PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Positio Augustinensis de potentia Dei et rerum perfectionibus
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC

|P1 16r| |P2 32v| Positio Augustinensis de potentia Dei et rerum perfectionibus1

Utrum ineffabile primum esse inter suum immensum esse et supremum creatum esse nobiliorem creaturam potuerit creavisse.

|P2 33r| Primo, de terminis positis in questione ponuntur 2 alique propositiones.

Et prima 3 sit de ineffabile: impossibile est creari4 speciem per quam possit dici vel fari totaliter sicut est ipsum primum esse. Impossibile enim est quod creetur species que sit notitia omnium entitatum et etiam complexorum distantia, ergo impossibile est creari speciem que representet divinum esse ut est speculum representans omnes entitates. Ex quo 5 sequitur quod non potest dici per aliquod verbum creatum totaliter sicut est.

Secunda propositio6 sit de isto termino ‘primum esse’. Et sit ista: ‘solum divinum esse est simpliciter primum esse totaliter 7 independens’. Probo, quia si aliud esset independens, ergo esset primum esse, et sic Deus et illud esse essent equaliter independentia, et sic ad unum quoddam tertium reducerentur quod esset eis prius. Ex isto sequitur quod aliquid esse possibile esse vel impossibile esse ab alico simpliciter est dependens.

Tertia propositio8 sit de isto termino ‘supremum creatum esse’, qui terminus potest distingui, quia creatum esse potest accipi vel pro entibus vel modis ipsarum.

Ex hiis ad questionem9 sit hec prima conclusio10: non est possibile quod sit aliquis terminus inclusive terminans totam latitudinem perfectionis create. Probatur, quia, si esset aliquis talis terminus, tunc esset aliquod individuum creature rationalis et esset infinite perfectionis. Ergo cum versus non gradum perfectionis species illius individui non sit infinita, erit processus in infinitum in infinitis speciebus sub illa, quia non erit dare ultimam speciem infinitam.

Ex isto deducit quod non est dare nec potest dari aliquod11 supremum creatum esse quod competat intrinsece alicui creature. Patet, quia super omnem creaturam est vel esse potest alia perfectior 12.

Alia conclusio 13: impossibile est quod in linea perfectionis vel etiam bonitatis detur ultimum creatum esse possibile. Probatur, quia illud esset aliquod individuum vel in alico individuo, et sic illud individuum nullo modo distaret a non gradu perfectionis, et sic nullius omnino esset perfectionis cum quecumque data contingat dari minorem in duplo etc.

Ex isto 14 infertur quod prima materia non est infimum creatum possibile.

Tertia conclusio15: ineffabile primum esse inter suum immensum esse et supremum creatum esse quod est de facto in rerum natura nobiliorem creaturam potuerit creavisse. Probatur, |P2 33v| quia tantum finita creatura est in rerum natura, ergo super illam potest fieri alia.

Ex isto 16 deducitur quod nullum infinitum malum esse aut infinite bonum esse competit de facto alicui facture. Patet ex dictis.

Quarta conclusio17: ineffabile primum esse inter suum immensum esse et supremum creatum esse possibile18 nobiliorem naturam non potuit creavisse, quia nullum est nec esse potest supremum creatum esse possibile, ut deductum est secundum materiam et secundum genus supremi entis creati inter supremum tale genus et summum immensum esse non potest creari creatura alica.

Ex hac 19 infero quod perfectio simpliciter, que constituit supremum genus creati esse, est infinitam secundum sursum et quelibet alia, ut in esse vite precise, ut sentire, vel purum esse simpliciter est finita, quia quelibet est illa 20.

Ex quo 21 deduco quod, quamvis quolibet rationali dato sit dare rationale in duplo perfectius, non tamen quolibet rationali dato est dare irrationale in duplo aut triplo perfectius. Et econtra descendendo 22 non quolibet rationali dato est dare rationale in duplo 23 imperfectius, quamvis quolibet ente dato sit dare ens in duplo imperfectius.

Ultima conclusio24: quamvis per replicationem divine bonitatis constituatur numerus perfectionis in ipsis speciebus, non tamen est dare primum numerum ipsorum creatorum, et sic nec est dare primum numerum qui simpliciter immediate procedat. Et primo a25 prima unitate 26 patet, quia nulla talis perfectio creature est suprema perfectio.

Procedunt autem species isto modo a Deo, sicut numerus ab unitate, sic quod sicut per replicationem unitatis sit numerus, sic per replicationem27 divine perfectionis sit perfectior creatura, sed non est omnimoda similitudo. Et hec de illa positione.

1 positio — perfectionibus] p. c. in marg. P12 ponuntur] conclusiones add. sed del. P23 prima] prima propositio de specie add. in marg. P14 creari] creare P25 quo] de verbo simpliciter add. in marg. P16 secunda propositio] iter. in marg. P17 totaliter] impedens add. sed del. P28 tertia propositio] iter. in marg. P19 ad questionem] iter. in marg. P110 prima conclusio] iter. in marg. P111 aliquod] aliquid P112 perfectior] corollarium add. in marg. P113 conclusio] secunda conclusio add. in marg. P114 isto] corollarium add. in marg. P115 tertia conclusio] iter. in marg. P116 isto] corollarium add. in marg. P117 quarta conclusio] iter. in marg. P118 possibile] possibilem P219 hac] corollarium add. in marg. P120 illa] suprema add. sed del. P121 quo] corollarium add. in marg. P122 descendendo] quod non quodlibet add. sed del. P123 duplo] imper add. sed del. P224 ultima conclusio] iter. in marg. P125 a] et a. c. P126 unitate] patet add. sed del. P227 unitatis — replicationem] om. P2


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409