vos, bene agetis. Valete, etc. Et sic patet seniores populi laycos68 consilio ecclesie generali ecclesie primitive et per consequens ad eos pertinebat causa legis divine et fidei predicta69.
Quinymo ad huius laycos in primitiva70 ecclesia pertinebant electiones in apostolatum, ut satis clare habetur Actuum71 1, ubi dicitur sic: In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, ... autem turba ... fere centum viginti dicendum72: Viri fratres, oportet ex hiis viris qui nobiscum sunt congregati unum testem resurrectionis nobiscum Et statuerunt duos, etc. Nota ‘statuerunt’ non statuit, scilicet solus; nota ‘turba’ laycos condistincti status a statu et gradu apostolorum et discipulorum, ut ex modo loquendi Evangelii patet.
Et de electione et nonnullorum aliorum de qua Actuum 6, ubi dicitur73: convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, etc., id est, credentium et ad fidem conversorum, et placuit sermo omni multitudini, scilicet credentium, et elegerunt Stephanum etc. Et sic patet laicis in primitiva74 ecclesia pertinuisse de electionibus assumendorum ad gradus ecclesiasticos. Et congruentia super ultima electione videtur, quia tangebat laycos propter murmur factum inter Grecos et Hebreos, eo quod despicerentur in ministerio75 cotidiano vidue eorum, et ideo ab eis electio huius debebat aprobari, quia quos aliquos tangit ab eis aprobari debet, sicut76 “quod omnes tangit ab omnibus aprobari debet”. Causa autem fidei omnes tangitur, igitur etc.
***itus posset queri posset77 an quisque fidelis omni modo possibili rationabili teneatur de necessitate salutis78 remediare Grecorum scismati, perfidie Iudeorum seu incredulitati illorum, infidelitati Saracenorum paganorumque aliorum etc. Ex isto capite poterit rediri ad propositum, quia fideles ad hec de necessitate salutis minime teneantur, nec ad presentis scismatis remediandum, cum latitudo caritatis et preceptorum et operum minime non solum se extendunt ad populum vel gentes Ecclesie Latine, sed ad omnes catholicos et etiam infideles, ut patet in parabola de Samaritano, etc. non obstante quod Apostolus dicat quod nichil ad nos de hiis qui foris sunt, quia hoc dicit quia princ*** intendere debemus ad domesticos fidei* etc.7980
|P1 232v| De istis etiam electionibus quod pertinuerint ad laycos etiam post tempora apostolorum secundum iura humana videtur. Unde 8, questione 181, capitulo “Licet” sic legitur: “Licet ergo Dominus de consuetudine principe82 precepisset et elegisset, tamen convocatur83 synagoga. Requiritur ergo in ordinando sacerdote etiam populi sententia, ut sciant omnes et certi sunt, quia qui prestantior est ex omni populo, qui doctior, qui sanctior, qui in omni virtute eminentior, ille eligatur ad sacerdotium et hoc attestante populo”, et infra: “hoc autem est quod Apostolus precepit in ordinatione sacerdotis, dicens: Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab hiis qui foris sunt”, hec ibi seu in illo Decreto continentur.
Et de electione etiam summi sacerdotis, scilicet Romani pontificis, etiam post institutum statum cardinalatus, ad quem statum nunc pertinet plenarie electio Romani pontificis, dicitur illo Decreto: “In nomine Domini” quod Decretum84 in tertium principalis a multis allegatur sic legitur: “quod si iniquorum atque parvorum85 hominum perversitas ita invaluerit, ut pura, atque sincera et gratuita in Urbe non possit fieri electio, cardinales episcopi cum religiosis86 clericis et catholicis laicis, licet paucis” supple vice gerentibus reliquorum ad quos pertinet fidelium, ut videtur, “ius potestatis optineant, eligere apostolice sedis antistitem, ubi congruerit.”
Ad87 hec tamen de electionibus posset dici quod ad ea que de actibus apostolorum inducta sunt, quod licet sic fuerit in primitiva88 factum et observatum, non tamen fuit ibidem vel alibi in Sacra Scriptura iure divino statutum89 vel institutum sic specialiter esse fiendum de necessitate electionis.
Ad ea que de Decretis inducuntur potest dici quod Decreta continent iura confecta et ordinationes ac statuta humana que mutari possunt. Unde iudex mutationem temporum congruit talia statuta mutari accedente superiorum in ecclesia et de consenso fidelium et laycorum.
Ad90 principale autem redeundum videtur, videlicet quod causa fidei ad fideles laycos pertinere dignoscitur. Unde in septima actione Calcedonensi Consilii Imperator inquit: “Nos ad fidem confirmandam, non ad potentiam ostendendam exemplo religiosissimi91 principis Constantini synodo interesse voluimus ut veritate inventa non ultra multitudo pravis doctrinis attracta discordet.” Sic etiam de legitur quod lucem habuit in consilio, etc.
Ad idem92, causa fidei ad universalem pertinet ecclesiam catholicam, sed huius ecclesia non solum continet clericos93, sed laycos. Unde verissime et propriissime secundum intentionem primorum inponentium dicitur ecclesia universitas omnium fidelium in Christum credentium et nomen eius invocantium, et hic fuit usus apostolorum in ecclesia primitiva. Unde Apostolus94 95 ad Corinthios primo: Ecclesie Dei que est Corinthi, sanctificatis in Christo Ihesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Ihesu Christi, et Actuum 20 ad presbyteros Ephesenses dicitur: Attendite vobis et universo gregi in quo Spiritus Sanctus vos posuit regere ecclesiam Dei quam acquisivit sanguine suo. Unde Gloza super illud Luce 22: hoc est corpus meum quod pro vobis traditur, Gloza: “pro vobis non solum stat pro apostolis, quia non solum pro apostolis corpus Christi datum est et sanguis fusus, sed causa totius humane nature.” Et ita non soli sacerdotes sunt ecclesia sponsa Christi quam acquisivit sanguine suo, sed pars sponse, de qua Apostolus ad Philipenses: viri diligite uxores vestras sicut Christus dilexit Ecclesiam et tradidit seipsum pro ea. Et cum est autem quod pro omnibus fidelibus tradidit semetipsum, eadem sententia habetur in multis locis Epistolarum.
Et Salvator noster, Matthei 18, hoc satis notat dicens: quis, putas, maior est in regno celorum? id est, in Ecclesia. Nam, secundum , “Regnum celorum presentis temporis Ecclesia dicitur”, et advocans parvulum statuit eum in medio eorum, etc. Unde 96 in Omelia: Videte ne contempnatis unum de pusillis istis qui in me credunt. Dico enim vobis, quia angelis eorum etc. : “Dominus monet ne aliquem ex parvulis, id est humilibus hominibus secundum seculum, qui simpliciter ac fideliter credunt in Dei Filio contempnamus. Fas enim non est contempni unumquemque97 credentem98 in Christo qui non solum servus Dei, sed etiam Filius per adoptionis gratiam nominatur, cui regnum celorum et consortium angelorum promittitur.” Matthei 11: gratias tibi ago, Pater, quia abscondisti hec a prudentibus et sapientibus et relevasti ea parvulis.99
|P1 233r| Secundo folio.
Ex100 pretactis sequitur causas fidei non solum ad clericos, sed ad laycos et generaliter ad omnes catholicos pertinere, et per consequens omni presentis scismatis que secundum aliquos non est sine heresi vel saltem non est sine errore dampnabili, prout fuit in quadam lectione tactum: perverse cogitationes separant a Deo.
Et quod quilibet catholicus teneatur omni modo iusto et rationali sibi possibili obviare isti scismati et super ipso remediare101 locis in temporibus oportunis modo quo precepta affirmativi obligant, potest aliquibus mediis probari et primo102 quia quilibet fidelis tenetur de necessitate sue salutis non solum habere caritatem, sed tenetur operari ex illa opera caritatis et habere conditionem caritatis que ponuntur ab Apostolo prime Corinthios 13: “caritas103 enim sola dedit inter filios regni et filios perditionis”. Ex quo patet quemlibet teneri ad caritatem et dilectionem sui et proximi quinymo omnem proximorum et per consequens ad opera caritatis, nam “probatio dilectionis est exhibitio operis”, .
Apostolus104 autem ubi supra de caritate inquit de necessitate caritatis105 multa: si linguis hominum et angelorum loquar, etc., ubi nodandum illud106 et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritas autem non habeam nichil sum. Ex quo videtur sequi quod suppositio quod in hoc scismate non lederetur fides sicut probabiliter aliqui possent dicere, tamen quia107 leditur caritas et unitas fidelium adhuc quisque tenentur108 succurrere109 et obviare presenti110 scismati. Item, quia111 inter alia ibidem dicitur112 quod caritas, id est habens caritatem, non emulatur, non inflatur, non est ambitiosa, non querit que sua sunt, sequitur quod omnis catholicus in presenti scismate tenetur ad ista de necessitate salutis113 tamquam ad quedam114 precepta negativa obligantia semper et pro semper et per consequens tenetur ad sedationem scismatis, quia hiis servatis omnis ambitio gradus apostolici tam in ambientibus quam eorum complicibus sedaretur, ut videtur.
Item115, quilibet catholicos tenetur ad observantiam preceptorum legis divine de necessitate sue salutis, Matthei 19116: si vis ad vitam ingredi, serva mandata, que sunt: diliges Dominum Deum tuum etc. et proximum tuum sicut teipsum, in hoc pendet universa lex et prophete.
Salvator: hoc est preceptum meum ut diligatis invicem sicut ego dilexi vos. Et iterum, vos amici mei estis si feceritis que precipio vobis. Quilibet autem tenetur esse amicus Dei de necessitate sue salutis et per consequens diligere proximum suum sicut Christus dilexit nos, etc.
De hac dilectione in sua canonica prime, Iohanni 3: In hoc cognovimus caritatem Dei tantum et nos debemus pro fratribus117 nostris animas nostras ponere. Et iterum ibidem: Filioli non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Et iterum ibidem: Omnis qui non est iustus ex Deo non est, et qui non diligit fratrem118 suum, supple ex Deo non est, quoniam hec est annunciatio quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. Non sicut Cayn119, qui ex maligno erat, qui occidit fratrem suum. Et iterum infra: qui non diligit120 manet in morte et omnis qui odit fratrem suum homicidia est. Et breviter hoc ipsum testatus omnis Scriptura evangelica et apostolica quod tam amico quam inimicus est diligendus, amicus in Deum, inimicus propter Deum, id est, propter preceptum121 divini observandum: diligite inimicos vestros, benefacite hiis qui oderunt vos.
Et hoc ipsum est de necessitate salutis, quia inquit Christus: nisi habundaverit iustitia vestra cetera, audistis quia dictum est antiquis. Vos autem diligite etc. Si esuriet inimicus tuus, ciba illum, etc. Dilectio igitur mutua et beneficentia proximis etiam inimicis inpendenda122 est, ut hoc: “unusquisque faciat alteri quod sibi vellet fieri et non faciat alteri quid sibi nollet fieri”, id est, quid debent rationabiliter sibi velle fieri vel nolle fieri.
Ex hiis arguitur sic: quilibet fidelis existens in periculo corporali vel spirituali vult123 et rationabiliter velle debet sibi a suo proximo ex caritate dilectionis vinculo subveniri e,t per consequens quilibet eius proximus debet sibi124 ex caritate subvenire, quinymo ulterius quilibet fidelis credens alterum proximum suum esse in mortali periculo sibi debet subvenire. , et legitur 23, distinctione 4: “si125 duo aliqui in una domo simul habitarent, quam credimus certissime ruituram, nobisque illis prenunciantibus126 nollent credere, atque in ea manere persisterent, si eos possemus eruere invitos, puto, si non faceremus, crudeles iudicaremur.” Quilibet autem tenentur vitare crudelitatis.127
|P1 233v| Confirmatur129 hoc, quia quilibet plus tenetur ad salutem proximi quam ad salvationem rerum suarum temporalium, sed de rebus130 temporalibus proximi servandis inquit Scriptura, Exodo 23: si occurrerit131 boni inimici tui, aut asino erranti, reducas eum, et si videris asinum odientis te iacere sub132 onere, non pertransibis, sed sublevabis eum cum onere. Igitur, si133 etiam de congruo solum teneretur quis ad salvationem rerum inimici tenetur de necessitate salutis ad salutem corporalem et multo fortius spiritualem domestici fidei.
Item, ex eadem radice de precepta mutua dilectione et subventione preceptis arguitur, quia quilibet plus tenetur ad salutem spiritualem134 sui proximi quam corporalem, sed quoad corporalem salutem tenetur quisque etiam invito prestare remedium seu subvenire, ut tactum estu supra de existentibus in domo ruinosa. Et in alio casu etiam probatur et ponitur in Decretis, distinctione 8, capitulo “Providendum” super illo verbo ‘inferas’, ubi dicit Glosa: “patet hic quod medicus debet gratis curare pauperem infirmum, et plus debet valere apud eum vita illius quam propria pecunia, ut135 86 distinctione ‘Non136 satis’. Sed quid si infirmus dives est et nichil vult dare medico, unquam gratis tenetur eum curare137? Cum nemo de suo cogatur facere beneficium, ut 10, questione 2, ‘Precarie’, cum etiam medicus licite possit recipere mercede, ut 14, questione 5, ‘Non sane’.” Respondet : “Dico quod debet eum curare138 suis expensis, et si convaluerit, repetas expensas, quia utiliter gessit negocium.”
Ex139 hiis patet qualiter unus quisque fidelis tenetur de mutua subventione temporalem ratione illius precepti “hoc facias alteri” etc. et per consequens multo plus ad subventionem spiritualem contra mortem spiritualem anime. Nam teste Salvatore: anima est plus quam corpus, etc. Et alibi: nolite timere eos qui occidunt corpus, etc. Cum igitur in presenti140 scismate quelibet partium credat alteram partem esse in periculo dampnationis anime propter errorem dampnabilem et inobedientiam vere Sedis apostolice, sequitur quod tenetur laborare omni modo iusto et rationabili ad alterius partis salutem, et econtra. Nam aliter, pars utraque ageret contra conscientiam.
Ad141 item, tertio: opera misericordie loco et tempore congruis sunt proximis exhibenda de necessitate salutis142, sicut143 affirmativa precepta servanda probatur hoc assumptum. Nam non observantes vel illa non exhibentes suis proximis inde iuste dampnantur, Matthei 25: Venite benedicti Patris mei, etc. et sequitur infra: tunc dicet hiis qui a sinistris sunt: ite maledicti in ignem eternum; esurivi et non dedisti mihi manducare, sitivi et non dedistis, etc.
Et quod opera misericordie sint de necessitate salutis notat in libro De officiis et ponitur distinctione 86, capitulo “Non satis”, ubi dicit: “Non satis est bene velle, sed bene facere; nec satis est iterum bene facere, nisi ex bono fonte, id est ex bona voluntate proficiscatur144.” Et infra: tangit dictum Apostoli quo Apostolus dicit: ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime ad domesticos fidei; inquit Apostolus et : ““Grandis culpa est si sciente te fidelis quis egeas, si scis eum sine sumptum esse, famem tollerare, erumpna perpeti” et infra “si sit in carcere penitus iustus” etc. “Nam etsi omnibus debetur misericordia, iusto amplius, si tempore afflictionis sue nil a te inpetret, si tempore periculo quo rapitur ad mortem plus apud te pecunia valeat quam vita morituri”, non est leve peccatum”, scilicet veniale, sed mortale, Proverbia 24: erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesset, scilicet, si in tua potestate consistat, supple.
Item145, ubi supra, supradicto capitulo Decreti dicitur “pasce fame morientem. Si non pavisti, occidisti” et per consequens opera misericordie temporalia et corporalia proximis inpendere est de necessitate salutis.
Ex quo ulterius sequitur quod inpendere spiritualia magis est de necessitate salutis, ut sunt illa que in illo versiculo continentur: “consule, castiga, remitte, solare, fer, ora”. Plus enim est anima quam corpus, ut dictum est et habetur 23, questione 4 “quid igitur de opere misericordie pro vita eterna adipiscenda et pena eterna vitanda hominibus debemus impedire” ... “si pro salute ista non solum temporali, sed brevi146”
Et147 hoc de necessitate salutis, unde De sententia excommunicationis, capitulo “Quanto” dicens: “Facientes et consentientes148 pari pena plectendos catholica condempnat auctoritas”, scilicet Romanos 1, “eos delinquentibus favere interpretans, qui, cum possint, manifesto facinori149 desinunt obviare.” Ex hiis verbis posset argui contra prelatos et quoscumque potentes obviare presenti scisma150 et necligentem hoc facere. Et , 2, questione 4, capitulo “Negligere151”: “Negligere152, cum possit perturbare perversos, nil aliud est quam fovere. Nec caret scrupulo153 societatis occulte, qui manifesto facinori154 desinit obviare.”
b+ Non solum temporali, sed brevi et ad tempus exiguum duratura nos subvenire hominibus ratio vera compellat, igitur quilibet fidelis de necessitate salutis sue tenetur ad opera misericordie spiritualia plus quam ad temporalia.155156
|P1 234r| Tertio folio.
