PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Evrardus
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC

|P1 14r| |P2 30r| Evrardus

Quod infinitum non possit esse vel fieri, a Carmelita et isto captum est, ideo aliud vade loco huius. 2

Primus articulus: utrum Deus sit essentialiter infinitus.

Suppositiones sunt hee.

Prima 3, aliqua ratio rerum denominativa dicit perfectionem simpliciter.

Secunda4, diminutionibus in quantitate corespondent perfectiones in entitate vel in essentia.

Tertia5, una sola ratio perfectionalis non sufficit ad integritatem universi.

Quarta6, rationes perfectionales sunt essentialiter ordinate.

Quinta7, perfectiones priores sunt separabiles realiter a posterioribus.

Sexta8, nulla perfectio stat in indivisibile9 10.

Septima11, cuilibet perfectioni corespondet linea propria et distincta.

Octava12, cuiuslibet perfectionis linea est infinita. Corollarium13: mundus sensibilis non totaliter explicat mundum intelligibilem.

Nona14, quelibet perfectionis linea fundat aliam.

Decima15, nec omnis gradus perfectionis priorum potest fundare perfectionem posteriorem, nec etiam omnis gradus priorum potest stare cum privatione posteriorum.

1116, omne perfectius 17 communis perfectionis maiorem lineam participat.

1218, diversitas specierum non infert diversitatem perfectionum.

1319, linea perfectionis prioris cum privatione posteriorum genus constituit.

1420, omne genus huius deorsum terminatur vel per minimum sui gradus vel per maximum sui non gradus. Sursum econtra vel per maximum sui gradus vel per minimum sui |P2 30v| non gradus.

1521, proportiones et figure perfectionum multiplicant species rerum.

1622, nulla species stat in gradu indivisibili.

1723, licet in qualibet specie sint gradus infiniti, tamen quantumcumque modicus excessus potest variare speciem.

1824, nulla species ex unica sola perfectione consistit.

1925, nulla species est nec potest esse infinita.

2026, nullum infinitum est nec potest esse in specie.

2127, nullius speciei latitudo est infinita, licet cuiuslibet finite latitudo sit infinita 28.

2229, omnes species eiusdem generis ad invicem proportionantur.

2330, infinite sunt perfectiones rebus communicabiles.

2431, tam linea quam numerus perfectionum essentialium in eundem punctum et unitatem unitive concurrunt.

Iste sunt 24 suppositiones.

Conclusiones subsecuuntur vel subinferuntur 32.

Prima 33: tota latitudo perfectionum tam secundum lineam quam secundum numerum in aliquod unum concurrit actualiter.

Corollarium 34: unus est fons staturitivus omnium perfectionum.

Secunda: Deus est ens omnium entium perfectissimum.

Tertia: Deus est numerus infinitus minor omni numero.

Quarta: Deus est magnitudo infinita minor omni magnitudine.

Iste sunt conclusiones primi articuli.

Secundus articulus de habitudine temporis ad eternitatem 35.

Suppositiones

Secundus articulus36.

Prima suppositio37: tempus est quoddam figmentum anime.

Secunda: omnis nostra apprehensio est in tempore.

Tertia: omnis nostra propositio consignificat38 tempus.

Quarta: habitudo simultatis et coexistentie est ratio formalis enuntiationis de presenti.

Quinta: habitudo distantie transeuntis a nunc aprehensionis in prius est ratio formalis enuntians39 de preterito.

Sexta: habitudo distantie in posterius est formalis ratio enuntiationis de futuro.

Septima: apprehensio divina segregata et depurata est40 ab omni tempore.

Octava: nulla propositio mentis divine consignificat41 tempus.

Nona: una et eadem propositio mentis divine est significativa veritatis apud nos triplici 42 propositione representate, scilicet de preterito, presenti et futuro.

Decima: propositioni mentis divine in sua puritate nulla propositio ipsius pure representativa correspondere potest in mente nostra 43. Hec de suppositionibus.

|P2 31r| Conclusiones44

Prima: nichil temporis 45 nec aliquid eorum que sunt in tempore est presens eternitati.

Secunda: presentia et distantia non sunt predicata immediata respectu quorumlibet.

Tertia: nichil temporis nec aliquid eorum que sunt in tempore distat ab eternitate.

Quarta: licet iste ‘Deus est hodie’, ‘Deus fuit heri’, ‘Deus erit cras’ sint vere ad intellectum loquentium, tamen de proprietate sermonis non magis videntur vere quam iste ‘Deus est leo’, ‘Deus est capra’.

