PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Positio cuiusdam bacallarii in Sorbona
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC
|P1 24r| |P2 51r| Positio cuiusdam bacallarii in Sorbona1
Utrum a primo necesse esse omnipotentia sit communicabilis creature.
Primus articulus2 est3 terminos declarare. Sunt autem quattuor termini. Primus terminus est ly ‘primum’4 vel ‘primo’ circa quem dico quod non dicitur primum in comparatione ad secundum, quia tunc essent plura necesse esse, sed pro tanto dicitur primum quia eo nichil 5 est prius. Ista est sententia beati contra6 Elvidium hereticum sic arguentem: “Maria peperit filium suum primogenitum, ergo etiam peperit secundo genitum”. Tenet consequentia, dicit hereticus, quia primum dicitur respectu secundi. Respondet Ieronimus negando consequentiam ostendens quod in probatione summitur falsum. Non enim dicitur primus7 post quem aliquis, |P2 51v| sed dicitur primus antequam nullus.
Secundus 8 terminus est ‘necesse essse’, ubi sciendum quod per ly ‘necesse esse’ non intelligo aliquam necessitatem nature aut conditionis aut consequentie quibus modis necessitatis utitur in Decretis 23, questione 4, sed in proposito accipio necesse esse pro quodam complexe vel incomplexe significabili quod semper fuit et semper erit modo simpliciter incommutabili, et sic accipit in 4 Physicorum, commento 121.
Tertius 9 terminus est omnipotentia, ubi sciendum quod primum necesse esse non dicitur omnipotens ex eo quod possit omne possibile, unde venerabilis Proslogion, capitulo 7, Deum alloquitur in hunc modum: “Quomodo”, inquit, “omnipotens es si omnia non potes vel non omnia potest? Non enim potes mentiri aut dicere falsum” etc. Et sequitur10: “Domine Deus verius omnipotens es, quia hoc non potes, hoc enim posse non est potentie, sed impotentie”. Non igitur dicitur omnipotens etc. Sed pro tanto quia quidquid vult potest, est ergo omnipotentia voluntas eterna que frustrari sive impediri nullatenus potest.
Quartus 11 terminus est ‘communicabile’ pro quo notandum quod communicare B gradum C latitudini est facere quod C gradus sit B latitudo aut pars B latitudini loquendo de communicatione ad extra.
Prima suppositio12 que elicitur ex declaratione secundi termini: primum necesse esse imperiti negaverunt indocte, quam probat, quia sicut omnes motus reducuntur ad unum primum et13 perfectissimum, scilicet14 circularem et uniformem et regularem, sic omnes cause reducuntur ad unam perfectissimam ymaginarie circularem, unde : “Deus est spera cuius centrum est ubique, circumferentia vero nusquam”.
Secunda suppositio15 que elicitur ex declaratione tertii termini est hec quia clara satis dimittitur16 ulterior probatio.
Tertia suppositio17: quamvis omnipotentia primi necesse esse omnipotens sit active, nullum tamen contingens esse omnipotens est passive. Prima pars patet. Et secunda 18 probatur, quia hoc maxime videretur de prima materia aut intellectu possibili. Set19 neutrum istorum est huiusmodi, nam sicut omnipotens active quecumque potest facere successive potest facere simul, ita omnipotens passive quecumque potest recipere successive potest recipere simul, et ita materia posset simul recipere omnes formas, et intellectus, omnes species.
Tertius articulus20 est ponere conclusiones. Et |P2 52r| sit prima conclusio21 ista: summus gradus bene essendi Deo immediatus nullo modo est creature communicabilis. Huius probatio fundatur super probatione quarti termini. Et probatur sic, quia si huiusmodi gradus esset communicabilis, aut foret illimitata natura aut creata essentia, per , De moribus Ecclesie, capitulo 14. Si illimitata natura, igitur Deo non 22 immediatus, quia nichil sibi ipsi immediatum. Si vero dicatur quod huiusmodi gradus est creata essentia, cum quelibet creata natura infinite distet a primo, non distantia loci aut situs, sed23 distantia perfectionis, sequitur quod huiusmodi gradus non sit Deo immediatus.
Ex ista 24 secuuntur alie collaterales. Prima: nullus summus gradus bene essendi est Deo immediatus. Patet ex conclusione.
