PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Positio Barbe
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC
|P1 25r| |P2 52v| Positio Barbe
Utrum primum necesse esse per suum agere possit unam rem in aliam convertere. In hoc dubio videndum est primo de primo necesse esse, secundo de ipsius agere, tertio1 de ipsius posse2.
Circa primum 3 pono tres propositiones. Prima propositio 4 sit ista: claudit contradictionem in re primum necesse esse habere negationem sibi oppositam. Probatur, quia, si sic, hoc esset Deum non esse, sed hoc claudit repugnantiam in re, cum sit impossibile implicans utramque partem, et sic poneret affirmationem sibi oppositam. Confirmatur et quero a quo esset Deum non esse. Vel ex se vel ab alio. Si ex se, igitur Deum non esse esset ita necesse esse sicut Deum esse. Si ab alio, et non potest esse nisi a primo necesse esse, igitur 5 primum necesse esse faceret6 quod necesse esse esset |P2 53r| impossibile esse.
Ex hoc sequitur 7 quod claudit contradictionem in re ponere negationem immensam, ymo negatio totalis entitatis foret maior8, cum nulla possit esse nisi illa que opponeretur primo necesse esse.
Secunda propositio 9: ex quolibet gradu essendi futuro sequitur primum necesse esse10. Probatur sic: sicut11 impossibile est numerus esse quin sit unitas et replicetur numerus per unitatem, ita impossibile est aliquem gradum entis esse nisi per replicationem primi necesse esse. Constat autem quod quilibet numerus infert replicari unitatem, igitur quilibet gradus essendi infert primum necesse esse. Hec apparet per in De angelica ierarchia, capitulo secundo, ubi declarat quomodo nedum entia ymo non entia clamant Deum esse naturali evidentia, sicut effectus infert suam causam.
Ex hoc infero quod 12 falsa et erronea clamant Deum esse sicut antecedens infert suum consequens et quod necessaria consecutive sequitur.
Tertia propositio 13: primum necesse excludit totam latitudinem contingetis possibilis. Probatur consequentia, quia si includit intrinsece latitudinem entis possibilis, ipsum posset non esse, quod claudit contraditionem per primam propositionem.
Infero quod 14 claudit15 contradictionem plura necesse esse eque prima. Probatur sic: sicut impossibile est duos numeros esse eque inperfectos, ita impossibile est duos gradus essendi esse equaliter perfectos. Sed primum est impossibile, igitur secundum.
Secundus articulus16
Circa secundum, scilicet de divino agere. Prima propositio17 est ista quod primum necesse esse per suum agere non potest esse forma constitutiva intrinsece alicuius rei tertie. Probatur sic, nam tunc18 constitutum ex deitate et creatura esset tam perfectum sicut deitas. Haberet enim deitatem formam sui essentialem que non potest esse remissus actus vel forma alteri, quam sit in sua natura, sed tale compositum esset realiter distinctum a deitate, ergo aliquid distinctum a deitate esset ita perfectum 19 essentialiter sicut deitas. Confirmatur: tale compositum esset contingens et non per se necesse esse et esset dependens |P2 53v| a partibus componentibus, ergo non esset ens universaliter perfectum.
Infero quod 20 impossibile est aliquam formam esse constitutivam et non esse simpliciter dependentem. Probatur, nam omnis forma subsistens non propria subsistentia, sed aliena 21 est alico modo dependens, sed omnis forma constituitiva est huiusmodi, nam ordinatur ad ulteriorem unitatem in tertio in quo ultimate subsistit.
Secunda propositio22: primum necesse esse per suum agere non potest formam accidentalem communicare alicui subiecto vel materie per modum forme alcuius rei tertie distincte constitutive. Probatur sic: quelibet forma de genere accidentis est alicuius substantie velud proprie subsistentie, ergo 23 ultra 24 hoc forma concurrat ad constitutionem tertii simul cum subiecto, sequitur quod tale tertium erit subsistentia utriusque eo quod partes sunt in potentia in toto et participant esse totius.
Infero quod 25 non est possibile aliquam formam de genere accidentis esse alicuius entitatis partialem essentiam. Probatur sic: si albedo gratia exempli informans subiectum est partialis forma alicuius, et non subiecti, cum non sit pars subiecti, igitur utriusque, igitur substantia subsisteret ultimate per tertium dictum, et sic substantia subsisteret per accidens.
Tertia propositio26 quod primum necesse esse per suum agere potest formam substantialem creatam communicare alicui per modum constituive tertie rei dicte, quia forma substantialis est causa formalis compositi, ergo constituit compositum.
