PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Positio Barbe de simili materia
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC

|P1 16v| |P2 33v| Positio Barbe de simili materia

Utrum 1 ineffabile primum esse possit facere latitudinem perfectionis rerum infinitam terminatam ad primum gradum entis.

Circa istam diffinitionem ponuntur 2 quattuor: primo, tria dicta; secundo, tria notabilia; tertio, tres propositiones; quarto, tres conclusiones.

Primum dictum3 sit istud quod primum ineffabile esse non potest nominari aliquo creato esse quin supponere possit pro se |P2 34r| in alica propositione personaliter vel materialiter.

Secundum4 dictum sit quod sola divina essentia potest esse nominatio propria non enigmatica de sua natura. Patet, nam omnis alia nominatio sive vox sive conceptus est immediate sui ipsius representativa seu representativus.

Tertium5 dictum, quod si viator possit habere conceptum proprium de divina natura, hoc tamen non est de communi lege currente, sicut apparuit de Paulo rapto usque ad tertium celum et de Moyse.

Circa secundum notandum 6 est quod latitudo perfectionis rerum dupliciter7 potest accipi: uno modo in esse communiter, et sic accipitur per recessum a non gradu; alio modo in esse distincti, et sic accipitur per replicationem divine unitatis.

Secundo notandum8 est quod quedam est latitudo perfectionis rerum que dicitur inter individua eiusdem speciei, alia inter species, alia inter genera, alia aggregata ex omnibus istis. Et in ista tota latitudine sunt tres modi rerum, quedam sunt accidentia, quedam substantie, quedam nec substantie nec accidentia.

Tertio notandum9 est quod nullus gradus specificus in tali latitudine est simpliciter indivisibilis, quia signata differentia specifica hominis, quam superaddit species hominis, puta esse rationale, tale esse aut10 correspondet divisbiliter speciei hominis aut indivisibiliter. Si primum, ergo gradus specificus hominis non est indivisibilis, sed divisibilis latitudinaliter. Si indivisibiliter, igitur in latitudine esse 11 rationalis, que latitudo est denominatio perfectionis, simpliciter est aliquis gradus simpliciter immediatus non gradui. Consequens falsum, cum talis latitudo se habeat per modum continui. Et sic apparet quod quilibet gradus specificus continet in se latitudinem intenssivam. Verum 12 est quod quidam moderni dicunt quod quedam est latitudo uniformis, alia uniformiter difformis, alia difformiter difformis. Latitudo uniformis est que tenet continue unam formam, unde ille motus dicitur uniformis qui13 continue14 tenet15 unum gradum sine alica intenssione vel remissione. Latitudo uniformiter difformis, motus que non continue sic retinet unam formam, sed variatur |P2 34v| velocius aut tardius intendendo vel remittendo. Latitudo difformiter difformis est que in sua difformitate non tenet unam formam, sed in partibus equalibus temporis inequales latitudines acquirit, sic suo modo diceretur de latitudine perfectionis rerum quod posset 16 isto triplici modo 17 se habere.

Circa tertium pono propositiones18. Prima19 sit ista quod claudit contradictionem in re ponere latitudinem perfectionis rerum esse uniformem. Probatur sic, quia latitudo uniformis tenet continue unam formam seu unum gradum perfectionis equivalenter, sed hoc est impossibile in latitudine perfectionis rerum. Hoc enim non est possibile inter species aut individua diversarum specierum, ut omnes concedunt, nec inter individua eiusdem speciei. Probatur, nam si detur oppositum, omnis ratio essentialis que correspondet uni et alteri sive sit numeralis sive specificus ille gradus, et sic idem erit gradus secundum utramque rationem, igitur penitus essent idem, quod est falsum 20.

Corollarium:21 ex hoc sequitur quod, sicut impossibile est ponere latitudinem uniformem perfectionis rerum, ita impossibile est ponere latitudinem uniformem negationum. Patet, quia sicut due res non sunt equaliter perfecte, ita due negationes correspondentes non sunt equaliter imperfecte.

|P1 17r| Secunda propositio sit ista quod latitudo perfectionis rerum est uniformiter difformis 22. Patet satis ex prima. Sed ulterius probatur sic, quia latitudo perfectionis rerum se habet ad modum numeri ascendendo, sed talis latitudo est uniformiter difformis 23. Patet intuenti in numero binario, ternario, et sic de aliis.

Corollarium:24 ex hoc sequitur quod latitudo negationum est uniformiter difformis, quia per oppositum se habent25 ad latitudinem suarum affirmationum sic quod negatio perfectionis rei est imperfectior.