Idem157 videtur ex eo quod sic non obvians facinori cum posset, dat occasionem facinoris sive dampni. Et dicitur Extra, De iniuriis et dampno dato, capitulo “Si culpa” quod “qui occasionem dampni dat dampnum dedisse videtur.” Et si dicatur quod unum est qui occasionem dampnum dat, positive agendo, non pure obmittendo, probatur quod ymo obmittendo saltem in conspectu Dei quis possit dici dampni culpabilis. Et probatur hoc aliquis dictis doctorum, Extra, De iniuriis et dampno dato, capitulo “Si culpa” dicens158: “Si culpa tua datum est dampnum vel iniuria irrogata, sive aliis irrogantibus forsan opem tulisti, aut hec imperitia tua sive negligentia evenerunt, iure super hiis satisfacere te oportet, nec ignorantia te excusat.”
Et sic videtur specialiter ex dictis in hoc argumento preter ultimum dictum quod non videtur multum ad propositum satis sequi quod fideles catholici specialiter potentes obviare presenti scismati et in*** remedium apponere et non apponunt159, non carent culpa, ymo videntur favere scismati et occasionem eius dare, obmissive160.
Ex quo ulterius videtur ulterius sequi quod indifferentes seu neutram partem scismaticis se quodammodo minus male, sed arguat se videntur habere, quia solum obmissive, non positive dant occasionem, et si omnes catholici sic se habuissent a principio, ut videtur, probabile illa scisma sedatum fuisset.
Et quod in Canonem liceat inferioribus superioribus non obedire, quinymo liceat prelatis repugnare et ipsos accusare cum debitis circumstantiis. Et quod hoc ad ***dum pertineat et Dei timorem patet per 161, 2, questio 7, capitulo “Sicut” sunt* bentem* episcopis universis sic: “Sicut laudabile discretumque est honorem exhibere prioribus, ita rectitudinis et Dei timoris est, si qua in eis sunt que indigent correctione, nulla dissimulatione postponere, ne totum quod absit corpus morbus invadat, si languor162 non fuerit curatus in capite.” Et ista obviatio ad sedationem scismatis et discretionis de capite videretur competere fidelibus et simplicibus qui positive ad sedationem scismatis huius agere non possunt.163
Item164, quilibet catholicos seu fidelis tenetur de necessitate salutis165 ad virtutem iustitie, igitur quilibet talis166 tenetur obviare presenti scismati167 seu super illo pro posse remediare. Antecedens notum, quia quilibet tenetur esse iustus, et consequentia videtur posse probari per diffinitionem iustitie datam a libello De copia verborum seu de quatuor virtutibus sic dicentis: “Iustitia est nature tacita conventio in adiutorium multorum inventa. Iustitia enim non nostra conventio, sed divina lex est168 et vinculum societatis humane. Qui ergo hanc sectari desideras. Deum prius time et ama, ut ameris ab eo.” Hec autem sunt de necessitate salutis. “Amabilis autem illum si in hoc imiteris, ut velis omnibus prodesse, nulli nocere.” et quibusdam interpositis, “iustus enim ut sis, non solum non nocebis, sed nocentes prohibebis. Nam nulli nocere non est iustitia, sed alieni abstinentia.” Ex hac descriptione sequitur quod quilibet iustus tenetur non solum nocere, sed nocentes prohibere et impedimenta et nocumenta remediare maiorem nociva pati et unitati. Nam, ut in descriptione dicitur quod “divina lex est et vinculum societatis humane”. Non enim solum169 iustus fidelis et catholicus tenetur de necessitate salutis omni modo sibi possibili congruenti et rationabili obviare periculis fidei imminentibus orbi, regioni, regno aut civitati vel soli homini, ymo omnis iustus etiam ubi non est periculum fidei, sed tantum170 infrictio societatis humane tenetur obviare huius infrictionem et conservare partem et unitatem humane societatis. Nam tenetur vitare desolationem171 humanam que sequitur ad huius divisionem. Unde Salvator, Matthei 12: omne regnum contra se divisum desolabitur et omnis civitas vel domus contra se divisa non stabit. Et causa potest assignari divinam desertionem qua desit communitates divisas. Non enim est Deus distentionis, sed pacis concordare et unitatis universali etiam divisione leditur tantas, ymo excluditur manifeste et generantur odia, rixe, discordie172 que sunt opera carnis, de quibus Apostolus ad Galatas 5: manifesta sunt opera carnis, que sunt fornicatio, etc. et infra: veneficia, inimicitie, contentiones, emulationes, ire, rixe, distentiones, secte, etc. que predico vobis sicut predixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, etc.
Prime Corinthios 3: Cum enim sint inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat: Ego sum Pauli; Ego sum Appollo, nonne homines estis? scilicet carnales; Quid est Appollo? quid est Paulus? et infra: nemo glorietur in hominibus, etc.173
|P1 234v| Ulterius174 ad principale propositum arguitur videlicet quod quilibet catholicus pro posse omni modo licito tempore et loco175 et congruis176 tenetur obviare presenti scismati et super eo remediare, quia quilibet tenetur liberare proximum ab errore dampnabili. Certum est autem quod in isto scismate cadit error et si non hereticalis, tamen dampnabilis. Igitur patet intentum. Assumptum autem probatur sic: nam illud quod est licitum extra tempus extreme necessitatis, tempore extreme necessitatis est debitum, quinymo etiam illud quid extra tempus extreme necessitatis est illicitum177, ut dare pauperi rem alienam, tempore extreme necessitatis fit licitum, sed liberare proximum ab errorem non dampnabili, quid non est extreme necessitatis, est licitum, igitur liberare proximum ab errore dampnabili est debitum, contra quod debitum necessitatis extreme non potest papa precipere nisi per se vel aliter voluerit a periculo liberare. Nichil enim potest papa precipere quod obviat caritati.
Ulterius ad idem potest argui ex quodam tacto in fine quarte rationis presupponendo quandam regulam tactam in sexta ratione, scilicet quod illud quod est licitum extra tempus extreme necessitatis, in tempore extreme necessitatis fuit debitum. Sed non obedire superioribus ad eorum correctionem extra tempus extreme necessitatis, quinymo eius corrigere est fidelibus licitum, patet per , 2, questione 7 scribente episcopis universis “sicut laudabile discretumque est” etc. Quod autem hoc modo sit extreme necessitatis, quia non videtur melior via sedandi scisma quam neuter obedire donec de misericordie alterius eorum extiterit declaratum per iudicem competentem. Quinymo, ut tactum est in predicta ratione, obedientes partibus videntur scisma intrare* quod de necessitate salutis, scilicet scisma intrare vita-re* tenentur. Nam hoc, ut ibidem, scilicet in dicta ratione, hoc videtur esse favere facinori.
Item, unusquisque fidelis tenetur loco et tempore seu locis et temporibus ad fraterna correctionem per supradictam regulam. Nam fraterna correctio ecclesia extra tempus extreme necessitatis est licita, et per consequens, tempore extreme necessitatis est debita. Fraterna autem correctio non solum se extendit ad inferiores et equales178, sed etiam ad superiores. Unde et reprehendit et ei in faciem rescitit, Ad Galatas 2: cum autem venisset Petrus Antiochiam in faciem restiti ei, quia reprehensibilis erat. Unde Sanctus , Secunda secunde, questione 33, articulo 3 dicit sic: “duplex est correctio. Una que est actus caritatis, que specialiter tendit ad emendationem fratris delinquentis que est per simplicem admonitionem. Et talis correctio pertinet ad quemlibet caritatem habentem, sive sit subditus sive prelatus” seu caritatis habere debentem. “Est autem alia correctio que est actus iustitie, per quam intenditur bonum commune, quod non solum procuratur per admonitionem fratris, sed interdum etiam per punitionem, ut alii timeant et a malo desistant. Et talis pertinet ad solos prelatos, qui non solum habent admonere, sed corrigere et cogere puniendo.” Et articulo 4 dicit quod “correctio que est actus iustitie per cohercionem pene non competit subdito respectu prelati. Sed correctio fraterna, que est actus caritatis, pertinet ad unumquemque respectu cuiuscumque persone ad quam caritatem debet habere, si in eo aliquid corrigibile inveniatur.” Et per consequens, unusquisque tenetur ad fraterna correctionem, etiam superioris. Fidelis enim quisque etiam superior altero fideli frater eius debet senseri, debet ***ri potest iure divino, licet humana institutione pater vocatur. Unde Salvator in Evangelio: omnis vos fratres estis. Et patrem nolite vocare vobis super terram, supple qui fratris n*** amittat, unus est enim pater vester, etc.
Unusquisque igitur fidelis omni modo sibi possibili congruenti et rationali179 obligatur corrigere fraternaliter etiam superioris suum quamlibet etiam papam. Et si non verbo, possit facto, scilicet sibi non obediendo aut resistendo, si obmittat debitum sui officii exercicium aut alias non debite intendat saluti fidelium, nec remediet scandalis et scismatibus ad quod vel ad que tollenda tenetur, ut infra probabitur circa finem huius, etc. Alter modus correctionis possibilis videtur per orationem ad Deum, etc.
Media ad conclusionem premissam, scilicet quod quilibet fidelis teneatur omni rationabili sibi possibili tenetur obviare presenti scismati ac super ipso remediare, prout ulterius multiplicari per hoc quod quilibet tenetur ad bonum180 pacis, concordie et caritatis inter fidelem tamquam inter fratres. Item, ad fortificationem fidelium et vitandam debilitationem ipsorum contra infidelem in casu fidei specialiter que causa ad omnes fideles pertinere ostensa est in principio supra.
Scire181 etiam in quo vel in quibus potestas plenaria partialisque, maior aut minor ordinis ligandi et solvendi ligata dudum per potestatem regiminis apostolicis Romanis pontificibus pacificis de consensu fidelium. Clare ex iste dignoscatur, ut sciantur, ad quem vel ad quos in casu quolibet recurrendum.
Hec pro nunc sufficiat in generali pro illa conclusione.182
|P1 235r| Quartum184 folium.
In speciali vero ad quid unusquisque tenetur185 potest dici quod etiam quamcumque fideles impotentes verbo et facto ad remedia rigorosa tenentur saltem compati matri sue ecclesie sic turbate et vivise* tunice in consutili corporique mistico Domini Ihesu Christi. Unde Apostolus186 frequenter inquit: omnis unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra. Unde et ex hoc debemus187 alterum alterius onera portare, ut inpleatur lex Christi. Et impossibile quod dictum est per Apostolum: orate pro invicem ut salvemini, scilicet in unitate Ecclesie catholice extra quam, secundum et alios doctores, non est salus. Unde et simplices catholici seu fideles aliud, scilicet facere non potentem circa remedium presentis scismatis, dicere Deo possunt illud dictum Scripture Sacre188: cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum189 habemus residui, ut ad te nostros oculos dirigamus.
Unde 2 libro Contra epistola Parmeniani et recitatur 23, quaestione 4, capitulo “Non potest esse” sub hiis verbis: “Non potest esse salubris correptio, nisi cum ille corripitur, qui non habet sociam multitudinem. Cum vero idem morbus plurimos occupaverit, nil aliud bonis”, scilicet impotentibus corrigere, “restat, nisi dolor et gemitus”. Et per consequens oratio, ut videtur, et infra: “Cum contagio peccandi multitudinem invaserit, divine discipline severa misericordia necessaria est. Nam consilia separationis et in mania sunt, et perniciosa, atque sacrilegia, quia inpia et superba sunt, et plus perturbant bonos infirmos quam corrigant animosos malos.” Ad dictum igitur est super hiis a simplicibus remedium. De remedio neuter obediendi ad finem habendi concordiam seu declarationem canonicam super presenti scismate quam prelati superiores non sine culpa videntur obmittere, et de qua tactum est arguendo, tacendum est pro nunc, quia190 forsan infra tangentur visio ad quid alii a simplicibus sunt obligati.
Quod191 autem superiores prelati teneantur de necessitate salutis ad sedationem presentis scismatis, probatur quia tenentur ad subventionem temporalem pupillorum et viduarum, igitur a multo fortiori ad subventionem spiritualem cunctorum fidelium vel saltem multorum, scilicet subvenentionem partis errantis. Assumptum patet auctoritate Pape, 87 distinctione, capitulo “Licet omnibus”, ubi dicit: “Licet omnibus de nobis sperantibus non debeamus inquantum possumus nos negare, plus tamen viduarum et pupillorum192 causas inpensius duximus exequendas, quas tueri a nobis vel ab omnibus divina manifestat assertio.” Scriptum est enim: religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hec est visitare pupillorum et viduas in tribulatione eorum193, etc.
Item, prelati tenentur resistere ecclesiam spoliare volentibus quo ad bona temporalia, igitur tenentur resistere eam dissipantibus spirituali. Consequentia nota, assumptum patet de Onia summo sacerdote qui bene et constanter restitit Theodoro volenti spoliare templum Domini et auferre deposita pupillorum et viduorum, 2 Machabeorum 3.
Item, prelati tenentur ad custodiam vite subditorum et vitanti eorum mortem, igitur tenentur pro vita subditorum spirituali laborare ad sedationem presentis scismatis. Consequentia nota, assumptum probatur per Super Ezechielem, Omelia 11, dicentis: “ubi subditus ex sua culpa moritur, ibi qui preest, quoniam tacuit, reus mortis habetur vel tenetur.” Ipsis namque prelatis de quolibet suo subdito a Deo dictum est vel dici potest custodi mihi virum iustum quod si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima illius, Regum, etc.
Item, prelati tenentur Papam corrigere de errore heretico, igitur tenentur eum corrigere de crimine scismatico. Assumptum patet quia aliter Papa non posset accusari de heresi, cuius oppositum posset probari multipliciter. Et consequentia nota. Nam in huius scismate est heresis vel ad ipsum sequitur heresis, ut alibi tangitur, et esto quod non sit ibi directe heresis, est in error dampnabilis in parte errante ex inobedientia ad veram Romanam Ecclesiam, “que disponente divino ceterorum caput est et magistra”. Saltem ad hoc tenentur prelati partis errantis, nec excusat eos propius error si consimiliter plebi errent. Nam de culpa sua194 nullus debet comodum reportare. Unde Salvator: si195 cecus ceco ducatum prebeat, ambo in foveam cadunt. Tales autem ceci sunt, et duces cecorum.
Et quod omnes196 prelati tacentes circa presens scisma et dissimulantes peccent dampnabiliter, et specialiter prelati partis errantis, videtur quia sunt fautores scismatis, et per consequens, sunt obnoxii scismatice pravitatis. Probatur auctoritatibus sanctorum patrum quasi* alique tacte sunt supra. Unde , 83 distinctione, capitulo “Error” ubi dicitur quod “Error, cui non resistitur, approbatur” et patet idem per verba sequentia: “veritas, cum minime defenditur, oprimitur. Negligere quippe, cum possit perturbare perversos, nihil aliud est quam favere vel fovere. Nec caret scrupulo societatis occulte, qui manifesto fascinori desinit obviare”, que allegata sunt supra generali de omnibus fidelibus, specialiter tamen in prelatis locum habet. De quibus Propheta inquit: super muros tuos Ierusalem posui custodes, etc.
|P1 235v| Ad197 idem, , 83, capitulo “Consentire”, dicens: “Consentire videtur errori qui ad resecanda que corrigi debent non occurrit.” Unde in talibus qui tandem consentire videtur modo agentis et consentiendis, pari pena puniunt, et per consequens, pari peccato et delicto peccant, cum iuxta: mensuram delicti198 debeat esse plagarum modus; Apostolus, Romanos 1: non solum qui faciunt eam, sed qui consentiunt facientibus digni sunt morte.