Corollarium27 quod compositum ex materia et forma est realiter distinctum a partibus simul sumptis, cum compositum possit corrumpi partibus manentibus – hec de isto articulo, sequitur tertius articulus.
|P1 25v| Tertius articulus28
Circa tertium de ipsius posse sit prima propositio29, quod Deus potest communicare creature causalitatem qua una res convertitur in aliam. Probatur sic: sit unus terminus datus finitus, puta A, et sit B duplus, tunc arguitur sic: A est causalitas communicata creature, et cum B non in infinitum excedat A, sequitur quod causalitas respesctu B est communicabilis |P2 54r| creature. Sed motus quo una res convertitur in aliam est finitus, ut suppono, ergo30 etc.
Corollarium31: respectu cuiuslibet 32 termini finiti possibile est causam secundam per causalitatem essentialem concurrere effective, et sic creature potest concurrere ad productionem 33 prime materie.
Ex conclusione et corollario potest apparere quod Deus potest convertere unam rem in aliam cum creatura data vel dabilis possit hoc facere, quamvis non convertat unam rem in aliam per additionem gradus ad gradum realiter distinctum ab alio. Probatur sic, quia si ita esset, sequitur quod quodlibet quod cogitur vel videtur infinitis cognitionibus vel visionibus cognosceretur vel videretur, et ita idem simul et semel cognosceretur vel videretur intenssius vel remissius per cognitionem intenssiorem vel remissiorem partem eius, cuius oppositum quilibet experitur.
Secunda propositio 34, quod primum necesse esse per suum agere non potest unam latitudinem in aliam convertere per omnimodam ydemptitatem, quia si A transit in B per omnimodam ydemptitatem, sequitur quod, sicut A est idem sibi ipsi, ita erit idem ipsi B, sed hoc claudit contradictionem, quia A potest non esse B, et econverso, et A non potest non35 esse A stante A.
Corollarium 36, quod contradictio est aliquam replicationem unitatis divine constitutivam alicuius speciei in alteram replicationem unitatis divine ex vi talis conversionis transire in omnimodam ydemptitatem alterius. Probatur sic37, quia manifesta est distantia vel difformitas cuiuscumque replicationis divine ad aliam latitudinem alterius replicationis quasi unius gradus remissioris ad aliam intenssiorem eiusdem replicationis in eadem latitudine, sed in tali non potest fieri omnimoda conversio per omnimodam ydemptitatem, ergo etc. Et sic species inferior non potest converti in superiorem per omnimodam ydemptitatem, quod patet per conclusionem et corollarium.
Tertia propositio38 est quod primum necesse esse per suum agere in tali conversione agit quod terminus a quo secundum suum totum esse substantiale desinit esse. Probatur, quia terminus a quo convertitur in terminum ad quem, et non per omnimodam ydemptitatem, ut dictum est, igitur.
Infero quod 39 terminus a quo talis conversionis, etsi sit terminus antiquus, tamen capit substantiale esse, aliter talis conversio esset accidentalis ad aliquale vel aliqualiter esse, quod est falsum.
Secundo infero quod stat huiusmodi conversiones |P2 54v| quantumlibet variari40 sic idem terminus potest infinities capere esse substantialiter, sicut corpus Christi per diversas conversiones capit esse substantialiter.
Ex omnibus infero quod primum necesse esse per suum agere potest convertere totam latitudinem 41 entis creabilis in latitudinem non entis que immediate est exclusive42 iuxta Deum. Hec de illa positione 43.
1 tertio] tertius P22 posse] passo P23 primum] primus articulus add. in marg. P14 propositio] prima propositio add. in marg. P15 igitur] Deus add. sed del. P16 faceret] facere P27 sequitur] corollarium add. in marg. P18 ymo — maior] in marg. P19 propositio] secunda propositio add. in marg. P110 esse] sup. lin. P111 sicut] sup. lin. P112 quod] corollarium add. in marg. P113 propositio] tertia propositio add. in marg. P114 quod] corollarium add. in marg. P115 claudit] p. c. P116 secundus articulus] iter. in marg. P117 prima propositio] iter. in marg. P118 nam tunc] sup. lin. P119 perfectum] et add. sed del. P120 quod] corollarium add. in marg. P121 aliena] sed add. sed del. P122 secunda propositio] add. in marg. P123 ergo] † add. sed del. P124 ultra] con add. sed del. P225 quod] corollarium add. in marg. P1;supple per modum partis † add. in marg. P126 tertia propositio] iter. in marg. P127 corollarium] iter. in marg. P128 tertius articulus] in marg. P129 prima propositio] iter. in marg. P130 ergo] igitur P231 corollarium] iter. in marg. P132 cuiuslibet] rei add. sed del. P133 productionem] creature add. sed del. P234 propositio] secunda propositio add. in marg. P135 non] sup. lin. P136 Corollarium] corollarium add. in marg. P137 probatur sic] iter. sed coni. P138 tertia propositio] iter. in marg. P139 quod] corollarium add. in marg. P140 variari] veniari P241 latitudinem] non add. sup. lin. sed del. P142 exclusive] exclusiva P243 positione] Gregorius add. sed del. P2
