PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Utrum Deus ad effectum aliquem producendum active preveniat creaturam
work in progress — Edited by: Alexandra Baneu — Project NOTA-ERC
|P1 29r| |P2 58r| Utrum 1 Deus ad effectum aliquem producendum active preveniat creaturam. In positione non aperas vidisse , 2
In materia de causalitate divina respectu non esse rerum possibilitatem futuritionis impossibilitatem necessitatem etc. videtur consequenter ponendo quod si Deus ponatur 3 causa possibilitatis rerum quod pariter sit ponendum 4 de non esse futuritione etc.5 et etiam impossibilitate patet. Nam res possibilis omnino nulla entitas est, et per consequens nec ipsam esse possibilem est aliquo modo aliquid, et per consequens, si huius Deus ponatur, aliquo modo causa pariter ipsius non esse et ipsius impossibilitatem oppositi primi principii et necessitatem ipsius primi principii.
Nam 6 rem non existentem 7 esse possibilem non plus est aliquid, et per consequens non plus indiget divina causalitate quam impossibilitas oppositi primi aut eiusdem necessitatis quo veraciter nichil sunt. Unde veritas primi principii ac impossibilitas sibi oppositi non est aliquo modo aliquid, unde non est nisi significatum huius negative non est possibile idem esse etc.
Pariter igitur rem esse possibilem nichil est sed potest esse ad quod sufficit posse causari ipsam esse futuram nichil est, sed erit ad quod sufficiet divinum causare futurum. Unde nulla actione8 divina nunc posita 9 circa A10, sed dato solo quod huius actio potest esse circa A A est possibile. Nulla etiam posita circa Antichristum, sed quod ponetur sufficit ad ipsum fore.
Hic advertatur multum ad ea que dicta de significationibus et veritatibus propositionum, nam per illa multa possunt evitari.
Cum autem arguunt dicentes Deum esse causam possibilitatis, quia si Deus non esset nulla res esset possibilis non valet, nam minimum probat. Unde probat non solum divinum agere vel volle vel posse esse causam possibilitatis passive rerum, ymo divinum esse quod est falsum 11, nam per divinum esse 12 absolute Deus nullius est causa.
Ex alio non valet consequentia, si Deus non esset nulla creatura esset possibilis, igitur est causa etc.
Nam etiam si nichil esset nulla res esset |P2 58v| possibilis, igitur 13 aliquam rem esse etc. Item, si primum principium esset falsum, nulla res esset possibilis, igitur veritas primi principii.
Videtur igitur dicendum quod solaris entitatum productarum et conservatarum14 a Deo nunc de15 facto Deus est causa, et tunc nec futuritionis etc. Et tunc habet respondere ad rationes in oppositum.
Et tamen ut habeat materiam respondendum ad rationes oppositas poterit ponere talem consequentiam quod non potest evidenti ratione ostendi quin Deus positive per suum velle sit causa quare16 res non est quare est possibilis futura. Primum principium necessarium, oppositum impossibile, et sic de aliis.
Nam et hoc maxime et summe actualitati divine voluntatis quod circa quodlibet ymaginabile sive ens sive non ens futurum vel non futurum possibile vel impossibile sit actu volens vel nollens, nam ut videtur creatura voluntas sic potest.
Qualitercumque teneatur de possibilitate rerum sive quod Deus sit causa sive non attamen ista causalis 17 vera, quia Deus potest facere res, ideo possunt esse, quia Deus vult fore Antichristum, Antichristus erit etc.
|P1 29v| Prima conclusio 18 quod Deus est unica causalis ratio cuiuslibet entitatis producte vel19 producende nature, quamvis non rei20. Pro qua conclusione21 advertendum quod non dicitur cuiuslibet producibilis nature, nam Deus non cuiuslibet producibilis nature seu non cuiuslibet nature producibilis seu que potest produci est ratio causalis, puta illius que non est nec unquam erit, quia 22 nec est ratio causalis nunc ut sit nec aliquando erit ut sit, quia numquam causabitur nec ut sit possibilis suppono ex pretactis in pagina precedente.
Si arguatur contra 23, nam cuiuscumque Deus potest esse ratio causalis illius est de facto ratio causalis, sed cuiuscumque quod potest esse Deus potest esse ratio causalis, alias posset incipere esse ratio causalis, sicut alias de ydea arguebatur 24.