Et quod tacens qui prohibere potest, puta prelatus potens obviare scismati, sic sensendus* fautor scismat. Probatur per locum a minori, quia, qui potest prohibere iniectionem violentam manuum in clericos vel in clericum est fautor iniectionis, ac eandem penam cum iniciente incurrit, igitur sic erit in proposito. Assumptum199 probatur auctoritate , que200 habetur Extra, De sententia excommunicationis, capitulo “Quante”, dicens: “Quante presumptionis in rectores ecclesie manus inicere violentas”, et infra: “Ne autem solos huiusmodi violentie auctores aliquorum presumptio extimet puniendo, facientes et consentientes pari pena plectendos catholica condempnat auctoritas, eos delinquentibus favere interpretans, qui, cum possint, manifesto fascinori desinunt obviare.” Ubi dicit Gloza quod hoc debet intelligi de prelatis.
Et201 , ut habetur 86 distinctione, capitulo202 “Culpam” inquit sic: “Culpam procul dubio habet qui quod potest corrigere neclegit emendare. Scriptum quippe est: non solum qui faciunt, sed qui consentiunt, facientibus participes indicantur. Et liberat prospera qui ab afflictis pellit adversa. Et negligere, cum possit perturbare perversos” etc. ut supra , 83 distinctione, capitulo “Error”, usque ibi “desinit obviare”. Et consequenter dicit: “Et probat se odisse vicia, qui condempnat errantes. Nec relinquit sibi203 locum deviandi, qui non pepercerit204 excedenti. Et primus innocentie gradus est odisse nephanda. Et latum pandit delinquentibus aditum, qui iungit cum pravitate consensum. Et nihil prodest alicui non puniri proprio, qui puniendus est alieno peccato.”
Item205, distinctione 83, capitulo 1, et allegatum est supra: “Non est grandis differentia si letum inferas vel admittas. Mortem enim languentibus probatur infligere, qui hanc, cum possis, non excludit”.
Item206, , 86 distinctione, capitulo “Pasce” dicit: “Pasce fame morientem. Quisquis enim in pascendo hominem servare poteris, si non paveris, occidisti.”
Et207 Papa, Extra, De hereticis, capitulo 2: “qui alios cum potest ab errore non revocat, seipsum errare demonstrat.”
Et208 , 23, questione 8, capitulo 8: “Scriptum enim est quod qui crimina, que potest emendare, non corrigit, ipse committit”, id est, illorum est reus.
Et209 , Extra, De homicidio, capitulo “Si dignum” scriptum est, scilicet Proverbiorum 24 quod “qui potuit hominem liberare a morte, et non liberavit, eum occidit.”
Et sic patet quod necligentes sunt dicendum faventes interpretative210 ex quo ulterius patet per locum a minori quod multo magis consentientes positive et formale211 etc.
Et212 ad hoc plures auctoritates potest adduci. Unde , et habetur 23, questione 4, capitulo “A malis”, ubi dicitur: “Duobus modis non te maculat malus: si non consentias, et si redarguat. Hoc est non communicare, non consentire; communicatur quippe, quando facto alicuius quis consortio voluntatis vel approbationis adiungitur.” Et sequitur ad propositum etiam necligentium tantum: “Neque ergo consentientes sitis malis, ut probetis; neque necligentes, ut non arguatis; neque superbientes, ut insultantes arguatis.” Sed supple caritative.
Prelati ergo consentientes errori, scilicet prelati partis errantis, maxime sunt fautores scismaticis et potissime, si sint defensores et promotores, et plus aliis ponant et plus, per consequens, puniendum. Unde Papa, 24, questione 3, inquit: “Qui aliorum errorem defendit multo est dampnabilior illis qui errant, quia non solum ille errat, sed aliis offendicula errorum preparat et confirmat.” Idem ponit in alio casu, unde Ad Macedonium, et habetur 23, questione 5, capitulo “Cum homo”, ubi dicitur quod “aliquando qui causa mortis fuit potius est in culpa quam ille qui occidit213; velud si quispiam decipiat fideiussorem suum, atque ille pro isto supplicium legitimum luat.” Sed hic casus non videtur efficax probatio. Ad exemplum ponit Papa , 96 distinctione, capitulo “Duo sunt”, dicens: “Beatus Innocentius Papa Archadium imperatorem, quia consensit, ut Sanctus Iohannes214 Chrisostomus a sua sede pelleretur, excommunicavit.” Super quo dicit Gloza ‘consensit215’: “argumentum consentientem maiori pena astringi quam facientem”; maxime prelati et superiores, quia ad plura et maiora et magis obligantur quam simplicem et subditi, “cum enim augentur rationes crescunt donorum” etc. in Omelia de confessoribus episcopis. |P1 236r| Idem216 patet per , 11, questione 3, capitulo “Qui consentit” ubi217 recitatis que dicta sunt dicitur: “Hinc etiam alius Pater ait: si quis alterius errori consentit, sciat se cum illo simili modo culpabilem”.
Item, ille cuius consilio seri cooperatore homicidium committitur dicitur homicidia. , et ponit distinctione 1, capitulo “Periculose” ubi dicitur sic: “Periculose se decipitur qui extimant eos tantum esse homicidas esse qui manibus homines occidunt et non potius eos per quorum consilium et fraudem et exonerationem homines extinguntur. Nam Iudei nequamquam Dominum propriis manibus interfecerant, sicut scriptum est, nobis non est licitum interficere quamquam, sed tamen illis Domini mors imputatur, quia ipsi ligna interfecerunt dicentes ‘crucifige, crucifige eum’. Unde unus Evangelista dicit Domini esse crucifixum hora tertia, alius hora sexta, quia Iudei crucifixerunt eum hora tertia lingridi* milites hora sexta manibus.”
Ad idem, , Extra, De pungnantibus clericis in duello, capitulo “Habentius” dicit: “Homicidium etiam tam facto quam precepto sive consilio aut defencione non est dubium perpetrari.” Et hoc idem ibidem dicit Gloza et capitulo “Si quis viduam”, distinctione 50, dicitur: “Similiter si homicidii aut facto ut miles aut precepto ut iudex aut consilio ut assessor aut defensione evitabili post babtismum conscius fuerit et per aliquam subieptionem ad clericatum venerit, deiciatur, et in fine vite sue communicationem tamen modo accquirit” etc.
Ex hiis patet quod non solum facto homicidium committentes sunt dicendi homicide, sed consentientes, et homicidio modum predictis dicendi sunt homicide. Et sic de heresi et aliis peccatis videtur dicendum quod intelligendum est quod sunt dicendi homicide, id est rei homicidio218, sicut “qui vidit mulierum ad concupiscendum eam iam metatus est in corde suo” etc. Et sic videtur dicendum de heresiis quod consertive tenet hereticis ut heresis publicent aut diffiniant etiam si non credant illis heresibus rei sunt criminis heresis sic et219 de scismaticibus videtur dicendum220. Igitur, quilibet de necessitate salutis sue tenetur talibus non consentire, quinimmo, si ad hoc221 potens fuit, tenetur impedire talia et maxime si sibi incumbat ex officio comisso sibi assumpto, qualiter videtur esse sentiendum de prelatis222 “quos non debet pudere” sed iura “proprios errores corrigere qui in hoc positi sunt, ut aliorum corrigant errores”.
Quod confirmatur: nam in presenti scismate intervenit mors spiritualis incorporabiliter fugibilior corporali, et non solum unius persone, sed plurem comitatum regnorum etc. in parte errante. Et vero Summo Pontifici et Romane Ecclesie non obediente, ut quelibet partium tenet et, per consequens, quilibet catholicus ad hoc potens tenetur tali morti obstante spirituali obiciare de necessitate salutis. Tales autem ad hoc porentes videatur esse vel debent esse prelati Ecclesie.
Et si respondeat unusquisque prelatus223 se non posse obviare, isti respontionem potest replicare, quia et si nullus unus prelatus potest remediare toti scismati, potest tamen remediare pro parte, scilicet in sua diocesi. Item224, et si nullus huius prelatus potest remediare, tamen tota multitudo prelatorum potest remediare225 et non remediat, igitur huius multitudo prelatorum in hoc casu peccat et, per consequens, quilibet similarum prelatus, quia non videtur magis ratio de uno quam de alio; plus tamen primates, deinde archiepiscopi, deinde episcopi, sed quod magis vel minus vel pluribus vel paucioribus presunt etc.
Et si dicatur quod hoc verum est de prelatis partis errantis, potest obici quam quamvis hoc clarum videatur de istis, scilicet prelatis partis errantis, et specialiter de promoventibus partem suam errantem actum per alicas rationes supratactas, videtur verum esse de omnibus etiam alterius partis non errantis prelatis, quia226 quamvis non ex invincro* sibi227 officio non teneantur providere errori non sibi subditorum, tamen ex caritate qua tenentur diligere quemlibet proximum suum et ex precepto de dilectione et ex misericordia ad cuius opera tam corporalia quam spiritualia quisque tenetur loco et tempore oportunis, ut tactum fuit supra et probatum de quolibet catholico ac fideli tenentur similiter ipsi prelati providere saluti etiam non sibi subditorum228, quia hoc “debent velle facere alteri quod vellent vel velle debent sibi fieri”.
De obligatione vero huiusmodi prelatorum saltem responsionem suorum subditorum et in Decretis et in Scriptura habetur. Unde Papa, et habetur 86, capitulo 1, sic dicit: “inferiori culpe ordinum ad nullos magis referendum est quam ad desides et necligentes rectores qui multam sepe miterunt pestimentionem dum austeriorem dissimilant adhibere medicinam” ad quam exhibendam in sibi subditos tenentur iuridice ex sibi assumpto gradu pastoratus vel cuius in quo fueribus* proximos suos ex caritate tenentur ad fraternam correctionem et alia misericordie opera caritatis et preceptorum etc.
|P1 236v| Item, 43, capitulo “Ephesiis” dicit sic: “Ephesiis Paulus dicit inde sunt manus mee a sanguine omnium verum” etc. usque ibi “quia cum interpretatione delinquentes noluerit eos proculdubio pastor occidit.”
Item, quia tales non defendunt gregem sibi comissum, a lupis crudeliter invadentibus, et sicut sunt sicus “canes muti non valentes latrare” de quibus Dominus per prophetam Ysaiam, 56: omnis bestie agri, venite ad229 devorandum etc. speculatores eius ceci omnis noscierunt universi canem uniti non valeant latrare.
Sunt etiam iuxta vocem dominicam non pastores, sed mercenarii, Iohannem 10 bonus pastor animam suam ait pro omnibus suis vel **anus autem et cuius non sunt oves proprie videt lupum venientem et fugit, quia non est ei cura de omnibus. Omnis enim huius que sua sunt querunt non que aliorum, ex quo monstrant clare se cacitate cavere. De qua Apostolus cu* 13 dicit quod non querunt que sua sunt.
Et 24, questione 3, capitulo “Illud” inquit hic “Illud230 sane prelatum michi displicere significo” etc. usque ibi “abicienda prorsus pestifera hec a sacerdotali vigore patina est que sibimet procedo aliorum peccatis non partit.”
Item, carnes putrede a corpore sunt resecande ab eo qui corpus ovibus gerit ne totul corpus corrumpatur et ovis morbida et scabiosa repellenda est a caulis per illum qui caularum eternum gerit, teste qui, ut legitur 45 distinctione, capitulo “Resecande” dicit ut tactum est: “Resecande sunt” etc.
Item231, episcopi et prelati voce prophetica iubentur exire spiritualiter ab omnibus malis et recedere ac eos non tangere. Ysaia ly: Recedite. Recedite hinc pollutum, nolite tangere exire de medio eius in divini qui fertis vasa Domini. Quod exponens De verbum Domini, et habetur 23, questione 4, capitulo 1, ubi sic dicitur: “Tollerandi sunt mali pro pace, nec corporaliter ab eis recedendum, sed spiritualiter” etc. usque “hoc ergo est exire ore non parcere, hoc est in mundum non tangere voluntate non consentire.”
Et de obligatione prelatorum ad resecanda peccata et ad resistendum pro viribus, specialiter de peccatis tangentibus fidem et Ecclesie statum. Unde232 7, questione 1, capitulo hoc tunc sic scribitur: “cum vero non tantum prelatorum, sed totius Ecclesie salus queritur, et fides impugnatur, necesse est ut ex adverso ascendant, scilicet prelati, et in die belli seipsos mutum opponant pro domo Dei; animas suas ponant pro omnibus suis, ut exemplo sue passionis attendint quos233 sermone doctrine diutius confirmare non valent.” Pro hiis dicit Christus Matthei 10: nolite arbitrari quod venerim pacem mittere in terram. Et Luce 12: putatis ne quod pacem veni mittere in terram. Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Et loquitur de pace temporali et corporali et de gladio temporalis persecutionis. Unde Apostolus: omnis qui pie volunt in Christo, ipsi persecutionem patientur, et specialiter prelati, su debitum suum circa officium suum, et zelare locum commune, ut tenentur nulli dubium persecutionem234 paterentur, si se muros opponerent pro domo Dei.
Et quod ad hoc teneantur de necessitate sue salutis, in pluribus locis demonstrat. Eis namque dicitur Ysaie 58: clama ne cesses usque ibi domui Iacob peccata eorum. Alibi super muros235 tuos posui custodes etc. Sed quod ad hoc teneantur de necessitate salutis, scilicet ad exponendum tanquam muros pro domo Dei. Nam pro hoc defectum implicatur eis Scriptura ve, scilicet eterne dampnationis. Unde Ezechielem 13: ve prophetis Israhel insipientibus qui secuntur spiritum suum et nichil vident quasi vulpes in desertis prophete tui Israhel. Et sequitur ad propositum, quibus dicitur hos236 reprehendendo non ascendistis ex adverso, neque opposuisti murum pro domo Israhel. Et 33: si speculator vidit gladium et non ceciverit buccina etc. usque ibi sanguine autem eius de manu speculatoris requiram. Aliter prelato uniterque dicitur custodi michi virum istum etc.
Et de bono prelato dicitur Ezechielem 3: filii hominis speculatorem dedi te donum Israhel etc. multa usque ibi cum autem animam tuam liberasti. Ieremie 6: speciose et delicate assimilavi filiam Syon, scilicet Ecclesiam. Et in Ieremia: pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt. Malachie 2: o sacerdotem, si volueritis audire etc. usque ibi labra sacerdotis etc. legem de ore eius exquiram etc. quia angelus Domini exercituum est.
Ad237 hoc idem sunt iura canonica, Extra, De officio iudicis ordinarii, capitulo “Irrefragabili” ubi dicitur: “Irrefragabili constitutive sanximus ut ecclesiarum prelati ad corrigendos subditorum excessus maxime clericorum et ad reformandum mores prudenter et diligenter intendant ne sanguis eorum de suis manibus requiratur.” Ad hoc igitur tenentur prelati de necessitate sue salutis, igitur a multo fortiori tenentur ad reformationem status universalis Ecclesie, quia bonum commune preferendum est, et, per consequens, tenentur de necessitate salutis ad remediandum238 iuxta posse ad remediandum super presenti scismate, quod erat probandum.
Hoc de prelatis.
In processu de prelatis potest assumi unum principium simile cuidam superscripto quo dicebatur quod illud quod extra tempus necessitatis est licitum, tempore necessitatis extreme fit debitum. Similiter hic potest assumi taliter quod subditis est licitum et debitum super eronationis in prelatis fit debitum, quia ubi simplicem peccant venialiter, superiorem peccant mortaliter. “Cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum239. Tanto ergo humilior” etc. in Omelia.240
|P1 237r| Sextum folium.
Quid242 autem sit agendum pape in presenti casu de necessitate sue salutis seu ad quid agendum243 circa hoc tenebatur de necessitate salutis? Notum est primo de non vero papa quod resignatio non sibi competit, quia, ut dicunt iuriste viri quod non competit resignationem locus non est, sed debet de necessitate sue salutis supersedere ab iniusto exercitio officii non sibi competit et puniet agere de iam factis iniuste244.
