PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Positio Cordigeri de potentia Dei
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC

|P1 15r| |P2 31v| hic collige aliquas conclusiones de quibus conferri poteris

Positio Cordigeri de potentia Dei1

Utrum ineffabile primum esse sit omnipotens esse.

Premittitur 2 quid intelligitur per ineffabile primum esse. Intelligitur enim esse increatum seu divina 3 que dicitur 4 nobis ineffabilis, quia a nobis pro statu isto ad plenum seu perfecte sicuti est5 aprehendi non potest, et per consequens nec ipsum fari possumus. Unde sexta propositione Libri de causis dicitur de causa prima quod “est superior omni narratione et deficiunt lingue in ennarratione eius” etc. Et in diffinitione 18: “Deus est6 quem voces solum7 non exprimunt 8 proter excellentiam nec mentes intelligunt propter dissimilitudinem9”. Per omnipotentem intelligo potentiam seu virtutem activam, formaliter infinitam, potentem se sola omne10 incomplexe vel complexe significabile positivum possibile fieri absolute producere vel facere, et omne huiusmodi factum annichilare vel corrumpere.

Prima conclusio11 sit hec: esto quod primum ineffabile esse sit formaliter immensum esse, sibi tamen nulla latitudo intensiva correspondet intrinsece. Prima pars 12 patet ex fide et13 per illud Atanasii in Simbolo “immensus Pater, immensus Filius” etc. Sed secunda probatur, quoniam primum ineffabile esse est summe simplex in sua natura, ergo sibi intrinsece nulla correspondet latitudo intensiva. Antecedens patet Extra De summa Trinitate et fide catholica, capitulo ‘firmiter’ et capitulo ‘dampnamus’. Et consequentia patet, nam dato opposito, sequitur quod in esse primo esset aliqualiter varietas graduum ex quibus huius latitudo intensiva integraretur, et ita latitudo, que ex huiusmodi gradibus resultaret, esset compositior in sua natura quam aliquis talium graduum.

Ex hac 14 conclusione 15 infertur primo quod in primo ente simpliciter nulla est intrinseca ymaginaria vel realis latitudo entitatis. Patet ex conclusione, ergo nec causalitatis active. Patet consequentia, quia sua entitas est sua causalis activitas.

Secundo infertur quod quodlibet divinum agere intrinsece respectu cuiuslibet termini actionis est omnimode indivisibiliter agere intensive.

Tertio infero quod divinum agere intrinsece respectu cuiuscumque effectus est tam immensum |P2 32r| agere 16 sicut divinum posse est posse vel sicut divinum esse est esse.

Secunda conclusio17: esto quod loquendo phisice et in lumine naturali primum esse ineffabile sit potentia seu virtus formaliter activa, non tamen apparet in dicto lumine quod ipsum sit potentia seu virtus activa formaliter infinita.

Prima pars probatur 18, quoniam in lumine naturali primum esse simpliciter est ens nobilissimum et optimum in fine nobilitatis et perfectionis, ergo omnis perfectio seu denominatio perfectionis, que sibi non ostenditur sufficienter repugnare 19, congruit sue perfectioni et est sibi attribuenda, huiusmodi est causalitas activa, igitur etc.20 Antecedens et consequentia 21 patent 12 Metaphysice et 2 Celi et mundi 22 ubi habetur quod “quidquid melius et magis dignificat Deum, quod non apparet sibi repugnare, est sibi attribuendum”. Sed assumptum probatur, quia aliter nulla nobilitas et perfectio posset argui in causis ex suis effectibus nec una causa argueretur nobilior et perfectior alia propter nobiliores effectus et operationes, quod non videretur dandum.

Secunda pars23 conclusionis probatur. Pro cuius probatione suppono duas propositiones fuisse de mente Aristotelis.

Prima 24 quod suprema substantia, scilicet Deus, ut motor apropiatus movet primum mobile active. Huius posset multipliciter deduci ex dictis eius, sed pro nunc sufficiat quod dicit 12 Metaphysice, ubi investigata existentia prime intelligentie quod ait sint plures dicente “videmus enim quod propter universi simplicem bonitatem quam movere dicimus primam existentem substantiam” etc.

Nec valet si dicatur quod movet tantum ut finis, quia sic esset movens secundum eum alias lationes.

Secunda propositio25 de mente eius est quod primus motor non movet libere et contingenter, sed necesse26 et naturaliter. Ex hiis sequitur secunda pars conclusionis, nam ex opposito cum suppositis sequitur primum movere in non tempore et producere effectum seu effectus infinitos. Patet consequentia ex dictis Commentatoris 2 Celi, commento 39: “infinitas intenssum in foris est impossibilis, ut forme sunt, quia tunc non erit proportio inter potentiam motoris et moti”. Hec ille.

