PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Positio Iacobite de incarnatione
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC
|P1 19r| |P2 37r| Positio Iacobite 1 de incarnatione2
Utrum ineffabile primum esse naturam creatam ypostatice valeat sustentare.
Prima conclusio: 3 nullum esse creature est intrinsecum ineffabili primo esse. Patet, quia tunc creatura secundum aliquid sui foret ineffabile primum esse.
Iuxta hoc pono4 duas propositiones. 5 Prima: nullum esse6 creature coeternum est ineffabili primo 7 esse. Patet, quia vel forent plura coeterna vel aliquod esse creature esset intrinsecum primo esse.
Secunda, quod ineffabile primum esse non esse contradictionem includere8 falsigrafo concludi non poterit evidenter. Patet, nam hoc non includere contradictionem contradictionem aliquam non includit.
Secunda conclusio:9 nullum |P2 37v| creatum suppositum naturam creatam potest ex se ypostatice sustentare. Patet, quia, si sic, homo naturaliter posset esse asinus vel lapis. Secundo, quia hoc requirit potentiam infinitam, ut dicunt doctores.
Corollarium: 10 Antichristus non erit dyabolus incarnatus. Patet ex conclusione.
Secundum: nullus habet dubitare de socio suo utrum sit Antichristus.
Tertia conclusio:11 hec est impossibilis ‘homo ypostatice est assumptus’. Patet12, quia tunc hec esset possibilis ‘nunc sunt duo 13 homines et ante non erant nisi unus, et tamen nullus est noviter generatus’. Patet, quia hic homo demonstrato Christo et hic homo assumptus forent duo homines. Item, foret transitus de contraditorio in contradictorium, contra articulum.
Corollarium 14 primum: non quelibet unio ad corpus organizatum denominat hominem constitutum. Patet in Christo in quo constitutum ex anima et corpore non est homo.
Secundum: 15 nullum hominem preexistentem potest verbum ineffabile ypostatice sustentare. Patet ex conclusione.
Quarta conclusio:16 ineffabile primum esse naturam creatam potest ypostatice sustentare. Patet, quia sic de facto est.
Corollarium: hec est possibilis ‘iste homo est ubique, et tamen nulla pars eius est extra istum locum’. Patet de homine Christo.
Secundum: aliquis homo est hic et Rome et partes istius hominis sunt hic et partes eius sunt Rome17, et tamen nulla pars existens hic est Rome. Patet suppositio quod verbum assumeret unam naturam hic et aliam18 Rome.
Hec de ista positione.
1 Iacobite] conclusiones plures add. sed del. P12 positio — incarnatione] in marg. P13 conclusio:] conclusio prima add. in marg. P14 pono] p. c. P15 propositiones.] corollaria duo add. in marg. P16 esse] p. c. P17 primo] est add. sed del. P28 includere] includeret P29 secunda conclusio] iter. in marg. P110 Corollarium:] corollaria duo add. in marg. P111 tertia conclusio] iter. in marg. P112 patet] om. P213 duo] possibiles add. sed del. P214 Corollarium] corollaria add. in marg. P115 Secundum:] dubium add. in marg. P116 quarta conclusio] iter. in marg. P117 et — rome] iter. P118 aliam] om. P2