Quid autem verus papa debeat facere cum a magna parte fidelium sit reputatus non papa diffamatus de intrusione et de iniusto exercitio papalis officii. Arguunt aliqui245 quod tenetur se submittere de necessitate salutis aliorum iudicio etiam inferiorum iudiciis. Et arguunt sic: utilitas communis et propria sunt preferende malitie proprie et aliene omnique utilitate proprie temporali, sicut pro causa rescribit Papa 246 cuidam episcopo, 7, questione 1, capitulo “Scias frater” dicens “Nam plurimorum utilitas unius utilitati aut voluntati preferenda est.” Hoc quoque probat 247 in Registro et ponitur 8, questione 1, capitulo “In Scripturis” sub hiis verbis: “Si enim unigenitus Patris pro explenda utilitate omnium de secreto Patris ad publicum nostrum egressus est, nos qui dicturi sumus, si secretum nostrum preponimus utilitati proximorum248? Quies utique appetenda est, et tamen pro multorum salutem aliquando postponenda. Nam sicut toto desiderio debemus occupationem fugere, ita si desit qui predicet et occupationis onus libenti necesse est humero subire.” Ex quibus verbis sequi videtur quod, sicut quies propria, que est bonum proprium delectabile, ita utilitas propria, que est bonum comodi proprium, ac honor proprius, qui est bonum honestum proprium vel bonum honorabile. Triplex enim ponitur genus: boni delectabile, utile, et honestum, que propria sunt bono communi postponenda.
Et preterea 249 Papa talem cuidam episcopo legitur dedisse rescriptum, 25, questione 1, dicens: “Que ad perpetuam ordinata sunt generaliter utilitatem nulla conmutatione varientur, nec ad privatum trahantur commodum que ad bonum commune sunt prefixa, sed maneant termini, quos constituerunt Patres, ne iniuste rapiatur alienum, sed intra fines proprios atque legitimos, prout quisque valuerit, in latitudine se exerceat karitatis.” Que non querit que sua sunt, I Corinthios 13.
Utilitas ergo communis et propria preferenda est utilitati solum proprie, et multo magis est preferenda malicie proprie et aliene, sed Papa, quem multitudo fidelium dubitat esse proprium ac opinatur intrusum atque iniuste exercere officium gradus papalis dignitatis submittendo se iudicio aliorum procurat utilitatem propriam et communem, quia procurat declarationem veritatis et iustitie, et hec utilitas non impedit propriam quamque veram250 utilitatem, etiam si contra ipsum veritas declaretur, dicente Salvatore: quid enim prodest homini, si universum lucretur anime vero sue detrimentum paciatur?251
Si vero pro ipso veritas et ipsum habere ius declaretur seipsum a crimine de quo suspectus habebatur, liberabit suspicantium que contra ipsum ignorantiam seu forsan maliciam confutabit et exemplo sue submissionis humilis subditos edificabit universos dum zelo veritatis et iustitie non refugit iudicium subditorum, sicut et Salvator noster, ut exemplum humilitatis mutue suis daret, lavit pedes discipulorum suorum, dicens finaliter: Scitis quid fecerim vobis? etc. Si ego, Dominus et magister, lavi pedes vestros, et vos alter alterius debetis lavare pedes, id est affectionem, etc.
Sed252 contra, quod propria nullo modo teneatur se submittere iudicio alienorum, scilicet subditorum, quia tunc pro qualibet iniuria subditorum illata ac pro quoslibet crimine sibi imposito ad hoc tenetur quod probatur falsum ex dictis , De vita clericorum, recitatis 86 distinctione, capitulo “Quando” sub hac forma: “Quando necessitas discipline in moribus cohercendis dicere vos verba dura compellit, etiam si ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur, ut vos a subditis veniam postuletis, ne apud eos, quos oportet esse subiectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas.” Ex hiis patet quod, quando prelatus excedit modum correptionis non oportet quod petat veniam a subditis, et tamen petenda est venia ab omnem domino qui novit eos quos forsan plus iusto correptionis quam benevolentia diligatis.
Et, per consequens, si prelatus etiam culpabiliter apud Deum modum excedat correptionis in subditos, non debet a subditis veniam postulare. Ergo multo magis Papa253, si inpetratur de falsa crimine, non oportet quod aliorum iudicio se submittat254 de necessitate salutis sue, licet hoc supererogando posset facere.
Respondi255 potest huic obiectioni quod non est simile de excessu correctionis in personam aliquam vel personas alicas similares, aut de illis illata iniuria vel de illis illatis iniuriis. Et de opinione unius magne communicatis et magne seu maioris partis totius Christianitatis, contra Papam de suo iure papatus et de incertitudine huius, utrum forsitan apud omnes, paucis exceptis inclusi*, enim casu videtur papam debere facere quisquis potest licite pro salutem dubitantium, cum pastor bonus habens oves centum, una perdita, dimissis nonaginta novem, in deserto ovem predictam debeat centesimam256 querere et ad gregem reliquum propriis humeris reportare, ut Veritas evangelica contestatur.
|P1 237v| Ulterius257 ad idem: nam258, si in premisso casu de dubietate iuris papatus a multitudine, papa se submiserit aliquorum arbitriorum aut aliorum iudicio et fuerit accusans seu accusator qui in probatione defecerit Papa tenetur ulterius se purgare, specialiter si Papa huius fuerit de tali iniustitia apud bonos et grues enormiter diffamatus, ita quod apud Catholicos sit extortum grave scandalum, inclusi* in quam casu ut nonnullis videtur, Papa teneretur vel tenetur se purgare de necessitate salutis, si non possit aliter suam famam recuperare.
Probatur259: quicumque suam famam tenetur servare sanam, integram et illesam, si potest, etiam si absque culpa sua et necligentia lesa fuerit vel deperdita, de necessitate salutis recuperare et resarcire ac260 reparare tenetur; sed Papa tenetur ad primum; igitur tenetur ad secundum, et per consequens, si non potest aliter quam per purgationem, tenetur ad illam.
Assumptum patet per qui, ut legitur 12, questione 1, capitulo261 “Nolo”, dicit sic: “Nolo, ut aliquis de nobis inveniat occasionem male vivendi. Providemus enim bona, uti ait Apostolus, non tantum coram Deo, sed coram omnibus hominibus. Propter nos fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Due res sunt, conscientia et fama. Conscientia est necessaria tibi, fama proximo tuo. Qui confidit conscientie sue et famam suam necligit, crudelis est.” Et per consequens, si Papa diffamatus de crimine non se purgat, crudelis est, etc.
Item, ut legitur 11, questione 3, capitulo “Non sunt audiendi”, ubi dicitur sic, sub auctoritate : “Non sunt audiendi, sive viri sancti sive262 femine, qui quando reprehenduntur in aliqua necligentia, per quam fit ut in malam veniant suspicionem, unde vitam suam longe abesse sciunt263, dicunt coram Deo conscientiam sufficere sibi, existimationem hominum non solum inpudenter, sed etiam crudeliter contempnentes, cum occidant animas aliorum, (quibus secundum suam suspicionem quasi turpis, que casta est, displicet vita sanctorum), et proinde blasphemantiam, vel etiam imitantium non quod vident, sed quod putant. Proinde quisquis a criminibus flagiciorum atque fascinorum vitam suam custodit, sibi benefacit; quisquis autem famam suam etiam suam custodit, etiam in aliis misericors est. Nobis enim necessaria est vita nostra, aliis fama nostra.”
Ex hiis sequitur quod quilibet Catholicus debet custodire famam suam illesam et plus aliis Summus Pontifex, qui pre aliis est astrictus aliorum profectibus spiritualibus, et per consequens sequitur quod Papa diffamatus de scismate ac intrusione ex ambitione tenetur de necessitate salutis famam suam resarcire et reparare submittendo se iudicio etc. purgandoque vel forsan, ut tangetur, ad tollendam infamiam de ambitione tenetur papatui resignare264.
Item265, non minus est obligatus Papa bonis et modestis satisfacere, apud quos est diffamatus de intrusione et ambitione graviter quam detractoribus malivolis et malignis, ne etiam boni scandelizentur et malam de eo gerant opinionem. Sed ad secundum tenetur teste , qui, ut legitur 11, questione 3, capitulo “Inter verba” dicit sic: “Inter verba laudantium sive vituperantium semper recurrendum est” ad conscientiam vel ad vitam, “et si in ea non invenitur bonum, quod de nobis dicatur, magnam tristitiam generare debet; et rursum si in ea non invenitur malum, quod de nobis dicatur, in magnam debemus letitiam prosilire. Quid enim, si homines nos non laudant et conscientia liberos nos demonstret? Audiamus Paulum dicentem: Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Iob quoque dicit: Ecce in celo testis meus. Si ergo nobis est testis in celo et testis in corde, dimittamus foris loqui stultos quod volunt. Quid enim aliud detrahentes faciunt, nisi quod in puluerem sufflant, et in oculos suos terram excitant”. “Vocandi266 tamen sunt etiam ipsi et tranquille admonendi, et eis satisfieri modis omnibus debet, scientes quod Iudeis veritas dicit illud: Ne forte scandalizemus eos etc. Si autem satisfieri ex veritate noluerint, habet consolationem, quam in Evangelio aspicias. Cum enim Domino dictum fuisset: Scis, quia audito hoc verbo scandalizati sunt ludei? Respondit: Sinite illos, ceci sunt duces cecorum. Paulus quoque ammonet, dicens; Si fieri potest, quod ex vobis est267, cum omnibus caritatem pacem268 habentes.” Et “hoc difficile esse prospiciens, premisit: si fieri potest. Et subiunxit. quod fieri potest, dicens quod ex vobis est, quia si nos in mente caritatem erga odientes nos servare cupimus, etsi illi nobiscum pacem non habeant, nos tamen cum illis sine dubio caritatem et pacem habemus.”
Ex hiis patet quod quisque inter eis a detractoribus malivolentis et malignis diffamatus mundicie debet ipsis modis omnibus quibus potest sacrificare, igitur multo magis Papa, si fuerit diffamatus, apud unos bonos et modestos de incursione et ambitione gradus apostolici, debet illis sacrificare et, si non potest aliter quam per purgationem, ad illa tenetur. Et si non posset per illa, tenetur ad resignationem saltem, si vult plene purgare aliorum suspicionem et diffamationem de ambitione gradus apostolicus officii ac presidencie apostolice.269
B. Exemplum de resignatione papatus, videlicet quod Romanus Pontifex potius debet resignare papatum, quam, quod Ecclesia maneat sic divisa, posset poni de illis duabus mulieribus contendentibus coram de quodam puero cuius esset illarum, esset etc. Pia et vera mater maluit resignare puero quam quod pueri dederetur, dicens: da illi infante vivum, etc. possent ad propositum applicari, scilicet sententia similis sententie Salomonis: hec est mater eius. Sic hic forsan diceretur: hic270 est pastor eius † *us *teretur distinctioni: date igitur illi infantem vivum, etc.271
|P1 238r| Septimum folium272
Unde capitulo 35, 6 libri Ystorie scilicet ecclesiastice sic scribitur273: et “Dyonisius Novato salutem. Si invitus, ut ait, in hoc venisti, ostendes in eo, si desinas volens. Oportuerat quidem etiam omnia pati, ne scinderetur ecclesia Dei, et erat non inferior gloria sustinere martirium, ne scinderetur ecclesia, quam est illa, ne ydolis immoletur, ymo secundum meam sententiam magis hoc puto esse martirium. Illic namque unusquisque pro sua anima, in hoc vero pro omni ecclesia martirium sustinet, sed nunc sive tu persuadere, sive etiam cogere portes fratres redire ad concordiam, maius in tibi erit emendationis meritum quam fuerat culpa commissis, quia illud iam non imputabitur, hoc etiam dignum laude dicetur. Si vero illi in incredulitate permanserint, salvans salva animam tuam. Vale, pacem desiderans, quam tibi inprecor.” Ex hiis clare argui potest.
Et274 si dicatur quod iste Novatus erat intrusus non rite electus et verbo ratio non valet, respondetur quod, ymo quia Dyonisius non arguit ipsum debere resignare seu supersedere ab exercitiorum pontificatus, nisi propter unitatem ecclesie cum pacem concordiam habendam. Et ad huius unitatem et pacem verus papa equaliter tenetur, ymo magis tenetur intendere saluti fidelium, cum sit Christus pastor. Bonus enim pastor animam suam ponit etc.
Etiam, quia “cum augentur dona, rationes crescunt donorum. Tanto igitur humilior atque ad serviendum Deo promptior debet quisque esse in opere quanto obligatorum se conspicit in reddenda ratione.” Verus275 igitur pastor ecclesie obligatior est in reddenda ratione, ergo debet esse humilior et276 opere ad serviendum Deo promptior ad martirium premonstrando vel gradui suscepto designando, si aliter unire non potest gregem dominicum, etc. Vide in fine precedentis folii, A extra277.
Ad idem, quicumque diffamatus de crimine recusat purgari, cum non possit aliter innocentiam mostrare, peccat mortaliter. Nam scandelizat infirmos quod est peccatum mortale, Matthei 18: quicumque sacandelizaverit unum de pusillis etc. et, per consequens, cum papa teneatur vitare mortale peccatum, diffamatus de crimine incursionis tenetur se purgare.
Sed278 forsan posset quod hic est scandalum acceptum non datum. Sed contra hoc potest argui videlicet quod sit scandalum datum, quia ille qui ex forma facti se purgare, cum diffamatus est, graviter ipse reddit se suspectum de crimine. Ymo videtur quod reddat se commitum, quia non minus reddit se suspectum, ymo coniunctum, quod ille qui vocatus est ad iudicium nititur subterfugere, cum sit gravius subire iudicium quam prestare purgatorium. Quod autem quicumque subterfugit iudicium reddat se convictum patet Extra, De presumptionibus, capitulo “Nullus” ubi dicitur sic: “confitetur enim de omnibus quisquis subterfugere iudicium dilatationibus putat.” Probatur 11, questione 1, capitulo “Christianus” ubi sic scribitur: “nam manifestum est, eum confiteri de crimine, qui indulto et totiens delegato iudicio” “quia qui iudicium refugit apparet eum de iustitia diffisum” et, per consequens, quodammodo reddit se convictum.
Et magis ad propositum quod diffamatus graviter de crimine teneatur se purgare et, per consequens, papa diffamatus de incursione ex ambitione teneatur se purgare et mostrare suam innocentiam, patet per illud quod scribitur 3, questione 9, capitulo “Decrevimus” ubi dic habetur: “nam manifestum est, eum confiteri de crimine, qui indulto et toties delegato iudicio purgandi se occasione non utitur” et, per consequens, diffamatus de crimine teneatur ad purgationem, si alio modo non potest mostrare suam innocentiam suam, ut tactum est.
Ad idem, quia papa tenetur facere que eidem sunt facilia atque sibi tam spiritualiter quam temporaliter prosunt et quorum oblivio* periculosa foret subditis et nociva, sic est de purgatione huiusmodi cuius facilitas. Patet, si fiat per proprium iuramentum, sicut de iure fieri potest, diffamatus igitur papa teneatur ad purgationem etc.
Item, quicumque tenetur ex debito caritatis exhibere illud quod est minus utile, tenetur exhibere illud quod est magis utile, si sic eque facile et nec sibi, nec alteri preiudicet, sicut qui tenetur pauperem pascere, tenetur eum vestire, si sibi eque facile. Sed papa tenetur ad opera misericordie temporalia et corporalia fidelibus exhibenda, sed utilius est fidelibus quod papa, si fuerit diffamatus de crimine, se purget, quam quod eisdem prestet opera misericordie corporalia, igitur magis tenetur ad purgationem etc.
Ad idem, quicumque tenetur vitare scandala, nec ea suscitare, tenetur scandala suscitanda tollere et sedare, si potest, sed ad primum tenetur papa, aliter non esset immitator Christi dicentis, Matthei 17: ne autem scandelizemus eos etc. nec Pauli prime ad Corinthios 8: quapropter si esca scandelizat fratrem meum, non manducabo carnes in eternum, ne fratrem meum scandelizem, et ad Romanos 14: si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas, et infra: noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem munda mundis, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat, et infra usque ibi: neque in quo frater tuus scandelizatur. Igitur papa tenetur scandala suscitata tollere maxime que de sua persona orta sunt et, per consequens, scismata.
|P1 238v| Ad idem, ille in qui propter vitanda scandala debet obmittere nonnulla bona spiritualia propter multo magis279 vitanda scandala debet perficere bona spiritualia. Papa autem propter vitanda scandala debet obmittere nonnulla bona spiritualia saltem ad tempus, ut predictionem verbi Dei, punitionem malorum etc. Igitur propter ideo* debet perficere bona spiritualia, cuius est purgatio. Sed obici posset isti rationem, quia per ipsam probaret quod ad vitandum scandalum quis teneretur intrare religionem et abdicare omnem proprietatem bonorum temporalium. Respondetur quod instantia non valet, quia intrare religionem etc. est supererogationis opus et, per consequens, ad hoc nullus tenetur purgare autem se graviter diffamato specialiter pape videtur esse de necessitate salutis, ut tactum fuit et probatum.