Respondetur 25 quod idem argueretur de actuali velle probando, scilicet quod Deus cuiuscumque possibilis sit actualis volutio ut sit, nam cuiuscumque talis potest esse actualis volutio ut sit, nam quodlibet |P2 59r| tale potest esse, et per consequens Deus illud esse26 velle potest.
De ydea non est simile 27, nam per simplicem notitiam qua Deus cuncta entia vel cunctas entitates entes futuras ac possibiles intuetur que notitia est indifferens et sufficiens ad illam rem velle esse aut fore aut ad oppositum Deus est sufficienter ydea cuiuslibet talis rei, non tamen ratio causalis nisi velit illam esse aut fore.
Ex hiis patet quod alicuius rei Deus non est causalis ratio, cuius tamen28 esse potest et semper simile, patet clare sicut de volutione.
Hic tamen notandum 29 quod, si fieret differentia inter rem esse producibilem et posse produci, sicut ponitur inter rem fore et esse futuram in quo casu, sicut negatur Antichristum esse futurum, ita A demonstrato possibili quod numquam erit negatur30 A esse possibile, quamvis sicut conceditur Antichristum fore seu hoc Antichristus erit 31 conceditur A posse esse seu hoc32 A potest esse. Propter hoc quia generatur illa de est33 tertio adiacente etc.
Et tunc posset poni conclusio absolute34 quod35 Deus est unica causalis ratio cuiuslibet producibilis creature, quia cuiuslibet creature que est producibilis, quamvis non cuiuslibet que potest produci 36.
Probatur conclusio37: Si conclusio non38 foret vera, tunc esset plurium creaturarum plures rationes causales, sit igitur due rationes causales, puta A39 et B respectu C, D producibilium creaturarum, tunc iuxta istam ymaginem 40 Deus secundum A operatur C et non D et secundum B operatur D et non C, et sic A est ratio causalis producendi C et non est ratio producendi C et econverso de B, igitur de istis rationibus41 verificantur predicta contradictoria, igitur realiter distinguuntur.
Addendo semper quod non sunt sicut essentia et persona aut econtra, ymo omnino sibi impertinentia addendo etiam quod sunt distincta non relative ad se, ut persone divine 42.
Confirmatur, nam si Deus aut divina essentia est applicabilis ad operandum 43 ad extra ad aliquid44 secundum unam istarum rationum ad quod non est applicabilis secundum aliam et ille tamen rationes |P2 59v| non distinguuntur realiter, sed tantum formaliter. Cum divine persone realiter45 distinguantur multo fortius erit possibile 46 divinam essentiam operari secundum unam personam vel in una divina persona non operando in alia vel per aliam, sicut de facto suppositat humanam naturam assumptam 47 in uno suo supposito, non in alio.
|P1 30r| Primum corollarium48, quod Deus est unica ratio ydealis seu representativa seu ars unica cuiuslibet49 producibilis et non solum producende nature. Satis patet ex premissis, nam est unica notitia cuiuslibet talis nature50 factibilis vel fiende, aliter conclusio non foret vera. Nam causalis ratio divina includit ydealem et51 exemplarem, cum Deus operetur per intellectum et voluntatem, et ideo ad varietatem52 rationis ydealis sequeretur varietas causalis, que prius extitit improbata, et ideo potest argui a falsitate consequentis.
Ex hoc patet, scilicet ex illa parte qua dicitur53 quod non solum Deus est ydea producendorum, ymo producibilium, quod Deus 54 non est per notitiam complexam qua cognovit A fore ydea de A 55, ymo per simplicem intuitionem de A patet clare. Nam illa simplex notitia sufficit ad rei productionem et cum ea stat rem non produci, ymo voluntatem divinam esse indifferentem et liberam.
Si tamen diceretur 56 Deum esse ydea et artem57 per hoc quod cognovit A fore et movetur quo fiet etc., tunc non bene posset salvari voluntatem divinam esse liberam vel saltem non ita bene, quamvis absolute posset, quia posset dici58 quod posset numquam iudicasse A fore sicut dictum est de esse rationem causalem, nam alicuius cuius non fuit ratio causalis potest fuisse ratio causalis, ita eodem modo posset dici de ydea.
Sed tunc dubium esset per quam libertatem vel per cuius libertatem hoc Deus posset aut intellectus aut voluntatis. Non intellectus, quia non est de se liber. Nec voluntatis, quia non potest sine notitia previa necessaria que per istum modum ponitur complexa iudicativa.