Quinta: propositiones de preterito vel futuro respectu Dei sunt magis improprie quam propositiones de presenti.

|P1 14v| Tertius articulus: an Deus moveatur

Prima46 conclusio: motus connotat aliqua importantia imperfectionum.

Secunda: in diffinitione motus aliquid ponitur sicut materiale, aliquid sicut formale.

Tertia: formale rei complet essentiam rei.

Quarta: omnis passiva conservatio rei producte est motus.

Quinta: omnis vitalis operatio est motus.

Sexta: omnis motus naturalis acquisitivus est inseparabilis ab imperfectionibus motum consequentibus.

Septima: motus naturalis conservativus caret huiusmodi imperfectionibus.

Octava: motus vitalis, acquisitivis47, vel inhyativis48, licet separari possit 49 a mutatione et successione, non tamen a potentia.

Nona: motus animalis consecutivis50 huius vitalis necessario coniungitur omnis istis tribus.

Decima: omnis huiusmodi vitalis et etiam animalis eius consecutivus ac etiam naturalis acquisitivus de sui natura est terminabilis.

11: motus vitalis salvativus, inhesivus seu comprehensivus separabilis est ab omnibus istis tribus 51 conditionibus.

12: motus animalis huius consecutivus, licet possit esse sine mutatione succesive totius, non tamen partium.

13: huius motus tam vitalis quam animalis de sui natura est interminabilis52. Hec de suppositionibus. Secuuntur corollaria.

Corollaria53

Primum: non omnis motus est mutatio.

Secundum: non omnis motus est successio.

Tertia54: non omnis motus est actus entis in potentia.

Quarta55: non omnis motus includit imperfectionem.

Quinta: aliquis motus includit perfectionem sine imperfectione.

Conclusiones subinferuntur

Prima conclusio: impossibile est Deum moveri aliquo motu acquisitivo vel inhyativo naturali, vitali, seu etiam animali.

Secunda: necesse est Deum motu vitali salvativo moveri.

Tertia: motus Dei non dicit in Deo compositum.

Quarta: Deus a se solo movetur.

Quinta: motus Dei est infinitus et immutabilis.

Corollaria

Corollarium primum: motus Dei non est |P2 31v| mutatio.

Secundum: quam impossibile est Deum mutari tam necesse est Deum moveri.

Ultima conclusio: motus Dei, licet sit a se solo, tamen est ad omnia. Hec de illo principio.

2 huius.] accepisti de hiis 21 15 24 et prima conclusio tertia quarta add. in marg. sup. P1;vide ne sit coincidentia inter † et responsionem de secunda et septima et de octava add. in marg. P11 2] 14 add. sed del. P13 Prima] prima suppositio add. in marg. P14 secunda] iter. in marg. P15 tertia] iter. in marg. P16 quarta] iter. in marg. P17 quinta] iter. in marg. P18 sexta] iter. in marg. P19 indivisibile] indivisibili P210 indivisibili] Robertus sextam et septimam 12 add. in marg. P111 septima] iter. in marg. P112 octava] iter. in marg. P113 corollarium] iter. in marg. P114 nona] iter. in marg. P115 decima] iter. in marg. P116 11] iter. in marg. P117 perfectius] consequens add. sed del. P118 12] iter. in marg. P119 13] iter. in marg. P120 14] iter. in marg. P121 15] iter. in marg. P122 16] iter. in marg. P123 17] iter. in marg. P124 18] iter. in marg. P125 19] iter. in marg. P126 20] iter. in marg. P127 21] iter. in marg. P128 infinita] minor horum duas recipit add. in marg. P129 22] iter. in marg. P130 23] iter. in marg. P131 24] iter. in marg. P132 subinferuntur] conclusiones add. sed del. P133 Prima] prima conclusio add. in marg. P134 Corollarium] b sancti Bernardi capit corollarium add. in marg. P135 eternitatem] prima add. sed del. P2;sunt add. P236 secundus articulus] om. P237 prima suppositio] iter. in marg. P138 consignificat] significat P239 enuntians] enuntiationis P240 est] sup. lin. P141 consignificat] consignificata P142 triplici] ratione add. sed del. P243 nostra] minor add. in marg. P144 conclusiones] suppositiones a. c. P245 temporis] a add. sed del. P246 prima] p. c. P1;tertia a. c. P147 acquisitivis] acquisitivus P248 inhyativis] inhyativus P249 possit] a mutatione add. sed del. P150 consecutivis] consecutivus P251 tribus] imperfectionibus add. sed del. P152 interminabilis] terminabilis P253 corollaria] iter. in marg. P1; om. P254 tertia] tertium P255 quarta] quartum P2


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409