Ad idem, prelatus280 qui tenetur subditum liberare a minore periculo sive dampno tenetur eum liberare a maiori, si potest. Sed papa quinymo quilibet catholicus tenetur proximum suum liberare a dampno temporali et corporali. Patet per illud Exodo 23: si videris asinum odientis te etc. et Proverbiorum 24: erue eos qui ducuntur ad mortem etc. et illud Psalmi: eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate. Et ista ratio tacta fuit supra.
Contra281 predictam sententiam videntur esse aliqua decreta summorum pontificum, scilicet et , qui, licet se purgaverint, ad hoc tamen minime tenebantur. Unde papa scribens omnibus episcopis, ut recitatur 2, questione 5, capitulo “Mandastis” de modo sue purgationis dicit sic: “Mandastis, ut scriberem vobis, qualiter iurgium contra me suscitatum est sic, ut282 vel aliquando vestro aminiculo pelleretur, et causa mea firmaretur. Scitote me criminari a quodam Basso, et iniuste persequi. Quod audiens Valentinianus Augustus nostra auctoritate synodum congregaret iussit. Et facto consilio, cum magna examinatione satisfaciens omnibus, licet evadere satis aliter potuissem, suspicionem tamen fugiens, coram omnibus me purgavi, me scilicet a suspicione et emulatione liberans; sed non aliis, qui noluerint aut non elegerint sponte formam283 dans.”
Item, papa, ut habetur eadem causa et questione, capitulo “Auditum est” de se dicit idem, sic dicens: “Auditum est fratres carissimi, qualiter mali homines gravia crimina in me confinxerunt. Quamobrem ego Leo episcopus sancte Romane ecclesie purifico me in conspectu vestro coram Deo et angelis eius, quia criminosas istas et sceleratas istas res, quas illi michi obiciunt, nec perpetravi, nec perpetrari iussi. Hoc autem faciens non legem prescribo ceteris, qua idem facere cogantur.”
Ex hiis videtur quod papa diffamatus purgatione non egeat si non velint.
Ad ista persolvendum vel pro responsione ad ista pro intelligibilia premissorum sciendum est quod, sicut notat284 Glossa 11, questione 3, capitulo “In cunctis”, “Infamia inducta ab inimicis non facit vel non inducit purgationem, Extra, De purgatione canonica cum iuventute, et 2, questione 1, “Omnibus”, nec etiam a levibus personis, nec ab illis qui de facili credunt.” Quod etiam testatur , ut habetur Extra, De accusationibus, capitulo “Qualiter et quando” dicens ita “cum prelatus excedit, si per clamorem et famam ad aures superioris pervenerit, non quidem a malivolis et maledictis, sed a providis et honestis, nec semel tantum, sed sepe, quod clamor illuit et diffamatio manifestat, debet” – scilicet superior – “coram ecclesie senioribus veritatem diligentius perscrutari.”
Ex hiis patet quod non propter omnem infamiam necesse est prestare purgationem, quia non propter infamiam ortam ab inimicis et maledicis. Et sic patet responsio ad auctoritate et ex verbis eorumdem auctoritatum.
Notandum285 est etiam quod predicti pontifices non erant diffamati, sed tantum accusati, et ideo non fuit necesse quod prestarent purgationem, quia deficiente accusatore reus non cogitur se purgare286 nisi fuerit diffamatus.
Tertio287 notant taliter respondentes quod predicti pontifices purgando se legem faciendi similiter minime aliis prebuerunt similiter, et summi pontifices in tali casu de iure nature et ex lege divina ac debito caritatis ad hoc necessario sunt a stricti et, per consequens, de necessitate salutis.
Contra primam288 responsionem seu primum notandum ac notatum pro responsione potest argui, nam videtur quod undecumque sit ortu infamia quod indiget purgatione, nam rationes supra inducte sic videntur concludere quod etiam videtur innuere Gloza, Extra, De accusationibus, “Qualiter et quando” dicens sic, unde “satis potest dici quod indicenda est purgatio undecumque procedat infamia saltem propter scandalum. Arguitur infra, De purgatione canonica, “Accedens”.”
Contra secundam289 responsionem videtur quod deficiat, quia, secundum , ut supra allegatum est, etiam detractoribus debet omnibus* modis sacrificari et, per consequens, propter eos debuerunt predicte summi pontifices se purgare.
Tertia290 responsio non videtur valere, quia non solum asserit formam similiter faciendi aliis minime prebere, sed etiam quod aliter potuerit evadere.
|P1 239r| Octavum folium291
Ad primum obiectum vel pro responsione ad primum nodandum, quod aliquando procedit infamia usque ad levos et honestos interdum vero boni providi et honesti nichil mali suspiciantur ex infamia suscitata circa calicem diffamatum. In primo casu sive infamia fuerit orta ex intentio auctore, sive actio malivolo invi-do maledico et vili persona vel a personis suspiciosis et que facile credunt, sive alias undecumque292 prestanda est purgatio. Et de talis diffamatio inducta Glosa293 loquitur de tali videntur294 concludere rationes supra inducte.
In secundo vero casu non tenetur diffamatus prestare purgationem, et in hoc casu loquitur et Glosa 15, questione 3, “In cunctis”.
Ad secundam instantiam videtur dicendum quod detractoribus et inimicis et malivolis satisfieri debet absque periculo et onere satisfacientis quando specialiter habetur spes de eorum correctione. Si vero nullatenus habetur spes de eorum correctione, nullatenus illis debet satisfieri predictam. Ergo summi pontifices debuerunt satisfacere suis detractoribus absque onere purgationis in dicando eis veritatem et mostrando eis ne mendaciter diffament, specialiter si habebatur spes de eorum correctione, et si patet ad secundam instantiam.
Ad tertiam, dicendum quod sigtus aliter potuisset evadere quam purgando se, quia non extitit diffamatus apud provides et honestos et criminator ipsius seu accusator vel diffamator ipsius corrigibilis putabatur.
Ex296 hiis videtur, specialiter ex dictis ad primam instantia, quod in presenti casu, scilicet in scismate presenti, quod297 verus pontifex Romanus, si aliquis duorum talis fuerit vulgariter papa dicendus, tenetur ad purgationem prestandam super infamia de intrusione, nam quilibet amborum reputatur intrusus a viris providis et honestis, ut notorium est, quia a prelatis, regibus et quorumcumque statuum personis non solum a detractoribus inimicis et malivolis et, per consequens, inter eos etiam si quis fuerint Romanus pontifex verus debet prestare purgationem.
Et ex responsione ad secundam instantiam videtur posse dici quod etiam ille qui inter eos est verus Romanus pontifex et, per consequens, eius adversarii errant et possent forte298 dici non providi ac honesti ex eorum errore attamen ipse eis tenetur satisfacere absque periculo et onere suo et sine purgatione mostrando eis quod ab ipsis erronee diffamatur informando eos de iure suo aut alias quovis modo licito super hoc providendo299.
Quod confirmatur, quia verus Romanus pontifex ac, per consequens, universalis primas spirituali Christiani seu cunctorum fidelium pastor universalis tenetur informare fideles de omni eo quod ad eorum salutem pertinere dignoscitur si modo digent informatione300. Modo certum est quod quicumque istorum301 est Romanus pontifex, ipse indicat esse de necessitate salutis cuilibet catholico obedire Romane ecclesie ac vero Romano pontifici. Ergo, si eos super hoc non informat, agit contra conscientiam et edificat ad Gehennam. Ergo, de necessitate salutis sue tenetur302 informare super hoc universos fidelem catholicos super hoc errantem et ob hoc sibi inobedientem.
Item, idem patet ex predictis supra in principio huius partis de oblivione pape in hoc casu, quia tenetur intendere utilitati communi, non private, de necessitate sue salutis ex caritate, quam tenetur habere, que non querit que sua sunt. Et, per consequens, in hoc casu pro bono communi tenetur se submittere iudicio aliorum etiam inferiorum iudicium et, per consequens, a fortiori303 suo superiori iudici universali ecclesie seu consilio generali.
Et ulterius, si in tali submissione accusator defecerit, debet se purgare, quia tenetur de necessitate sue salutis famam suam custodire illesam, ut multipliciter fuit auctoritatibus comprobatum.
Ulterius, quia tenetur vitare scandala ne contingant, et si suscitanda fuerint, tenetur illa resecare et sedare, etiam scandala accepta, non solum data, presens autem scisma grave scandalum est, etc. Tenetur etiam ad minora bona prestanda fidelibus, quam sic submissio et purgatio ipsius de sua infamia pura ad opera misericordie temporalia et corporalia, sicut etiam quilibet catholicus ad illa suis proximis exhibenda tenetur, ut in principio vel circa principium huiusmodi materie extitit declaratum et, per consequens, ad maiora bona spiritualia qualia videntur submissio et purgatio coram iudice competenti.
Item, ut tactum est, papa tenetur quandoque nonnulla bona spiritualia obmittere ad vitandum scandala etiam accepta non solum data puta predictionem verbi Dei punitionem malorum etc. Et, per consequens, ut videtur eadem de causa, scilicet ad vitandum scandalum, tenetur ad submissionem et purgationem ipsius de infamia intrusionis et ambitionis sibi imposite304 seu de ipso suspicatis.
Item, ut videtur, tenetur de necessitate salutis supersedere ab omni processu rigoroso spiritualu contra inobedientes, scilicet ab excommunicationibus sententiarum fulminationibus, anathematizationibus que videntur esse contra salutem fidelium et agravare peccatum inobedientie in eis.
Ymo, ut videtur finaliter, si non possit aliter remediare scandalo scismatis et ecclesia non sicut maneat divisa, deberet subire martirium, sicut consulebat, ubi supra305.
Et, per consequentia, ut videtur, si non possit aliter, nec per submissionem, nec per purgationem, nec martirium reunire ecclesiam, tenetur papatui resignare, quod meritorie beatus , qui sine scismate poterat preesse306 fecisse refertur.
|P1 239v| Ex hiis ultimis patet per locum a maiori quoddam illatum superius, videlicet quod in presenti casu quo Romanus pontifex diffamatur graviter apud viros providos et honestos de intrusione et ambitione et ceteris similibus criminibus pro bono communi ecclesie, scilicet reunitione ecclesie, teneatur se submittere iudicio aliorum et prestare purgationem. Patet consequentia, quia pro reunitione307 ecclesie teneretur subire martirium, si per martirium posset reuniri ecclesia, igitur a multo fortiori tenetur pro eodem fine se308 submittere iudicio aliorum.
Nec309 obstat dictum pape, 9, questione 3, capitulo “Nemo iudicabit primam sedem310” et respondetur per illud quod sequitur: “iustitiam temperare volentem vel iustitie obtemperare volentem.” Et clarius ex Gloza ibidem dicente: “nemo iudicabit primam sedem nisi se alicuius iudicio se submittat.” Nam311, cum confessori suo312 se submittit, papa tenetur ei parere et ligabit eum sententia illius.
Iudicari etiam potest ab aliis quando de crimine notorio pape scandelizatur ecclesia, ut ponit Glossa, distinctione 40, capitulo “Si papa”, specialiter si fuerit incorrigibilis. Sic enim imperator et Romani iudicaverunt incorrigibilem, et sic apparet illam auctoritatem “nemo iudicabit prima sedem” habere exceptionem.
Non313 obstat etiam dictum eidem causa et questione, capitulo “Aliorum”: “Aliorum hominum causas Deus voluit per homines terminari, sed sedis istius” etc. Nam314 videtur intelligenda, quando papa non est de crimine nocivo totius* ecclesie diffamatus315, notorie scandelizatur ecclesia, qualiter videtur esse in proposito.
Et316 si dicatur quod ‘ubi canon non excipit317, nec nos debemus excipere318’, dicitur319 quod illa regula intelligenda ubi alius320 canon non excipit, aut ubi ius naturale vel rationalis non excipit vel non dictat excipiendum321, sicut in proposito. Sicut322 enim dicitur ratio que concordat Evangelio aprobanti dictum Cayphe qui, cum esset pontifex anni illius propheta dicens323: expedit ut unus homo moriatur pro populo et non tota gens pereat.
Que324 autem sit illa ratio naturalis que dicat papam criminosum et incorrigibilem fore iudicandum et abiciendum potest dari, quia membrum insanabile et infectandum totius corporis est ampurandum celeriter pro salute totius corporis.
Et325 si dicatur salus totius corporis ecclesie sive Christianorum et Catholicorum est a Deo. Deus autem potest conservare sanitatem corporis absque amputatione membri incurabilis. Respondetur326 quod, ubi fidelem possunt invenire humanum remedium, non debent recurrere ad divinam omnipotentiam. Hoc enim esset temptare Deum, quod non licet, Christus, Matthei327, 4.
Nec328 obstat auctoritas seu dicta pape, que habentur 9, questione 3, capitulo “Ipsi sunt canones”, ex cuius verbis datur intelligi quod de summo pontifice non debet ecclesia iudicare, sed econtra, ipse debet iudicare de tota ecclesia. Respondetur329 quod verba huius et similia et aliorum non sunt intelligenda de summo pontifice absque exceptione, tunc non posset se submittere alterius iudicio. Tunc330 etiam, si papa totam fidem Christi esse falsam vel ex pravitate sua immolaret publice ydolis, non licet de ipso iudicare. Debent igitur talia verba intelligi sub conditione si papa criminosus et incorrigibilis minime* reperitur.
Papa331 igitur numquam iudicandus est ab homine iuxta premissa, nisi se submittat aut criminosus existens se submittere recuset, et per consequens, ostendatur incorrigibilis. Dicuntque sic ponentes quod papa propter nullam infamiam de heresi, et per consequens, intrusione aut alio crimine notorio scandelizantivo totius ecclesie est subiectus alicuius iudicio. De quo tamen catholici eo quod dubitant an sit hereticus aut aliter scandaloze criminosus, et per consequens, an sit de iuridictione ipsorum possunt et debent inquirere possuntque queritur ipsum citare, quid si nec vult se iudicio submittere, nec se purgare eum pro convicto iuris interpretatione debent habere. Et ideo tunc poterunt eum catholici legitime cohercere.
Item, dicunt sic ponentes quod in casu heresis aut alterius criminis ecclesie totius scandalosi, licet a summo pontifice appellare. Potestque idem, ut dicunt, idem respectu eiusdem vel eorumdem superior et inferior esse in diversis causis. Sic enim quandoque delegatus est ordinario superior in una causa et in alia inferior, sic si papa diffamatus fuerit de heresi au aliter fuerit notorie criminosus incorrigibilisque, talis in sua causa est inferior aliis catholicis, in aliis autem causis ante pronunciationem de sua causa persisteret superior quibuscumque. Nec predictis obstant Decreta quedam dicentia “oves non posse pastore proprium accusare”, quia talia sunt intelligenda sane et332 in multis casibus. In quibusdam vero, ut tactum est instantias patiuntur.
Item, dicunt quod non solum ecclesia universalis habet peccantem inquirendi de papa graviter diffamato super heresi aut alio crimine toti ecclesia scandalozo, sed alii, si papa esset deprehensus in acto crimine scandaloso ecclesie manifeste haberent peccantem inquirendi quemadmodo absque ecclesia universali quondam convenerunt aliqui episcopi in consilio generali ad inquirendum de facto beati qui conversat ydolatriam exterius facto.
|P1 240r| Nonum folium333
#-veruntque predicti episcopi peccantem inquirendi super papam diffamatum de ydolatria, quia dubium erat vel esse poterat eis verissimile quod esset de eorum iuridictione. Sed postquam inquisierunt et invenerunt veritatem quod beatus non erat hereticus aut ydolatra, sed quid tantummodo timore mortis ydolatraverat, constitit eis quod in ipsum non habuerat amplius peccantem ipsum iudicandi, nec penitentiam iuiungendi.
Idem dicunt de papa, quod, quia congregati in consilio generali ipsum non invenerunt hereticum, ipsi non habuerunt peccantem iudicandi, ipsum prius tamen habuerunt peccantem inquirendi et cogendi ipsum respondere suis334 oppositionibus, prius infamiam, prius suscitatum de ipso, ut ex verbis super hoc allegatis videtur.
Ex335 hiis videtur consimiliter dicendum de papa diffamato graviter de intrusione, videlicet quod catholici et fidelem habent super ipsum peccantem inquirendi super ipsum et cogendi ipsum respondere eorum oppositionibus ipsorum, quod, si ipsum intrusum invenerint, hunc peccantem ipsum iudicandi et condempnandi, quod si non intrusum invenerint, sed legitime electum, debent eum sue dimittere libertatem ac pristine dignitatem.