Ideo mellius est dicendum quod simplex intuitio rei est sufficiens ydea rei fiende vel non fiende, factibilis tamen. Hoc alias etiam dictum est esse possibile de voluntate |P2 60r| creata respectu alicuius obiecti delectabilis simplici aprehensione aprehenso absque 59 deliberatione. Saltem in Deo non est impossibile cum nulla Dei respectu60 rei factibilis notitia sit insufficiens et hic sta 61.
Secundum corollarium62, quod Deus est unicus modus producendi active vel potest63 esse vel erit cuiuslibet producte producibilis vel producende nature correspondenter. Patet, nam Deus est quilibet suus modus agendi etiam ut conclusio ponit Deus, sicut nec est plures rationes causales quocumque modo 64, etiam sicut non est plures rationes ydeales seu plures ydee, ita nec plures modi agendi, quia Deus nulla plura vel nulle plures res est nisi tres persone divine 65. Tertio66 cum hoc tamen stat6768 Deum diversimode aliter et aliter adverbialiter agere etc.
Tertium corollarium69, quod cum hoc stat res non solum diversimode, ymo diversis modis, produci a Deo. Unde sequitur istam consequentiam non valere: Deus uno modo producit res, ergo ille uno modo producuntur a Deo. Patet, nam antecedens verum est ex secundo 70 corollario. Consequens falsum per dicentem: “alia ratione conditus est homo, alia ratione conditus est equus”. Non dicit alia ratione etc.
Consimiliter alii dicunt Deum 71 equaliter, quia immense producere res, illas tamen concedunt inequaliter agi 72.
Infert: nullum actum productum73 contingenter esse in divina voluntate 74. 75 in illa questione76 utrum 77 primum productum ad extra sit 78 alicuius actualis79 existentia creature. Infra80.
Ex hiis 81 affirmative ad questionem, nam ex hiis omnis actus quo Deus producit active creaturam est Deus eternus et necesse esse, nam sicut Deus est unica causalis ratio unicum exemplar unicus modus agendi et non plures rationes etc., ita non est possibiles, sed unicus actus qui est ipsemet Deus eternus, et sic prevenit active.
|P1 30v| Utrum Deus ad effectum aliquem producendum active preveniat creaturam82
Posita conclusio de unitate divine rationis83 causalis videretur. Descendendo ad quesitum possit addi due alie tales.
Et sic habet 84 secunda in ordine quod ad quemlibet effectum producendum Deus aliqualiter prevenit creaturam. Patet faciliter, |P2 60v| quia ad quemlibet talem concurrit generaliter influendo quovi quidem influere85 potest. Alico modo potest dici preagere vel prius agere, et per consequens active prevenire ex tribus, nam est ibi prioritas naturalis, scilicet ipsius divini agere ad agere creature, qua scilicet non convertitur consequentia, unde sequitur: creatura 86 agit, igitur Deus agit sed non econtra.
Secundo 87 aliter prius, quia nobilius, quia Deus principaliter88 independenter omnino agit, creatura vero dependenter. Unde Deus non solum est independens in esse, ymo in quolibet suo agere, creatura vero dependens est non solum in suo esse, ymo in quolibet suo agere a causa prima et universali.
Tertio aliter, quia magis et maiori influxu, quam influat vel influere possit aliqua creatura, utrum autem immense vel 89 infinite taliter Deus agat aut finite – nichil dico.
Ex hac conclusione 90 potest inferi mutando materiam de peccato unum tale corollarium quod quemcumque effectum creatura producit illum effectum dependenter producit. Patet ex secunda excellentia ipsius divini agere ad agere creature.
Secundo potest inferri quod non solum quemcumque effectum creatura producit etc., ymo qualitercumque aliquem effectum creatura producit taliter dependenter illum producit. Patet, nam non solum quilibet effectus creature et quodlibet suum agere est a Deo, ymo quilibet eius91 motus.
Ex quo tertio92 ulterius sequitur quod creaturam culabiliter agere non est ipsam aliqualiter possitive agere. Deductio facilis est. Hic vide materiam de peccato et qualiter salvari potest Deum non esse causam peccati.
Possent
93
ordinari conclusionem sic: Deus
est
94
una
simplex, non multiplex
95
, causalis ratio effectus cuiuslibet
producendi
96
.
