PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Responsio Augustinensis de perfectione specierum
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC
|P1 20r| |P2 38v| Responsio Augustinensis de perfectione specierum1
Utrum a primo 2 necesse duo entia specie differentia equaliter ad ipsum se habentia possint in esse poni.
Hec questio inter cetera supponit primi ad inferiora habitudinem et econverso. Et querit utrum duo entia specie differentia etc. possint poni sub equali habitudine. Et ideo quia huius habitudo videtur dicere distantiam quandam et excessum perfectionalem et ordinem, ideo pro presenti tria sunt videnda.
Primum 3 erit de distantia et excessu primi ad inferiora.
Secundum 4 erit de 6 excessu perfectionali et distantia inferiorum inter se.
Tertium7 erit de ordine inferiorum ad primum.
Quoad primum 8 sit ista conclusio: quantum primum est in esse tantum perfectionaliter excedit quodlibet creatum esse. Probatur: primum excedit se toto quidquid excedit, igitur. Consequentia clara 9. Antecedens patet, cum sit supersimplex et indivisibilis.
Corollarium primum, 10 quod immense excedit quodlibet creatum esse.
Secundum, quod inter primum necesse esse et supremum de facto creatum esse sunt sine fine factibilia alia creatura11 esse.
Tertium: a primo necesse esse non est factibile supremum creabile esse. Hec patent ex conclusione.
Quoad secundum 12 quod est de excessu perfectionali et distantia inferiorum inter se sit hec conclusio: 13 licet de facto alique species sint |P2 39r| immediate, tamen inter quaslibet species iam productas14 possunt infinite produci. Quoad primam partem patet, quoniam inter speciem hominis et angeli nulla15 est media. Secunda pars patet, quoniam excessus unius speciei super aliam est divisibilis, igitur secundum quantitatem continuam ymaginabilis, igitur secundum puncta huius quantitatis producibiles sunt species16 perfectiores et minus perfecte, et ita, cum huius puncta sint infinita, sequitur propositum. Ista conclusio est domini Egidii 3, questione 5, et intelligitur de speciebus absolutis specialissimis.
Ex hac sequitur 17 quod perfectio specifica non est ad modum numeri omnimode estimanda.
Secundo sequitur quod species superior quodammodo infinite excedit 18 inferiorem, quia per totam multitudinem producibilium inter ipsas.
Tertio sequitur quod non plures sunt producibiles inter primum et non gradum quam inter secundas species.
Quoad tertium 19 sit conclusio 20 ista: tanta est habitudo creatoris vel creabilium ad primum quanta est ipsorum actualis vel possibilis perfectio intrinseca. Ista probatur, nam tanta est huius habitudo quantum participant vel participare possunt perfectionem21 primi, sed quantum participant tanta est eorum perfectio intrinseca actualis et quantum participare possunt tanta est eorum perfectio possibillis, igitur etc.
Ex hac sequitur22 quod si primum tantum esset communicabile ad extra per gratiam quantum ad intra per participationem, habitudo una non esset intenssior nec remissior quam alia, et ita utraque esset immensa.
Secundo sequitur quod impossibile est duas species 23 equaliter se habere ad primum, quia impossibile est duas species esse eque perfectas intrinsece.
Ex hoc ulterius et finaliter sequitur 24 pars negativa questionis. Pro hac parte est Magister 25 1, questione 2, articulo 3.
Hec de ista positione. Et similibus sufficiant pro forma.
1 responsio — specierum] in marg. sup. P12 primo] esse add. sed del. P23 Primum] primum videndum add. in marg. P14 Secundum] tertium add. in marg. sed del. P15 x] dub. P26 de] x5 add. sed del. P27 tertium] add. in marg. sed del. P18 primum] prima conclusio de primo add. in marg. P19 clara] et add. sed del. P210 primum,] corollaria tria add. in marg. P111 creatura] creata P212 secundum] secundum videndum add. in marg. P113 conclusio:] conclusio secunda add. in marg. P114 productas] producte P215 nulla] p. c. P216 species] om. P217 sequitur] corollaria add. in marg. P118 excedit] superio add. sed del. P219 tertium] tertium videndum add. in marg. P120 conclusio] tertia conclusio add. in marg. P121 perfectionem] om. P222 ex hac sequitur] add. in marg. P123 species] esse eque perfectas intrinsece add. sed del. P124 sequitur] part add. sed del. P225 Magister] ia add. sed del. P2