Cum igitur uterque presentium qui se gerunt quilibet pro summo pontifice sit apud quam plurimos fidelem catholicos viros providos et honestos de intrusione graviter diffamatus et exinde grave scandalum divisionis ecclesie sit exortum, ut videtur, fideles catholici habuerunt de utroque inquirere et utramque evocare. Et ad hoc debent esse concordes fideles omnes catholici de necessitate sue salutis, scilicet omnes primates et archiepiscopi, episcopi etc., omnisque principantes christiani communitates et subditi, et quilibet singularis persona ad hoc ydonea, ad hoc videtur esse obligata de necessitate salutis, ipsique taliter se gerentes quilibet pro summo pontifice, si hoc recusarent, deberent haberi pro communitatis336, ut supra tactum est.
Quinymo quilibet eorum hoc offerre fidelibus, quinymo procurare337, ut supra habemus, eorum infamiis per catholicos apponeretur remedium salutare et se ecclesie submittere de necessitate salutis deberent etsi necesse esset in manus ecclesie iuri cuilibet resignare, ut si aliter unitas ecclesie in aliquo ipsorum haberi non posset saltem in aliquo tertio concorditer haberetur Spiritu Sancto super hoc providente.
Et338 si dicatur ecclesiam seu fidelem etiam consilium generale super hoc non habere potestatem, ostenditor quod ymo quoniam ecclesia universalis, si tota simul esset congregata sicut aliquando tota potuit congregari, et nescitur adhuc utrum ad tantam paucitatem deveniet quod possit tota simul convenire, haberet potestatem inquirendi de papa diffamato super crimine heresis aut alio crimine scandelizante ecclesiam. Atque si reperiretur reus, talis criminis haberet peccantem ipsum puniendi ac deberet punire. Consilium autem generale nunc in casu quo universalis ecclesia seu tota Christianitas comode uniri non valet, gerit vites universalis ecclesie, igitur etc.
Ulterius, non solum talis particularis congregatio dicenda consilium generale habet potestatem super papam sic diffamatum, ymo persona alica particularis potest habere super ipsum potestatem. Si enim, ut dicunt quidam, papa predicaret vel presente assereret fidem Christi esse falsam, dyocesanus catholicus cui de hoc constaret, haberet potestatis de iure capiendi et detinendi. Si etiam papa efficeretur Iudeus vel Sarracenus, deficientibus prelatis ecclesiasticis secularis potestas ipsum debent corporabiliter capere et captivare.
Si autem papa de tali scelere vel flagitio, scilicet de heresi aut alio crimine scandelizante ecclesiam, esset tactum, diffamatus graviter non de facto vel in facto evidenter convictus non solum consilium generale, sed specialis prelatus haberet peccantem inquirendi de papa, non tamen ipsum captivandi ac puniendi.
Persona etiam que potest errare in fide339, dum tamen non de facto erret contra fidem, peccantem habere iuridictionem in papam vel supra papam, si fuerit ut premissum esset340 diffamatus, etc.
Etiam341 consilium generale excluso, papa quamvis posset errare, non tamen de facto erret342 contra fidem, habet iuridictionem super papam errantem vel criminosum etc., ut supra, vel super hoc graviter diffamatum. Quam iuridictionem seu auctoritatem consilium generale habet ab ecclesia universali, cuius vitem gerit et cuius auctoritate principatur. Talem consilium convocatur, licet immediate per papam, si sit catholicus et desideret sequi iustitia, congregetur, unde et absque papa congregari posset consilium generale; de hoc alibi diceret343.
Et per consequens patet quod, in casu presentis, potest fieri congregatio consilii generalis. Nec per consequens valet excusatio quorumdam dicentium: nunc non344 posse fieri consilium generale pro remedio presenti scismati, quia non est papa certus a tota Ecclesia acceptatus. Papa autem incertus pro non papa reputandum est, sicut procurator incertus et iudex incertus non debent pro talibus reputari.
Istud dictum cassatur per supradicta. Nam principaliter consilium generale congregatur auctoritate Ecclesie, que non obstante incertitudine pape vel de papa seu papatu, adhuc manet et per Dei gratiam manebit in eternum, Matthei ultimo: ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi.
|P1 240v| Contingit345 autem346 extitere posse peccantem in papam dupliciter, videlicet simpliciter vel secundum quid. Peccans simpliciter vocatur quam quis habet in alium347 vel ordinarie vel in alico casu pro determinato potest extitere ipso nolente et etiam a principio remittente348. Peccans secundum quid potest vocari illa349 quam quis extitere in alium ipso volente. Ex hiis patet in quibus casibus contingit extitere peccantem in papam verum vel in eum qui fuit et adhuc pro tali se gerit, scilicet pro vero papa.
Primo argumento: contingit habere peccantem ac extitere peccantem secundum quid in papam. Sicut enim 350 Papa imperatoris iudicio se submisit et suorum, prout legitur 2, questione 7, capitulo “Nos si”, ubi Papa Imperatori sic scripsisse refertur: “Nos, si incompetenter aliquid egimus, et in subditis iuste legis tramitem non servavimus, de vestro ac vestrorum missorum cuncta volumus emendare iudicio, quoniam si nos, qui aliena debemus corrigere peccata, peiora committimus, certe non veritatis discipuli, sed, quod dolentes dicimus, erimus pre ceteris erroris magistri. Inde vestre magnitudinis clementiam inploramus, ut tales ad hec, que diximus, perquirenda missos in hiis partibus dirigatis, qui Deum per omnia timeant, et cuncta, quemadmodum si vestra fuisset imperialis gloria, diligenter exquirant, et non tantum hec sola, que superius diximus, querimus ut examinatim exagitent, sed sive351 minora, sive maiora illis sint de nobis indicata negotia. Eorum cuncta legitimo terminentur examine, quatinus in posterum nichil sit, quod ex eis indiscussum vel indiffinitum remaneat.”
Et 352 aliorum iudicio se subdere cupiebat, 2, questione 7, capitulo “Si quis”, ubi redarguendi se licentiam aliis prestat dicens: “Si quis super hiis nos arguere voluerit, vel extra auctoritatem353 nos facere contenderit, veniat ad sedem apostolicam, ut ibi ante confessionem beati Petri mecum iuste decertet, quatinus ex nobis unus sententiam suscipiat suam354.”
Ex hiis patet quod, cum papa alterius se submittit iudicio alter in ipsum suscipit potestatem. Sicut autem papa potest se aliorum iudicio submittere, ita de seipso valet aliis inquirendi peccatis committere. Et videri posset aliquibus quod in presenti casu, scilicet presentis scismatis, etiam verus papa teneretur de necessitate salutis sue aliorum iudicio, scilicet Ecclesie, submittere, cum pro unione Ecclesie et pro355 vitando scandalo scismatis teneatur quis, et per consequens, papa subire martirium, quod maius est quam se submittere iudicio aliorum, et per submissionem iudicio aliorum convenientius scisma sedari posset, ut videtur.
Casus356 vero in quibus quis habet potestatem simpliciter in papam possunt aliqui quattuor.
Primus, si papa man? crudeles in se vel in alium quandoque cupit mittere, puta si seipsum vellet occidere vel mutilare vel graviter vulnerare aut alium quemque sine causa trucidare. In hoc enim casu licet virum quamque compescere papam et debito modo cohercere sive fuerit alienatus a sensibus sive non.
Secundus casus est, si verus papa seu qui verus papa fuit aut qui pro vero papa cupit gerere sit in heresi manifeste deprehensus. Tunc enim licet eum de sede eum violenter eicere et ultioni debite communiter submittere, quia nec papa est, sed papatu divino iure privatus.
Tertius casus est, si papa deprehensus sit in aliquo crimine de quo scandalizetur Ecclesia et ipse se ostendat incorrigibilem, sicut de altero istorum verum est quod existit in crimine seu iniuste electionis357 de quo scandelizatur Ecclesia, quamvis nullus adhuc iuridice sit deprehensus et quilibet se ostendit incorrigibilem, eo quod refugit facere aut non procurat fieri ad quod tenentur de necessitate salutis, scilicet se submittere iudicio aliorum ac se purgare, ut tactum est supra.
Quartus casus est, si ipse papa sit graviter diffamatus de heresi. Tunc enim, ut inquirunt sic ponentes358, catholici potestatem habent in ipsum, ubi cum scandalo Ecclesie pertinaciter correctionem se submittere vel alias debite se purgare renueret, et de hoc tactum fuit frequenter supra.
Tertius359 casus videtur ad propositum pertinere. Nam deprehensum conclusum est360 atque certum apud catholicos alterum istorum esse in crimine de quo scandelizatur Ecclesia361, scilicet in incursione et obstinatione seu iniusta electione362 in illa permanere.
Quartus casus etiam videatur etiam esse ad propositum. Nam quilibet eorum est graviter diffamatus de huiusmodi intrusione seu iniusta electione363 apud viros providos et honesti, etc.
|P1 241r| Decimum folium364
Licet365 non quid in presenti casu ad excludendum366 intrusum se pro vero papa gerentem et ad videndum quis horum intrusus existat, et quis vere electus et rite ac etiam in casu que367 non posset veritas reperire, sed esset dubium de utroque. Ad unum factum eligendum sic fidelibus de necessitate salutis generale consilium convocari, congregari ac effectualiter celebrari et utiliter ad tollendum predictum scisma queri potest.
Et videtur pars affirmativa quesiti vera. Nam totum unum corpus debet unire naturali compati368 cuilibet sue parti et facere quantum potest ne aliqua sua pars pereat, et per consequens, tota multitudo que secundum Apostolum debet esse unum corpus in Christo singuli autem alterius membra debet compati alteri sue parti, scilicet parti inobedienti, vero Romano Pontifici et adherenti intruso, et per consequens, dampnationem eternam incurrenti. Quinymo etiam pars adherens intruso, cum teneat parte alteram dampnari, secundum conscientiam suam faciendo debet succurre369 alteri parti, aliter agit contra conscientiam et edificat ad Gehennam. Si igitur tota multitudo fidelium et quelibet370 pars in presenti tam errans quam rite obediens teneantur de necessitate371 salutis sustinere sibi et relique parti et facere omne rationabile possibile, ut scisma tollatur, et per consequens, cum per consilium generale possit remediare, videtur quod fideles ad illud, scilicet consilium, pro huius scismate tollendo tenentur de necessitate salutis, et per consequens, hoc necligentem facere sunt in via dampnationis, scilicet pronectli-a* sic faciendum et adherentes intruso in speciali ex alia causa sunt in via dampnationis, scilicet ex372 obedientia videtur Romani pontifici et sancte Romane Ecclesie.
Quilibet igitur catholicus ad hoc debet esse paratus, quilibet etiam inquantum sibi competit pro gradu suo debet alios catholicos exorcari, ut ad consilium generale conveniant. Et primo prelati ad hoc tenentur, cum esse debeant periti in lege divina. Deinde ad reges et principes et alias presentas potestates. Deinde ad omnes catholicos vires ac mulieres notorie scientes alterum isto reverendissimorum patrum esse intrusum. Et currentem superiores ad quod principatur pertinet esse necligentes ad convocandum, congregandum huiusmodi consilium.
Sed obiicitur nam generale consilium non potest convocari absque alicuius373 auctoritate. Nam, ut habetur 17 distinctione per totum, consilium generale congregari non potest nisi Summi Pontificis auctoritate. Ait enim Papa: “Multis denuo (vel demum) apostolicis et canonicis atque ecclesiasticis instruimur regulis, non debere absque licentia Summi Pontificis (vel Romani Pontificis) consilia celebrari.”
Sed oppositum huius nonnulli rationibus aliquibus probare nictuntur et arguunt pro sic: persone particulares licite374 absque auctoritate pape possunt licite congregari ad particularem consilium pro iudicando de eodem papa, igitur multo magis generale consilium poterit congregari ad iudicandum de intruso pro papa se gerente. Quinymo de papa dubio absque eiusdem auctoritate. Consequentia nota et antecedens videtur posse probari duobus exemplis. Primum375 est de episcopis qui convenerunt ad inquirendum de facto ydolatrie beati , quorum congregatio fuit particulare consilium absque auctoritate pape. Aliud exemplum376 est de congregatione illorum qui convenerunt ad deponendum , que congregatio non fuit consilium generale, sed particulare. Igitur, a multo fortiori, absque pape licentia poterit fieri consilium generale ad iudicandum de papa intruso aut dubio apud multos providos et honestos.
Specialiter tempore vacationis377 huius sedis apostolice vel opinate aut dubitate vacare378 vel opinande aut dubitande vacare379, qualiter videtur esse hic380, a rationabiliter opinantibus. Nam ex quo non est certum, nec declaratum legitime, et est dubitatum quis nunc sit verus papa, rationabiliter seu apparenter apud magnos providos honestos et scientificos viros videtur esse probabiliter dubitatum. Nam probabile est quid videtur omnibus vel pluribus et maxime notis. Sic est in presenti, nam plures et maxime non381 dubitant de uno et etiam plures maxime noti dubitant de alio. Et cum papa382 intrusus383 et dubius non sit pro papa habendus, non videtur eius auctoritate consilium celebrandum, sed auctoritate et Spiritus Sancti et Ecclesie universalis.
Etiam in hoc casu fideles in nullo istoricum384 videntur posse385 convenire cum una pars adhibeat uni386 istorum et altera pars fidelium adhibeat seu obediat reliquo, nisi forsan diceremur quod ambobus consentientibus in consilium generale, et si necesse fuerit, si et387 inquantum quilibet eorum potest ad hoc388 auctoritatem fiendum in se et ius siquod alter eorum hanc vel habeat in ecclesie iudicio submittentibus sicus Papa Imperatori submissit se389, qui tamen non erat iudex eius a multo*390, igitur fortiori submissio in presenti fienda esset consilio generali gerenti vicem Ecclesie Universalis, etc.
|P1 241v| Alia potest esse ratio391 realis: omnis populus seu communitas potest convenire et sibi392 statuere absque auctoritate illius qui non est de eius corpore. Potestque alicos statuere qui vicem eius gerant, sed omnes fideles sunt unum corpus, ut sepe notat Apostolus, et per consequens, possent alicos eligere vicem gerentes393 totius Christianitatis sine auctoritate cuiuscumque394 qui non est de eorum corpore vel qui non est eorum caput, ut est intrusus in papatu, et se gerens pro papa vel super hoc dubitare et incertus an caput existat. Incertus enim papa non est habendus pro tali sicut nec incertus procurator, etc.
Item, Universalis Ecclesia simul tota conveniens ad ordinandum aliud potest vocari consilium generale. Sed ecclesia posset reduci ad tam parvum numerum395 quod tota simul posset convenire, sicut post ascensionem Christi, ergo ecclesia tota potest esse consilium generale, etiam396 si in ipsa nullus presideat, sed ulterius397 non minorum auctoritatis est ecclesia quando propter multitudinem non potest simul convenire quam si propter parvitate posset convenire. Igitur, quidquid ecclesia posset tota simul conveniens, potest nunc non potens tota convenire per diversorum a diversis partibus ecclesie directos, etc.
Ad idem potest adduci quoddam consilium generale factum in primitiva398 ecclesia399 sine alicuius presidentis mortalis auctoritate, de quo consilio habetur Actuum XV, ubi sic habetur, que orta questione super circumcisione gentilium conversorum, quibusdam per hi convenerunt400 apostoli et seniores videre de verbo hoc. Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos, scilicet tamquam prius deliberamus, quid temptatis Deum, inponere iugum super cervices discipulorum quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus. Sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari, etc. Et post pauca401 sequitur402 sententia Iacobi postquam tacuit omnis multitudo et confirmatio dictorum Petri Iacobo sic dicente: Viri fratres, audite me. Symon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. Et huic concordant verba prophetarum, etc. Propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, sanguine, etc.403 Et post quedam verba Iacobi: placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia, eligere viros et404 mittere Antiochiam. Et post pauca sequitur quomodo sententia a Iacobo lata fuit missa Antiochiam, sic continens: Visum est, inquirunt Apostoli et seniores, Spiritui Sancto et nobis nil imponere vobis oneris, scilicet gentilibus conversis, quam hec necessaria: ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete, etc. Ecce ritum et modum cuiusdam generalis consilii ecclesie primitive.