Secunda
97
: Deus
est
98
simpliciter
99
prima
causalis
100
ratio effectus cuiuslibet producendi. Addantur sibi sua corollaria ut precedentia.
Tertia: Deus ad effectum aliquem active prevenit creaturam etc.
1 Utrum] collige de divino agere et coagere et preagere alica et Materia de peccato videatur in determinatione lectis tuos add. in marg. P12 in — braguardin] om. P23 ponatur] causa probabili add. sed del. P24 ponendum] scilicet add. sed del. P25 etc] om. P26 Nam] hec add. sed del. P17 existentem] non add. P28 actione] actio P29 posita] causata add. sed del. P210 circa a] sup. lin. P111 falsum] ymo divinum esse add. sed del. P212 esse] de add. sed del. P113 igitur] nichil esse add. sed del. P114 conservatarum] conservatore P215 de] om. P216 quare] p. c. P217 causalis] ut add. sed del. P218 conclusio] conclusio intentio add. in marg. P1;p add. sed del. P1;Utrum Deus ad effectum aliquem producendum active preveniat creaturam add. in marg. sup. P119 entitatis producte vel] sup. lin. P120 quamvis non rei] sup. lin. P121 conclusione] om. P222 quia] non add. sed del. P223 contra] obiectio add. in marg. P124 arguebatur] rep add. sed del. P125 Respondetur] responsio add. in marg. P126 esse] sup. lin. P127 simile] non est simile add. in marg. P128 cuius tamen] cuiuscumque P229 notandum] notabile add. in marg. P130 negatur] sup. lin. P131 erit] ita negatur add. sed del. P132 hoc] sup. lin. P133 est] om. P234 absolute] sup. lin. P135 quod] om. P236 produci] corollarium add. sed del. P1;corollarium add. in marg. sed del. P137 probatur conclusio] in marg. P138 non] om. P239 a] sup. lin. P140 ymaginem] s add. sed del. P141 rationibus] sup. lin. P142 divine] addendo ulterius add. sed del. P143 operandum] aliquid add. P244 ad aliquid] sup. lin. P1; om. P245 realiter] p. c. sup. lin. P1;formaliter a. c. P146 possibile] unam add. sed del. P147 assumptam] secundum unam add. sed del. P148 primum corollarium] iter. in marg. P149 cuiuslibet] iter. P150 nature] om. P251 et] sup. lin. P152 varietatem] variationem P253 qua dicitur] sup. lin. P154 Deus] non sub add. sed del. P155 A] fo add. sed del. P156 diceretur] ydeam add. sed del. P157 et artem] sup. lin. P158 dici] sup. lin. P159 absque] debi add. sed del. P260 dei respectu] sup. lin. P161 sta] pro nunc add. sed del. P162 secundum corollarium] iter. in marg. P163 vel potest] iter. P164 modo] nam nec est add. sed del. P165 divine] Braquin add. in marg. P166 tertio] om. P167 stat] iter. P168 tamen stat] sup. lin. P169 tertium corollarium] iter. in marg. P170 secundo] v add. sed del. P271 Deum] inequa add. sed del. P172 agi] etc. add. sed del. P273 productum] sup. lin. P174 voluntate] Astona de hoc add. sed del. P175 braquin] alioquin P276 questione] conclusione P1; a. c. P277 utrum] pro add. sed del. P278 sit] actualis add. sed del. P179 actualis] sup. lin. P180 infra] om. P281 hiis] ad questionem add. P182 utrum — creaturam] in marg. sup. P1; om. P283 rationis] rationalis a. c. P184 habet] eternaliter prevolendo add. in marg. P185 influere] influxus a. c. P186 creatura] g add. sed del. P287 Secundo] in hoc est differentia inter causas essentialiter ordinatas et ex equo concurrentes add. in marg. P188 principaliter] sup. lin. P189 vel] † add. sed del. P290 conclusione] inferri potest quod est impossibilis infrustrabilis omniquaque eterna immutabilis add. in marg. P191 eius] suus P292 tertio] sup. lin. P193 ] principium productivum add. in marg. P194 ] tantum add. sed del. P195 simplex non multiplex] sup. lin. P196 ] una cum suis corolariis add. sub lin. P197 ] de facto causans add. in marg. P198 ] tantum add. sed del. P199 simpliciter] sup. lin. P1100 ] est vel erit add. sup. lin. P1