Ex hac conclusione 27 28 infero quod primum esse simpliciter in lumine naturali est ponendum29 aliorum a se |P2 32v| non solum causa finalis, sed efficiens 30. |P1 15v| Patet, quoniam primum esse simpliciter31 est aliorum a se per se principium conservativum 32, igitur et effectivum33. Antecedens patet, quia ab eo dependet celum et tota natura. Et consequentia patet, quoniam conservari proprie et per se ab alio est dependere causaliter effective ab eodem.

Secundo infero 34 quod stando prescise in lumine rationis naturalis non videtur posse ostendi efficaciter aliquam rem esse virtutem infinite intensive. Patet ex conclusione. Et patet ex alio, quia si esset, vel ergo ageret et moveret 35 naturaliter et necessario, et tunc argueretur ut prius, vel ageret contingenter et libere, et sic posset ostendi quod motus celi posset esse velocior quam sit sine omni proportione et tadior, ymo posset omnino cessare.

Tertia conclusio36: esto quod primum esse ineffabile sit 37 omnipotens ad sensum expositum, hoc tamen in lumine naturali non potest ostendi efficaci ratione. Prima pars supra patet. Sed secunda pars probatur, nam si sit iuxta descriptionem supra positam de omnipotentia, tunc Deum posse creare alium mundum et omnia que sunt preter ipsum annichilare posset ostendi naturali 38 ratione, cuius oppositum omnes qui de natura locuti sunt tenuerunt.

Ex hac 39 infero primo: esto quod omnem entitatem possibilem primum ineffabile esse possit facere, non tamen omne enuntiabile non verum potest facere esse verum. Prima pars patet, quoniam omne positum enuntiabile possibile Deus potest facere esse verum, igitur omnem entitatem possibilem40 esse actu Deus potest facere esse41. Consequentia nota. Antecedens patet Luc. 1 non erit impossibile apud Deum omne verbum.

Secunda pars corollarii patet, nam Antichristum peccare est enuntiabile non verum, et tamen Deus non potest facere Antichristum peccare, quia Deo actore nullus fit deterior 83 Questionum, questione 3.

Secundo infero 42 quod non omne non verum ad quod43 esse verum non sequitur contradictio Deus potest facere esse verum. Patet de isto 44 possibili vero Gabrielem peccare. Et hoc de hac positione etc.

1 positio — dei] in marg. P12 Premittitur] primo premittitur quia quomodo igitur presumit tot fingere quidam in divinis secundo add. in marg. P13 divina] essentia add. P24 dicitur] a add. P25 sicuti est] sup. lin. P16 est] sup. lin. P17 solum] solam a. c. P18 exprimunt] propter add. sed del. P29 dissimilitudinem] similitudinem P210 omne] esse P211 prima conclusio] iter. in marg. P112 pars] probatio add. in marg. P113 et] om. P214 hac] Ripa add. in marg. P215 conclusione] corollaria sic videtur dicendum de aliis entibus et tamen excedentium etc. magis A quam B etc. add. in marg. P116 agere] quam in add. sed del. P117 secunda conclusio] iter. in marg. P118 probatur] probatio add. in marg. P119 repugnare] dici posset quod repugnat summo agere propter suum etc. add. in marg. P120 etc] sup. lin. P121 consequentia] patet add. sed del. P222 mundi] iuxta add. sed del. P223 secunda pars] iter. in marg. P124 Prima] prima propositio add. in marg. P125 secunda propositio] iter. in marg. P126 necesse] necessario P227 conclusione] ex hiis add. in marg. P128 hiis] corollaria add. in marg. P129 ponendum] ponendi P230 efficiens] si Deus moveret tantum in genere finis esset aliquod aliud primum agens, et tunc inter illud primum agens et ultimum finem esset distantia et possibilis species, et sic a multo fortiori ipsum primum agens esset possibile et contingens et non est ab ultimo fine add. in marg. inf. P131 simpliciter] om. P232 conservativum] et add. sed del. P233 effectivum] p. c. P134 infero] secundum corollarium add. in marg. P135 moveret] na add. sed del. P236 tertia conclusio] iter. in marg. P137 sit] sufficiens add. sed del. P238 naturali] du add. sed del. P239 hac] corollaria add. in marg. P140 possibilem] iter. P141 esse] om. P242 infero] secundum corollarium add. in marg. P143 ad quod] aliquod P244 isto] possibile add. sed del. P2


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409