In quo patet huiusmodi consilium nullius mortalis auctoritate, scilicet nec Apostoli, nec seniorum auctoritate congregatum, Petrum tantum405 primo fuisse locutum; Iacobum diffinitivam sententiam protulisse, ecclesiam consensisse, tantum Spiritum Sanctum prefuisse. Unde post in sententia post missa Antiochiam gentilibus conversis dicit: Visum est Spiritui Sancto et nobis, etc. Cuius etiam auctoritate et motione406 credendum est illud consilium fuisse congregatum et etiam eiusdem inspiratione celebratum. Ipse enim post Christi ascensionem et eiusdem Sancti Spiritus missionem, rector et doctor ecclesie datus fuit407, ut de Christo frequenter Apostolis fuerat promissum. Unde et ecclesia hoc petit a Deo dicens “da ecclesie tue, quesumus, misericors Deus, ut Spiritu Sancto congregata hostili nullatenus incursione turbetur.”
Hoc de illo puncto pro nunc.
|P1 241va| Secundo.
Restat probare quod in presenti casu B408 credere cardinalibus sic de necessitate salutis, et hoc ponatur ultimum.
Item, quid cuilibet catholico secundum A409 gradum sui410 status in hoc scismate sit agendum de necessitate salutis.
Et de hoc secundo multa tacta sunt411 supra, sed adhuc restant tangenda.
De rebus enim tactum est primo de omnibus catholicis generaliter.
Secundo, de prelatis specialiter magis obligatis quam sint simplicem catholicis.
Tertio, de Papa specialissime et maxime obligato et quem salus fidelium ceteris plus tangit, cui saluti casus presens obviat.
|P1 241vb| Pro supratactis obligationibus Pape et ferre diffamationi de heresi aut intrusione aut alio crimine catholicis scandalozo probatis per ius humanum respondere habent Canonum professorem.
Sed de hiis ad que huiusmodi Papa tenetur, scilicet ius divini, habet videre theologus percurrendo412 Sacram Scripturam considerando extra de Christo et Apostolis. Nam Christus et 10 diffamati fuerunt de demonio 10 Christus de gula. Christus et Apostoli de seductione populi et aliis tangentibus eorum doctrinam qui omnia per tollerantiam superaurenam*. Unde Salvator Apostolis inquit: beati eritis cum maledixerint vobis homines et exprobraverint413, etc. Non est servus maior domino suo et cetera huius.
|P1 242r| Ultimum folium: in isto puncto de resignatione notandum resignatione pro perfectiori vita sectanda, scilicet contemplativa.414
Sexto folio: tangitur ad quid teneatur Papa in presenti scismate rescindendo vel sedando vel415 in eodem remediandum416. Et pro probatur quod verus a maior parte fidelium vel saltem a magna parte fidelium dubitatus esse et opinatus intrusus tenetur se de necessitate salutis submittere aliorum iudicio etiam inferiorum, eo quod utilitas communis est preferenda utilitati private deducuntur aliquantum. Tangiturque ibi parvum de utilitate submissionis exemplaris etc.
Obiectatur contra huiusmodi submissionem et probatur esse contra ius canonicum et decretum sumptum ab et respondetur theologice417.
Ulterius in secunda pagina predicti folii probatur quod, si papa se submiserit aliorum iudicio et fuerit accusatus, qui in probatione defecerit, papa tenetur se purgare, specialiter si fuit de crimine sibi imposito apud graves personas enormiter diffamatus et ortum sit inde scandalum. Probatur418 auctoritatibus usque in fine folii ubi nota exemplum419.
In septimo folio: probatur quod, si non possit aliter satisfacere adversariis, tenetur resignare et inducitur ad hoc Ystoria ecclesiastica420, capitulo 35 6 libri denominato421 cui super hoc scripsit , vide etc. Deinde reditur ad secundam conclusionem qua probabatur quod papa submissus accusatus non convictus422, diffamatus tamen graviter423 tenetur se purgare, quia tenetur vitare scandalum etc. Item, arguitur ad idem ex facilitate purgationis que faciliter potest fieri per proprium iuramentum. Item, quia papa tenetur ad opera misericordie, que sunt minus utilia fidelibus quam sit huiusmodi purgatio, in tali casu. Deinde reditur ad rationem de vitandum et resecandum scandalis exemplo Christi et Pauli, etc.
Deinde in secunda pagina dicti folii adducitur alia, quia papa propter vitanda scandala424 debet quandoque obmittere nonnulla bona spiritualia et, per consequens, a fortiori propter vitanda scandala tenetur perficere spiritualia. Item, alia ratio, quia qui tenetur aliquem liberare a minori periculo, tenetur a maiori, si potest, etc. Et ista ratio fuit supratacta in processu de generali obligatione fidelium, etc.
Arguiturque425 contra dictam conclusionem ex modum purgationum et qui tamen aliis formam similem servandam purgandi se non reliquerunt. Notantur aliqua pro responsione et respondetur et obiectatur notatis pro responsione et respondetur obiectionis sequenti folio.
In octavo folio: respondetur obiectionis et ex responsionibus quinymo generaliter ex supradictis descenditur ad propositum, scilicet quod in presenti, cum quilibet horum sit graviter diffamatus de intrusione, etiam verus papa tenetur prestare purgationem et informare fideles dubios in hoc casu de non intrusione. Et multa concluduntur et mutantur usque in finem prime pagine huius, ad que ex premissis conclusionis papam teneri426 et continuatur idem adhuc in principio secunde pagine. Deinde instatur per illud dictum et similia “Nemo iudicabit primam sedem” etc. Item, “Aliorum hominum causas” etc. Et respondetur multipliciterque replicatur. Et tandem tangitur et concluditur qualiter papa sit vel non sit ab aliis iudicandus.
In nono folio: continuatur de casu qui comiserat ydolatriam exteriorem, de casu Pape. Deinde ex supratactis venitur ad presens scisma inferendo ad que tenentur isti presentes electi ambo et quilibet eorum a parte fidelium acceptatus et a parte fidelium refutatus, et de consilio generali427 quod supra papam habeat potestatem ostenditur et tandem tanguntur modi quibus contingit exercere potestatis in papam usque in finem huius folii. Et tangitur ante conclusionem horum modorum de submissione Imperatori et aliorum se iudicio submittentis.
In decimo folio: movetur dubium an in presenti casu sit generale consilium congregandum de necessitate salutis. Et probatur quod sit, et datur modus congregandi quidam, set obiectatur quod huiusmodi consilium generale non potest convocari absque alicuius auctoritate, videlicet summi pontificis. Deinde multipliciter probatur oppositum usque in finem folii decimi.
Quod credere cardinalibus in presenti casu sit de necessitate salutis fidelibus ostendetur inferius multipliciter. Attamen hic potest poni una ratio quasi finalis: nam in omni re vel casu dubio et periculoso periculo perditionis salutis errantis eligendi est de necessitate salutis pars tutior. Ubi enim casibus periculum, ibi evicius* est agendum. Aliter enim agens videtur amare periculum. Qui autem amat periculum peribit in illo.
Credere autem cardinalibus in hoc casu onerando428 conscientias eorum est tutius et salvans conscientias sic credentium, ut videtur, sicut iudex qui nichil obmisit de contingentibus secundum allegata et testificat, licet falsa, ipso tamen ignorante falsitatem, iudicans non peccat sic iudicando.
Item, parochialis adorans immaculatam hostiam ador* sacerdotem fecerisse debitum sumi ab ydolatriam per ignorantiam invincibilem sibi etc. nec tenetur addere conditionem etc.
429
|P1 242v| Ad supratacta tenentur verus430 papa seu supremus pontifex ex debito caritatis et sui officii et non verus seu intrusus ex operatione sua falsa431 et conscientia erronea432 qua se reputat verum papam seu supremum pontificem aut si433 conscientiam asserit se talem ficticie ad eadem tenetur. Et quis eorum ad premissa plus teneatur potest formari questio quedam.
Quod intrusus equaliter vel plus teneatur, quia nullus de suo peccato debeti comodi reportare434 ad oppositum, quia, ut inquit , “cum augentur dona, rationes crescunt donorum.”
De huiusmodi fiat quodam Quodlibetum 7 vel amplius dubiorum, etc.
Post primum dubium potest queri: supposito quod presentes seculares teneantur de necessitate saluti omni modo sibi possibili, iusto et rationali succinere presenti scismati et viri ecclesiastici eodem qui horum plus obligantur. Et videtur quod presentes435 seculares catholici, quia plus possunt iuvare ad hoc per eis a Deo datam potentiam coactivam436. Sunt tamen ministri Dei in vindictam malorum, laudem vero bonorum, ut dicit Apostolus.
Ad oppositum, quia viris ecclesiasticis, specialiter prelatis, commissa est cura regiminis ecclesiastici, Actuum 20: Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus regere ecclesiam, etc.
Principiis obsta sero medicina paratur, cum mala perlongas convalide moralis437.
Tangi438 etiam potest ratio de necessitate sciendi a fidelibus ubi sint vel in qua sedes vel persona sit plena potestas absolvendi, indulgentias dandi, dispensandi in gradibus consanguineitatis pro matrimonio contrahendo, ut tangit in rationibus de obligatione ad remediandum presenti scismati. Post illam de sciendo ubi sit plenitudo potestatis ligandi et solvendi, potest poni alia: quis sit episcopus talis diocesis? Nam iam in presenti utraque pars confitetur nihil omnis consecratos in episcopos et sacerdotes ordinatos esse episcopos et sacerdotes, sicut experiam in presento conversionis particule439 Flandrie docuit440. Et ita etiam latina facere de grecis. Sed441 dubium utrum talis diocesis si dubium sit quis sit verus papa, quinymo nulli dubium quod episcopi partis errantis non sunt episcopi diocesis eis datarum a non vero papa, et per consequens, ibidem non possunt exercere actus episcopalem442 rite et valide, nec temporalibus, nec spiritualibus. Ad idem vel ex eodem medio seu443 radice eadem444 patet idem de intruso in supremam sedem quod non potest in actus competentem supreme sedi, et sic verificatur verba de dispensationibus matrimoniorum et similibus in suo quodam ricinio* positis.
445
In matrimonium de oblivione Romani pontificis ad remediandum presenti scismati pro salute animarum subditorum ad quam tenetur potest videri quod non ad omne ymaginabile remedium tenent sicus ut Christus ad conversionem Iudeorum fecit quidquid poterat facere. Quamvis enim non venisset ad querendum, nisi oves que perierant, domus Israel non tamen illas convertit comprehensive sicus facere poterat et fecit de Paulo spiranti minarum446 et sic eum facere rogat ecclesia in quadam cirolicta* secreta in qua rogat ut, sicud se compellat venire rebellem fidelium voluntates447, sic in proposito esto quod posset resignare vel alia facere similia, tamen non tenetur de necessitate cum sufficeret viam offerat fidelibus, scilicet informationem per cardinalium etc.
Argutum est de cunctis fidelibus: de simplicibus, de prelatis et tandem de supremo. Restat de doctoribus et clericis licere*.
1 pro] p P12 secundi] secundo a. c. P13 pro — secundi] in marg. sup. P14 eustacii] quod scr. sed del. P15 cardinalibus] ad scr. sed del. P16 alia] p. c. P17 premittatione] s. scr. sed del. P18 sicut] sicus P19 causari] p. c. sup. lin. P1;causa a. c. P110 categorice] cathegroice P111 cuncta] tancta a. c. P112 obligatione] alligatione a. c. P113 communi] tang. scr. sed del. P114 negligentia] neccligentia P115 remediandi] presenti scr. sed del. P116 scismate] Item, fiat questio de professores partium errantis et non errantis add. in marg. P117 ordinante] dub. P118 fidei] Eodem modo de prelatis, principibus etc. add. in marg. P1;ubi non est audit ibi etc. add. in marg. P119 etc] Fiat quoslibet contrarius certum numerum quorum add. in marg. P1;Ubi non est* audit ibi etc. add. in marg. P120 pro — etc] del. P122 infra] Primum querite regnum Dei 21 etc. Distinguendum erit de concordiis realibus et vocalibus etc. add. in marg. P121 dei] sup. lin. P123 attentis] grad. scr. sed del. P124 etc] poetha scr. sed del. P125 efficiamur] videtur quolibet tenetur esse memor sue salutis add. in marg. P126 nobis] sup. lin. P128 etc] quilibet tenetur specialiter 27 esse merior sue salutis add. in marg. P127 specialiter] sup. lin. P129 prospexero] perspesero P130 aliis] quilibet tenetur partier esse memor sue salutis add. in marg. P131 almakano — marcilium] in marg. P132 ex] p. add. sup. lin. P133 socius] 6 ll. scr. sed eras. P134 etc] et de uno qui pro scripsit alius causari add. in marg. P135 erat — erat] sup. lin. P136 nec] sup. lin. P137 dispensationibus] disponsationibus P138 infra — etc] del. P139 in] X/10 add. in marg. sup. P140 pertinere] eo quod scr. sed del. P141 primo] iter. in marg. P142 secundo] iter. in marg. P143 tertio] iter. in marg. P144 quarto] iter. in marg. P145 quinta] quinto add. in marg. P146 septima] sexto, septimo add. in marg. P147 octava] octavo add. in marg. P148 nona] nono add. in marg. P149 decima] decimo add. in marg. P150 recurrendum] alibi de potestate dispensandi super matrimoniis quod tangit principes add. in marg. P151 de] p. c. sup. lin. P1;pro a. c. P152 quia] primo add. in marg. P153 item] secundo add. in marg. P154 item] tertio add. in marg. P155 et] sup. lin. P156 item] quarto add. in marg. P157 igitur] *** scr. sed eras. P158 simili] simile a. c. P159 folio] iter. P160 positive] sup. lin. P161 alibi] vide etc. add. sed del. P162 ante — etc] scr. in marg. inf. sed del. P163 folium] infra scripta motiva sumitur ex dictibus cuiusdam doctorum anglicani fundantis se in Decretis quapropter solutiones rationum suarum sunt, ut videtur, ad professorum canon* remittende propter 2 ????? deus supra add. in marg. sup. P1;s*quid super infrascriptas et quo*** canonic*** add. in marg. sup. sed del. P1;fiat ultra add. sup. lin. in marg. sup. P164 calcedonensem] p. c. P165 virum] sup. lin. P166 actuum — 15] iter. in marg. P167 legis] sed etsi quis sunt consilia habeat a sanctis pactis instituta post istorum quatuor actus, etiam custodiendo et recipi-ai decrevim* add. in marg. P168 laycos] sup. lin. P169 predicta] ad proposito scr. sed del. P170 primitiva] primittiva P171 actuum] iter. in marg. P172 dicendum] sup. lin. P173 dicitur] sup. lin. P174 primitiva] primittiva P175 ministerio] misterio P176 sicut] p. c. sup. lin. P1;et a. c. P177 posset] ad quid scr. sed del. P178 teneatur — salutis] sup. lin. P179 itus — etc] in marg. inf. P180 primum — etc] del. P181 8 questione 1] iter. in marg. P182 principe] sup. lin. P183 convocatur] scilicet tempore Moysi add. in marg. P184 decretum] Decretum In nomine domini add. in marg. P185 parvorum] pranorum P186 religiosis] religiossimis P187 ad] responsiones ad predicta de electionibus add. in marg. P188 primitiva] primittiva P189 statutum] statumtum P190 ad] ad principale propositum add. in marg. P191 religiosissimi] religiossimi P192 ad idem] iter. in marg. P193 clericos] sup. lin. P194 apostolus] iter. in marg. P195 petrus] sup. lin. P196 ieronymus] iter. in marg. P197 unumquemque] p. c. P1;unum a. c. P198 credentem] p. c. P199 de — parvulis] del. P1100 ex] infra potest addi caritate quod non est otiosa quia ius obtinuit de contingentibus; operatur