Tertia propositio26 est27 quod claudit contradictionem in re quod inter quoscumque gradus illius latitudinis sit dare vacuum alicuius perfectionis. Probatur, quia tales perfectiones inferiores eminenter sunt et perfectiori modo in suo superiori continentur quam28 in se ipsis, igitur species superior continet totam latitudinem uniformiter difformem usque ad non gradum, igitur non est possibile ponere vacuum in 29 tali latitudine.

Corollarium:30 ex hoc sequitur quod, si per ymaginationem asinus et leo annichilarentur perfectione hominis remanente, non minus tota latitudo illius perfectionis terminaretur |P2 35r| equivalenter ad non gradum quam si de facto ille species inferenter ponerentur.

Circa tertiam sit prima conclusio 31, quod ineffabile primum esse potest facere latitudinem perfectionis infinitam exclusive terminatam ad primum gradum entis. Probatur sic: non magis repugnanter se habet talis latitudo infinita quam aliquis gradus finitus illius latitudinis, sed ipse potest ponere gradum finitum in illa latitudine, igitur et infinitum. Probatur consequentia, nam ita continet ineffabile primum esse gradum infinitum sicut finitum32, nec talis gradus repugnanter se habet ad esse propter propinquitatem ad primum gradum entis quod dicitur centrum unitivum cuiuslibet perfectionis.

Corollarium:33 ex hoc sequitur quod potest facere infinitam perfectionem intensive, quamvis non possit facere infinite remissam, et sic patet in forma ad titulum 34 questionis quod potest facere infinitam latitudinem perfectionis rerum exclusive terminatam ad primum gradum entis, et non solum talem latitudinem potest facere,35 sed36 impossibile 37 aliquo genere factionis.

Ex hoc ulterius infert quod magis est potens super impossibile quam super posse esse creature.

Secunda conclusio38 est quod latitudo perfectionis rerum debet mensurari penes summum gradum entis. Probatur: ab illo debet denominari talis latitudo in quod concurrit unitive tota latitudo perfectionis rerum vel in quod super immense eminenter relucet, sed hoc est in tali supremo gradu.

Corollarium:39 ex hoc infero quod non omnis latitudo uniformiter difformis debet mensurari penes gradum medium, sed penes summum.

Tertia conclusio40 est quod impossibile est quod in tali latitudine aliquis gradus sit ita intenssus sicut remissus. Probatur, quia aliter sequeretur quod in latitudine infinita gradus infinite intensus esset infinite remissus, et motus infinite velocitatis esset infinite tarditatis, et quantitas infinite magnitudinis esset infinite parvitatis. Consequens est absurdum. Et consequentia probatur, quia ex quo idem esset esse intensum sicut esse remissum, sicut aliquid acquireret gradum intenssum, ita remissum.

Corollarium:41 ex quo sequitur quod intenssio et remissio quodam modo privative se habent, unum per recessum a non |P2 35v| gradu, aliud per accessum42 ad non gradum.

Et hec sufficiat de hac longua positione.

1 Utrum] questio add. in marg. P12 ponuntur] positio add. in marg. P13 primum dictum] iter. in marg. P14 secundum] iter. in marg. P15 tertium] iter. in marg. P16 notandum] primum notabile add. in marg. P17 dupliciter] om. P28 secundo notandum] iter. in marg. P19 tertio notandum] iter. in marg. P110 aut] sup. lin. P111 esse] essentiali add. sed del. P212 Verum] addit add. in marg. P1;non proprie dicuntur hec add. in marg. P113 qui] quo p. c. sup. lin. P214 continue] continet a. c. P115 continue tenet] continet P216 posset] se add. P117 modo] posset add. P118 propositiones] iter. in marg. P119 prima] iter. in marg. P120 falsum] sequitur igitur quod non sunt comparabiles linee add. in marg. P121 corollarium] in marg. P122 difformis] non est latitudo add. in marg. P123 difformis] nec uniformiter difformis igitur etc. add. in marg. P124 corollarium] in marg. P125 habent] p. c. sup. lin. P1;habet a. c. P126 tertia propositio] iter. in marg. P127 est] sup. lin. P128 quam] quod P229 in] latitudine add. sed del. P230 corollarium] in marg. P131 conclusio] circa tertiam prima conclusio add. in marg. P132 finitum] infinitum a. c. P133 corollarium] in marg. P134 titulum] que sunt add. sed del. P235 potest facere] in marg. P136 sed] in marg. P137 impossibile] est facere add. sed del. P138 secunda conclusio] iter. in marg. P139 corollarium] in marg. P140 tertia conclusio] iter. in marg. P141 corollarium] in marg. P142 accessum] recessum P2


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409