Secunda: ista de copulato extremo non est concedenda: ‘tota latitudo entis creabilis25 ad aliquem sibi 26 intrinsecum terminatur inclusive et ad primum necesse esse, exclusive’.
Secunda conclusio27 principalis: etsi perfectionem speciei inferioris superior habeat eminenter, nichilominus perfectio speciei superioris inferiori communicari non potest. Prima pars patet, quia intellectum eminenter continet sensitivum et vegetativum per illam communem proportionem, sicut tetragonum etc. Secunda pars probatur, quia si detur oppositum, sequitur quod asinus manens in sua natura et non egrediens limites sue speciei potest esse homo vel angelus et finaliter Deo frui.
Ex ista secuuntur alie collaterales 28. Prima: impossibile est omnem perfectionem creabilem in uno individuo unitive concurrere.
Secunda: quod illa propositio est falsa ‘nullus gradus citra immensum repugnat creature’. Et patet falsitas, quia opposita eius est vera ex conclusione.
Tertia conclusio29 principalis: omni perfectione ad extra communicata aut communicabili potest ad extra perfectior communicari, nam quidditates et perfectiones ymaginantur ad modum figurarum et numerorum. Sed omni tali speciei potest Deus producere maiorem, igitur.
Ex ista secuuntur alie. |P1 24v| Primum30 31: iste argumentationes sunt sophistice ‘omni specie data vel dabili Deus potest producere maiorem, ergo supremam speciem simpliciter infinitam Deus potest producere’. Et fundatur ista et similes in illo sophistice |P2 52v| ‘omni parte continui est dare minorem’ etc.
Secundum corollarium, quod non inter quaslibet duas species absolutas sunt possibiles infinite – contra quemdam 32 bachallarium. Probatur: omnis quantitas continua est res absoluta, igitur dispositis duabus quantitatibus, una per modum 33 tetragoni, et altera per modum pentagoni. Tetragonus et pentagonus forent species absolute, sed inter illas nulla est possibilis media que sit tetragono maior et pentagono minor, igitur propositum.
Item, vivere vegetativum embrionis immediate disponit ad vivere sensitivum eiusdem, igitur nulle sunt ibi possibiles species medie 34.
Ex istis ad questionem 35 premittendo istam propositionem independenter agere nulli creature est communicabile. Probatur, quia nec independenter esse. Patet consequentia, quia agere presupponit esse quemadmodum actus secundus primum. Ex hiis patet pars negativa questionis, scilicet quod omnipotentia non est communicabilis. Probatur: deitas nullo modo est creature communicabilis, igitur nec omnipotentia. Consequentia tenet, quia deitas et omnipotentia nullo modo differunt ex natura rei. Antecedens patet ex declaratione quarti termini.
Ultimum corollarium: nulli nature assumpe a verbo vel assumptibili potest virtus creativa seu omnipotentia communicari. Patet ex declaratione prefata. Hec de illa positione.
1 positio — sorbona] in marg. sup. P12 primus articulus] iter. in marg. P13 est] sup. lin. P14 ‘primum’] iter. in marg. P15 nichil] nichil add. sed del. P26 contra] p. c. P17 primus] iter. in marg. P18 Secundus] necesse esse add. in marg. P19 Tertius] omnipotentia add. in marg. P110 et sequitur] om. P211 Quartus] communicabile add. in marg. P1;secundus articulus add. in marg. P112 prima suppositio] iter. in marg. P113 et] sup. lin. P114 scilicet] sup. lin. P115 secunda suppositio] iter. in marg. P116 dimittitur] dimitto a. c. P117 tertia suppositio] iter. in marg. P118 secunda] pars add. P219 set] sed P220 tertius articulus] iter. in marg. P121 prima conclusio] iter. in marg. P122 non] est add. P223 sed] p. c. sup. lin. P1;aut a. c. P124 ista] corollaria duo add. in marg. P125 creabilis] om. P226 sibi] extrinsecum add. sed del. P227 secunda conclusio] iter. in marg. P128 collaterales] corollaria add. in marg. P129 tertia conclusio] iter. in marg. P130 primum] prima P231 prima] corollaria tertie conclusionis add. in marg. P132 quemdam] † add. sed del. P233 modum] convenit add. sed del. P134 medie] est add. sed del. P235 questionem] ad questionem add. in marg. P1