enim magna si est; si vero renuit operari, caritas non est; si caritate quis tenetur compati proximo mandato, plus toti ecclesie tenetur compati et subvenire pro posse add. in marg. sup. P1;Gregorius add. in marg. P1101 remediare] pro aliquibus scr. sed del. P1102 primo] primo arguitur add. in marg. P1103 caritas] Augustinus add. in marg. P1104 apostolus] Gregorius add. in marg. P1105 caritatis] si scr. sed del. P1106 illud] apostolus add. in marg. P1107 quia] sup. lin. P1108 tenentur] sur. scr. sed del. P1109 succurrere] succurere P1110 presenti] sup. lin. P1111 quia] sup. lin. P1112 dicitur] sup. lin. P1113 salutis] in presenti scismate scr. sed del. P1114 quedam] p. c. P1115 item] secundo ad idem add. in marg. P1116 19] Christus add. in marg. P1117 fratribus] fatribus P1118 fratrem] fatrem P1119 cayn] Caym P1120 diligit] fratrem suum scr. sed del. P1121 preceptum] Augustinus add. in marg. P1122 inpendenda] inpendendenda P1123 vult] sibi scr. sed del. P1124 sibi] sup. lin. P1125 si] Augustinus, Decretis add. in marg. P1126 prenunciantibus] lac. add. P1127 secundo — crudelitatis] del. P1129 confirmatur] applicando ad propositum, descendendum ad spiritualia misericordie opera excercenda in quemlibet proximum loco et tempore oportunum, et per consequens multo fortius in totam unam 128 communitatem errantem, etc. “Bonum enim commune preferendum est proprio.” , etc. add. in marg. sup. P1128 unam] sup. lin. P1130 rebus] nota de dilectione inimici in Antiqua Lege add. in marg. P1131 occurrerit] occurerit P1132 sub] hon. scr. sed del. P1133 si] de scr. sed del. P1134 spiritualem] ill. add. sed eras. P1135 ut] in scr. sed del. P1136 non] item videretur dicendum de avocatis pro iustitia servanda, idem de confessoribus add. in marg. P1137 curare] curarare P1138 curare] currare P1139 ex] ad propositum add. in marg. P1140 presenti] quel. scr. sed del. P1141 ad] tertio principaliter add. in marg. P1142 de necessitate salutis] sup. lin. P1143 sicut] sicus P1144 proficiscatur] profisiscatur P1145 item] 83 distinctione, capitulo primo: “Non est grandis differentia si letum inferas vel admittas. Mortem enim languentibus probatur infligere, qui hanc, cum possit, non excludit” add. in marg. P1146 brevi] +a add. et iter. in marg. P1147 et] ex hiis formetur octava ratio ex hoc quod quilibet tenentur de necessitate salutis fascinoribus obviare add. in marg. P1148 consentientes] conssentientes P1149 facinori] fascinori P1150 scisma] sup. lin. P1151 negligere] necligere P1152 negligere] necligere P1153 scrupulo] scurpulo P1154 facinori] fascinori P1155 b+ — temporalia] in marg. inf. P1156 confirmatur — temporalia] del. P1157 idem] ex hiis et similibus rationibus formanda est finalis ratio talis: quilibet catholicus de necessitate salutis tenet ad caritatis precepta misericordie et horum opera, et ad vitanda facinora cum possit, etc., circa proximum quemlibet suum singularem personam, igitur a fortiori tenetur ad premissa circa tota fidelium communitatem cum bonum commune sit preferendum bonis singulari personarum, etiam universalis ecclesia inter* e* est cunctorum fidelium, etc. add. in marg. sup. P1158 dicens] non est ad propositum add. in marg. P1159 apponunt] confirmatur hoc quia in eodem Decreto add. in marg. P1160 obmissive] quinymo obedientem partibus dant, ut videtur, occasionem per manifestare scismatis presentis scr. sed del. P1;dicitur sanelum* qui occasionem dampni dat dampnum dedisse, videatur secus tamen quod* de illo qui ut non accideret, nichil obmisit de co!* gentibus add. in marg. P1161 gregorium] questio 7* scr. sed del. P1162 languor] langor P1163 ex — possunt] del. cum vacat in marg. P1164 item] formari potest alia ratio de oblivione ad iustitiam et unitatis etc. add. in marg. P1165 de necessitate salutis] sup. lin. P1166 igitur quilibet talis] iter. P1167 scismati] se su. scr. sed del. P1168 est] signum insertionis sine textu add. et iter. in marg. P1169 solum] fid. scr. sed del. P1170 tantum] p. c. in ras. P1171 desolationem] societatis scr. sed del. P1172 discordie] discordite P1173 tertio — etc] del. P1174 ulterius] sexta ratio add. in marg. P1175 tempore et loco] sup. lin. P1176 congruis] tempore et loco scr. sed del. P1177 illicitum] tempore extreme necessitatis scr. sed del. P1178 equales] et superiores scr. sed del. P1179 rationali] habet scr. sed del. P1180 bonum] nona ratio add. in marg. P1181 scire] decima ratio add. in marg. P1182 hec — conclusione] in marg. inf. P1184 quartum] item, quod sit presenti scismati debitis 183 suctendum* videtur propter periculum obdurationis et perpetuitatis utende de simplicibus; rescende* dictum ad speciales status add. in marg. sup. P1183 debitis] ne 118* scisma peremprove* add. sup. lin. P1185 tenetur] teneantur a. c. P1186 apostolus] Apostolus: solliciti servare unitatem spes in vinculo pacis etc. add. in marg. P1187 debemus] alterius scr. sed del. P1188 sacre] lac. add. P1189 solum] habemus scr. sed del. P1190 quia] quiaua P1191 quod] de prelatis add. in marg. P1192 pupillorum] causis scr. sed del. P1193 eorum] et per consequens n. scr. sed del. P1194 sua] sup. lin. P1195 si] sec. scr. sed del. P1196 omnes] sup. lin. P1197 ad] arguatur de multitudine prelatorum, puta cardinalium vel aliorum add. in marg. sup. sed del. P1;de consentientibus interpretative et equivalenter add. in marg. P1198 delicti] iter. P1199 assumptum] auctoritatem aliquam inducuntur add. in marg. P1200 que] prima add. in marg. P1201 et] secunda add. in marg. P1202 capitulo] si scr. sed del. P1203 sibi] sup. lin. P1204 pepercerit] delinquenti scr. sed del. P1205 item] tertia add. in marg. P1206 item] quarta add. in marg. P1207 et] quinta add. in marg. P1208 et] sexta add. in marg. P1209 et] septima add. in marg. P1210 interpretative] ex hiis scr. sed del. P1211 et formale] sup. lin. P1212 et] de consentientibus sceleribus positive et facto add. in marg. P1213 occidit] etc. scr. sed del. P1214 iohannes] sup. lin. P1215 consensit] sup. lin. P1216 idem] quintum folium add. in marg. sup. P1217 ubi] sup. lin. P1218 homicidio] homicideo a. c. P1219 et] sup. lin. P1220 dicendum] cum igitur prelati scr. sed del. P1221 ad hoc] sup. lin. P1222 prelatis] deq. scr. sed del. P1223 prelatus] suorum persona scr. sed del. P1224 item] 19 folio add. in marg. sed del. P1225 remediare] igitur scr. sed del. P1226 quia] ex scr. sed del. P1227 sibi] suo a. c. P1228 subditorum] ditorum scr. sed del. P1229 ad] iter. P1230 illud] prebanum scr. sed del. P1;satius add. sup. lin. sed del. P1231 item] iter. P1;et capitulo sequenti dicit sic scr. sed del. P1232 unde] 7 causa, questio 1, capitulo etc. add. in marg. P1233 quos] iter. P1;exemplo sue passionis scr. sed del. P1234 persecutionem] iter. sed del. P1235 muros] iter. sed del. P1236 hos] reprehendit scr. sed del. P1237 ad] in prologo Ieronimus stam quippe rusticicus etc. add. in marg. P1238 remediandum] ad propositum add. in marg. P1239 rationes — donorum] ill. P1240 in — omelia] in marg. inf. P1242 quid] de papa inc* de papa 241 add. in marg. P1241 papa] iter. sed del. P1243 agendum] sup. lin. P1244 iniuste] 19 folio tertia solutio add. in marg. P1245 aliqui] aliquid a. c. P1246 pelagius] iter. in marg. P1247 gregorius] iter. in marg. P1248 proximorum] p. c. P1249 leo] iter. in marg. P1250 veram] utilitatem add. sed del. P1251 paciatur] quid nobis profuit superbia etc. add. in marg. P1252 sed] obiectio add. in marg. P1253 papa] sup. lin. P1254 submittat] quam scr. sed del. P1255 respondi] responsum add. in marg. P1256 centesimam] in deserto scr. sed del. P1257 ulterius] ad infra allegatis potest argui ad principale etc. add. in marg. sup. P1258 nam] sup. lin. P1259 probatur] prima ratio add. in marg. P1260 ac] recup. scr. sed del. P1261 capitulo] 9 scr. sed del. P1262 sive] iter. P1263 sciunt] dicat scr. sed del. P1264 resignare] et sequitur intentum principale finale add. in marg. P1265 item] secunda add. in marg. P1266 vocandi] ad propositum add. in marg. P1267 quod — est] sup. lin. P1268 pacem] sup. lin. P1269 et — apostolice] del. P1270 hic] specificus scr. sed del. P1271 b — etc] in marg. inf. P1272 septimum folium] in marg. sup. P1273 sic scribitur] sup. lin. P1274 et] tertia ratio add. in marg. sed del. P1275 verus] autem scr. sed del. P1276 et] sup. lin. P1277 a extra] in marg. P1278 sed] tertia ratio evasio replicatio add. in marg. P1279 multo magis] sup. lin. P1280 prelatus] sup. lin. P1281 contra] ad oppositum add. in marg. P1282 ut] vestro a scr. sed del. P1283 formam] p. c. sup. lin. P1;foram a. c. P1284 notat] notandum primo add. in marg. P1285 notandum] secundo add. in marg. P1286 purgare] nisi scr. sed del. P1287 tertio] iter. in marg. P1288 contra primam] iter. in marg. P1289 contra secundam] iter. in marg. P1290 tertia] contra tertium add. in marg. P1291 octavum folium] in marg. sup. P1292 undecumque] cum sic est in finali proposito add. in marg. P1293 glosa] iter. P1294 videntur] loqui scr. sed del. P1296 ex] ad propositum descendo in visus 295 Antichristus circa “In nomine Domini” add. in marg. P1295 visus] p. c. P1297 quod] tam secunda scr. sed del. P1298 forte] sup. lin. P1299 providendo] informando per eandem electores circa/cetera add. in marg. P1300 informatione] iter. sed del. P1301 istorum] sup. lin. P1302 tenetur] eos. scr. sed del. P1303 a fortiori] sup. lin. P1304 imposite] impositis a. c. P1305 supra] 25, capitulo 6 Ystorie ecclesiastice add. in marg. P1306 preesse] si adhuc add. in marg. P1307 reunitione] unitione a. c. P1308 se] sup. lin. P1309 nec] instantia add. in marg. P1310 sedem] iustitiam scr. sed del. P1311 nam] responsa add. in marg. P1312 suo] submittit scr. sed del. P1313 non] instantia add. in marg. P1314 nam] ratio add. in marg. P1315 diffamatus] et scr. sed del. P1316 et] instantia add. in marg. P1317 excipit] exipit P1318 excipere] exipere P1319 dicitur] responsio add. in marg. P1320 alius] sup. lin. P1321 excipiendum] exipiendum P1322 sicut] probatio add. in marg. P1323 dicens] auctoritas add. in marg. P1324 que] ratio add. in marg. P1325 et] instantia add. in marg. P1326 respondetur] responsio add. in marg. P1327 matthei] 3 scr. sed del. P1328 nec] instantia add. in marg. P1329 respondetur] responsio add. in marg. P1330 tunc] probatio add. in marg. P1331 papa] qualiter papa sit aut non sit ab aliis iudicandus add. in marg. P1332 et] sup. lin. P1333 nonum folium] in marg. sup. P1334 suis] oppon. scr. sed del. P1335 ex] ex dictis devitetur* ad propositum add. in marg. P1336 communitatis] qui scr. sed del. P1337 procurare] s. scr. sed del. P1338 et] de consilio generali add. in marg. P1339 fide] no. scr. sed del. P1340 esset] est a. c. P1;eset p. c. P1341 etiam] Marcilius tenet quod consilium generale non potest errare etc. add. in marg. P1342 erret] sup. lin. P1343 diceret] in fine ad instantiam per quem congregaretur consilium generale dicatur add. in marg. sup. P1;in quibus autem casibus scr. sed del. P1344 non] sup. lin. P1345 contingit] in fine de obligatione summi pastoris seu pontificis tangantur que obmissa sunt supra cum de obligatione prelatorum tactum fuit et habentur in sexto Dyalogorum folio 19 secunda pagina add. in marg. sup. sed del. P1;19 folio penultimi sisterni add. in marg. sup. P1;distinctio quedam add. in marg. P1346 autem] si scr. sed del. P1347 alium] ill. scr. sed eras. P1348 remittente] remitente P1349 illa] sup. lin. P1350 leo] iter. in marg. P1351 sive] sint scr. sed del. P1352 gregorius] iter. in marg. P1353 auctoritatem] sup. lin. P1354 suam] hoc abis ibidem legitur scr. sed del. P1355 pro] per a. c. P1356 casus] quatuor casus add. in marg. P1357 seu iniuste electionis] sup. lin. P1358 ut — ponentes] sup. lin. P1359 tertius] secundus a. c. P1360 est] sup. lin. P1361 ecclesia] sup. lin. P1362 seu iniusta electione] sup. lin. P1363 seu iniusta electione] sup. lin. P1364 decimum folium] in marg. sup. P1365 licet] simili modo poterit astrui quod inp* de necessitate salutis in presenti casu a quodlibet catholico cardinales sunt audiendi atque in multis credendi saltem quoad ea que facti exititerunt circa istas electiones modo in quam similiter quo obiectam probat quod impugnantes papam hereticum sunt audiendi etc. credendi, defendendi etc. add. in marg. sup. sed del. P1366 excludendum] papam a intrinsecum scr. sed del. P1367 que] sup. lin. P1368 compati] cuiuslibet scr. sed del. P1369 succurre] succure P1370 quelibet] quebet a. c. P1371 de necessitate] sup. lin. P1372 ex] a scr. sed del. P1373 alicuius] alicumius P1374 licite] licicite P1375 primum] exemplum add. in marg. P1376 exemplum] iter. in marg. P1377 vacationis] vaccationis P1378 vacare] qualiter videtur scr. sed del. P1379 vacare] vaccare P1380 qualiter — hic] sup. lin. P1381 non] sup. lin. P1382 papa] non scr. sed del. P1383 intrusus] intrus P1384 istoricum] sup. lin. P1385 posse] sup. lin. P1386 uni] per scr. sed del. P1387 si et] sup. lin. P1388 hoc] a a. c. P1389 se] sup. lin. P1390 iudex — multo*] in ras. P1391 ratio] sup. lin. P1392 sibi] iust. scr. sed del. P1393 gerentes] sup. lin. P1394 cuiuscumque] cumiuscumque P1395 numerum] sup. lin. P1396 etiam] si ipsa scr. sed del. P1397 ulterius] sup. lin. P1398 primitiva] primittiva P1399 ecclesia] sup. lin. P1400 convenerunt] apostoli et seniores Petrus add. in marg. P1401 pauca] et scr. sed del. P1402 sequitur] Iacobus Ierosolimitanus Episcopus iudex in hanc parte ut videtur add. in marg. P1403 etc] tantum simul scr. sed del. P1404 et] sup. lin. P1405 tantum] tandum P1406 et motione] sup. lin. P1407 fuit] sup. lin. P1408 b] iter. in marg. P1409 a] iter. in marg. P1410 sui] sue a. c. P1411 sunt] sumt P1412 percurrendo] percurendo P1413 exprobraverint — exprobraverint] exprobaverint P1414 ultimum — contemplativa] in marg. sup. P1415 vel] eidem scr. sed del. P1416 in eodem remediandum] sup. lin. P1417 theologice] sup. lin. P1418 probatur] a a. c. P1419 ubi nota exemplum] in marg. P1420 ecclesiastica — ecclesiastica] p. c. sup. lin. P1;scolastica a. c. P1421 denominato] denonato P1422 convictus] adhuc scr. sed del. P1423 graviter] ad scr. sed del. P1424 scandala] scandela P1425 arguiturque] ad oppositum conclusionis add. in marg. P1426 teneri] vide scr. sed del. P1427 generali] et quod non scr. sed del. P1428 onerando] honerando P1429 quod — etc] del. P1430 verus] sup. lin. P1431 falsa] sup. lin. P1432 erronea] sup. lin. P1433 si] sup. lin. P1434 reportare] sup. lin. P1435 presentes] ecclesiastic. scr. sed del. P1436 coactivam] ut constanti nullus fecit etc. add. in marg. P1437 moralis] sup. lin. P1438 tangi — tangi] a a. c. P1439 particule] sup. lin. P1440 docuit] sup. lin. P1441 sed] nulli scr. sed del. P1442 episcopalem] p. c. P1443 seu] sup. lin. P1444 eadem] sup. lin. P1445 ad — positis] del. P1446 spiranti — minarum] in marg. P1447 voluntates] ament scr. sed del. P1
